link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.56.1 (p. 517,3 )
[1] Interea proceribus apud Roskildiam paschali tempore feriatis convivioque per summam omnium hilaritatem exacto, per Thordonem Lundensium praefectum regi significatum est Thormerum quendam, Magni nuntium, super Gothia reversum, tanto itinere Scaniam esse transgressum, ut captionem celeritate vitaverit; cuius occupandi gratia Beltensem transitum insidiis esse vallandum, quem ab eo ocius adiri ambiguum non sit. [2] Rogatum super his Magnum praesidiumque negationis amplecti conatum rex tuto fateri posse promittit. [3] Ille summa cum dissimulatione obiectorum fidem levare, si quid huiusmodi compertum foret, ulteriorem sibi veniam negari precatus. [4] Rex, negatorum incredulus, Adulfo cuidam, insignis fidei, sed et clericalis condicionis, quod propter Belticum litus habitaret, observationis negotium mandat, per satellites ad eum directos cultus et corporis notis, quibus praedictus Magni nuntius dinosceretur, expressis.

Dan  14.56.2 (p. 517,16 )
[1] Taliter captus Thormerus ac coram rege super mandatis, quorum esset gerulus, perquisitus, post diutinae negationis ambages quaestionis metu credita sibi secreta detexit, lignum compactile, quale more Danico inter amicos sigilli vim obtinet, a se epistolae loco gestari confessus, cuius dimidium a Kanuto et Karolo perinde ac syngraphus haberetur. [2] Cuius nequitiam rex vinculis multare contentus, Absalonis eum custodiae tradit.

Dan  14.56.3 (p. 517,22 )
[1] Igitur per Nicolaum, stabuli sui praepositum, Fioniensium militum eum sequi iussorum auxiliis succinctum, Magnum perinde ac denuo sibi insidiosum poenamque perfidia meritum capiendum curat. [2] Qui in cubiculo nocte concubia circumventus, dum pristinae virtutis immemor salutem latebris, non armis, circumspicit, post aulaea repertus abstrahitur. [3] Ita nescias, miseriorem eum deformitas captionis an captio ipsa reddiderit. [4] Oblatus regi, cum super insidiarum consilio rogaretur, aliquamdiu obiectis se affinem negabat. [5] Tandem, convincentibus eum captivi indiciis dissimulationisque materia non suppetente, confessione crimen aperuit. [6] Cuius mentem rubor nescio magis an supplicii metus afflixerit. [7] Hunc rex, ad urbem Laterensem missum Thorbernique custodiae traditum, carcere quam morte multare maluit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek