link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.7.1 (p. 384,22 )
[1] Interea Kanutus Frisiam minorem, quae et ipsa Danicarum est partium, cum paucis exsilii comitibus petit. [2] Dives agri provincia est, pecoribus opulens. [3] Ceterum confinis Oceano patet humilis, ita ut eius interdum aestibus eluatur. [4] Qui ne irrumpant, vallo litus omne praecingitur; quod si forte perfregerint, inundant campos, vicos et sata demergunt. [5] Neque enim illic locus natura alius alio editior exstat. [6] Plerumque agros ab imo convulsos alio loci traiciunt, locum eorum occupante lacuna, in quorum consederint praediis possidendos. [7] Inundationem comitatur feracitas gramine tellus exuberat. [8] Torrefacta in salem glaeba decoquitur. [9] Hieme continuo celatur aestu, stagni speciem praebentibus campis, unde et, in qua rerum parte locanda fuerit, paene ambiguum natura fecit, cum alia anni parte navigationis patiens, alia aratri capax exsistat. [10] Incolae eius natura feroces, corporibus agiles, anxiam et gravem armaturam contemnunt; ancilibus utuntur, missilibus dimicant. [11] Agros scrobibus cingunt; saltus contulis edunt. [12] Penates in editum subiecto glaebarum acervo provehunt. [13] Hos a Frisonum gente conditos nominis et linguae societas testimonio est; quibus novas quaerentibus sedes ea forte tellus obvenit; quam palustrem primum ac humidam longo duravere cultu. [14] Administratio deinde provinciae sub nostris regibus esse coepit.

Dan  14.7.2 (p. 384,40 )
[1] A qua Kanutus cum forte praesidium implorasset, prompto omnium favores suscipitur, pollicitus se iis aliquid de consuetae pensionis onere laxaturum. [2] Avidi promissionis Frisi intuitu exilis praemii immani se negotio onerant. [3] Ac primum moenia propter Mildam fluvium, quis eum recipiant, condunt. [4] Tantulo stipendio ingens militia stetit.

Dan  14.7.3 (p. 385,5 )
[1] Sueno, reditus eius opinione accepta, Iutis in equitatum digestis, a Sialandis et Scanis classem asciscit. [2] Ex qua nonnullas naves Sleswici subductas ad Eidoram usque solo tenus pertrahendas curavit, ne ea pars hostibus elapsui foret. [3] Quae res ei impendio magis quam usui fuit. [4] Inde cum copiis ad recens oppidum pergit. [5] Id inter paludes amnemque situm natura quam opere munitius erat; a latere ei Milda fluvius fuit, angustis alveis, sed placide manantibus aquis. [6] Quod quia rex ob angustias exercitu circumvenire non poterat, locis ex copia idoneis castra defigit. [7] Deinde caesis virgultis, quae nemus proximum offerebat, ad peragrandas paludes constramenta fieri iubet, quibus, cum opportunum foret, velut pontibus uterentur.

Dan  14.7.4 (p. 385,15 )
[1] Interea quidam ex Frisica iuventute, sive morae impatientes sive vegetioribus animis virtutis iactandae cupidi, provocandi gratia rivum, qui inter castra medius erat, consueta arte transsiliunt vagique eminus hostem incessunt. [2] Nec lacessentibus obvii defuerunt. [3] Complures ex utroque agmine huic se certamini ingerunt, suorum quique pericula propulsuri, neutris communis fortunae negotium patienter inspectare valentibus. [4] Itaque paulatim crescente pugna, adeo omnium huc animi confluxerunt, ut ex eo belli praesultu totius victoriae summa pendere videretur.

Dan  14.7.5 (p. 385,23 )
[1] Quo viso filius Thorstani Petrus, omnium regis arcanorum particeps, non ignarus Frisicae temeritatis, confestim armari exercitum praestolarique castris paratum iubet. [2] Huius rei inscii Frisones tota amnem manu repente transvolant, rati sine paratu regem in castris esse. [3] Ita audacius quam prudentius omnis eorum irrupit exercitus, inopinatum hostem opprimere avidus. [4] Sed Suenonianis non segnius occursantibus, ad notas sibi refugere paludes. [5] Quas mox equites, factorum a se pontium stramentis usi, facile superant translatique fugam acerrime persequuntur. [6] Aliud quoque ferro sibi compendium struunt: nam tanta in fugientes strages exercita est, ut constratus cadaveribus amnis mox a victoribus permeari potuerit. [7] Fusis Frisonibus, Kanutus cum paucis exsilii sociis eques elabitur; reliquis fugae expertibus oppidum receptui fuit.

Dan  14.7.6 (p. 385,34 )
[1] Cui Sueno Kanutum inesse ratus, obsessos quam poterat infensus aggreditur, sperans obtentione eius totius belli finem futurum. [2] Saucios integris mutat, fessis requietos succedere iubet, diurno proelio nocturnum sociat omnique instantia curat, ne lassis quies remedio fiat. [3] Addebat obsessis animum recens captivorum occisio, nec cuiquam a victore toties laeso venia sperabatur. [4] Contra rex, si pugnam remitteret neque mox oppido potiretur, Fresos auxilio obsessis futuros timebat ideoque perseverantiore proelio opus ducebat. [5] Sic metus utrimque pugnandi pertinaciam fecerat. [6] Nec interdiu dimicasse contenti, noctem quoque bello contribuunt. [7] Tunc vero anceps proelium erat, cum forte Waldemarus, clamore comminus orto, Fresos instare ratus, in partem, qua strepitus exaudiebatur, cum signis accurrit sociosque perquam strenue repugnantes errore noctis elusus oppressit. [8] Ita fortissimi animi dux, temporis habitu circumventus, quibus opem ferre decreverat, cladem atque exitium irrogavit.

Dan  14.7.7 (p. 386,7 )
[1] Oppidani, assiduis plagis et continua lassitudine exhausti nullumque pugnae supplementum habentes, cum nec vires nec vulnera ullo momenti spatio recreare quivissent, desperatis rebus dedidere se regi. [2] Cuius fidem atque clementiam, ultra ac rati fuerant, experti sunt. [3] Tum vero rex et in Plogo, qui Ericum occiderat, singulare pietatis specimen dedit. [4] Neque enim a patris interfectore poenas exigere voluit, plus deditionis moribus quam ultionis aculeis delaturus. [5] Ceteros quoque nec morte nec captione multatos absque redemptione dimittit, praefatus se eorum obsequia ac odia iuxta aestimaturum; nihil enim iis prospere cessurum, qui toties mobili fide et sacramento fuissent. [6] Dimissi cum duce exsilium amplectuntur. [7] Id enim gratiae apud suos Kanutus habebat, ut nulli umquam fortuna eius fastidio esset.

Dan  14.7.8 (p. 386,18 )
[1] At Fresones multae nomine duo millia librarum regi cum obsidibus pendunt. [2] Post haec, sive rubore fugae sive naturae stoliditate compuncti, Waldemarum obsecrant, precetur regem, bellum cum iis hac lege iteret, ut victor aequam priori summam recipiat, victus ex veteri pensione, quantum Kanutus spoponderat, remittat. [3] Ille precantium temeritatem incertosque pugnae eventus sollertius aestimans, extremae dementiae voces consilii sui salubritate cohibuit, perquam stultum affirmando victos a victore noxias belli condiciones expetere.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek