link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.43.1 (p. 488,27 )
[1] Interea Kazymarus et Bugiszlavus Danicarum virium metu Henrico se subdunt regnumque suum hucusque liberum Saxonici muneris faciunt. [2] Ergo dum ex hostibus alterum metuunt, alterius iugum sumpserunt auxiliumque petendo antiquae libertatis beneficium amiserunt. [3] Sed Waldemarus, Saxonicam opem frustra a Sclavis petitam iudicans, utroque hoste contempto, cum instructa classe Stitinum, veterrimum Pomeraniae oppidum, petit. [4] Huius navigationis praecessor Absalon benigni erga Stitinenses animi ductorem habebat. [5] Cuius fraude per Oddorae amnis dispendia abductus, ceteris rectam et compendiariam navigationem sequentibus, mutato ordine postremus ad urbem pervenit. [6] Est autem Stitinum eminentis valli sublimitate conspicuum, insuper natura arteque aequaliter munitum, ut inexpugnabile paene existimari possit. [7] Hinc mos proverbii sumptus eos, qui se tutos inaniter iactant, Stitini praesidio non defendi.

Dan  14.43.2 (p. 488,40 )
[1] Huius tamen urbis expugnationem Dani spe viribus maiore complexi, cum maceriam eius partim incendii capacem animadverterent, constructas virgis crates admodum breves ob iacula vitanda velut scuta prae se gestabant iisdemque freti ligonibus aggerem petere coeperunt, tutius intra cuniculorum latebras ignem sparsuri. [2] Rex interim oppugnationem orsus, muralibus machinis omissis, coronam admovit. [3] Solis sagittariis ac funditoribus excelsa moenium propugnacula appetere possibile fuit, aditum fastigio negante. [4] Fuere tamen ex iuvenibus, qui gloriae studio summa moenium, clipeis tantum protecti, conscenderent. [5] Alii contiguas solo portas, contemptis propugnatoribus, comminus securibus tentant, minusque iisquam procul agentibus periculi fuit, quod tanta telorum vis in hostes undique congerebatur, ut ab iis non nisi remotiores cerni impetique possent. [6] Quo evenit, ut audacia salutem, ignavia discrimen afferret tutioresque propinquitas quam remotio praestaret. [7] E contrario Danorum armis non magis propugnatores ipsi quam ceteri intra urbem populares opprimebantur, ancipiti iactu valli consaepta transscendentibus telis. [8] Nulla res oppido magis adversum oppugnantium multitudinem quam defensorum paucitas nocuit, utpote quorum bellicus labor successionis auxilium non habebat.

Dan  14.43.3 (p. 489,17 )
[1] Praefectus urbis Wartyszlavus erat, qui et ipse Bugiszlavo et Kazimaro sanguine contiguus habebatur. [2] Huius animus, nihil paene cum civium ingeniis commune sortitus, tanto amplificandae exornandaeque religionis studio flagrabat, ut Sclavico sanguine editum barbarisque moribus imbutum negares; siquidem, ut patriam superstitioni deditam ab errore cultus revocaret exemplumque ei corrigendae credulitatis proponeret, monachalis vitae viris e Dania accitis in latifundio suo cellam exstruxit eamque multis et magnis stipendiis locupletavit. [3] Qui cum, lassatis pugna sociis, urbem captioni propinquam animadverteret, hostium saevitiam veritus offerendae deditionis gratia pacem petivit, acceptaque fide protinus a pavoris consortibus funiculo submissus, regia castra petere non dubitavit.

Dan  14.43.4 (p. 489,28 )
[1] Quo viso, Danorum populus languidius pugnam exercuit, periculis suis regi pecuniam emi seque eius cupiditate victoria pariter ac praeda fraudari conquestus. [2] Quo rex animadverso, demendae notae cupidine urbem equo circuiens, milites ad insistendum hortari coepit. [3] Postquam, multo labore edito, cassam ac difficilem oppugnationem aspexit, reversus in castra Wartyszlavum admittit. [4] Cuius precibus motus dedendi potestatem oppidanis indulsit pecuniamque, quantam aegre universa Sclavia exsolvere posset, cum obsidibus pactus, statuit, ut urbem Wartyszlavus a se in beneficium receptam tamquam regium munus consortio Sclavicae dominationis eriperet. [5] Igitur revocatis ab obsidione militibus, neque capi urbem neque diripi passus, signum suum propugnaculis affigi praecepit, receptae deditionis indicia praebiturum. [6] Illic cernere erat vallum ab imo in summum ita sagittis undique consitum, ut harundine concretum putaretur; quas nostri ingenti studio lectas pharetris reddiderunt.

Dan  14.43.5 (p. 490,3 )
[1] Post haec navigationem remensi, capto Lyubino, Rugiam revehuntur; et quoniam Rugianae piscationis tempus supervenerat, in commune consultum est eo loci tertia totius classis parte excubias ordinari, ne publicis alimentis petendis hostilis viciniae metus officeret. [2] Huic manui Kanutus Priszlavi filius a rege praeesse iussus, deformiter imperio repugnavit, praefatus se nihil praeter angustos Lalandiae fines in Dania possidere eosque tanti non esse, ut pro iis tuendis se ipsum indubitato periculo obicere cupiat. [3] Ceterum id negotii iustius ad pontifices, quos solos rex arbitros habeat, pertinere, quod tanto indignius ad se referri, quanto remotiorem a regis familiaritate gradum obtineat. [4] Tam impudenti iuvenis responso percitus Waldemarus exigua illum beneficia, quod exiguis dignus sit, accepisse respondit, de cetero se efficiente spoliandum magis honoribus quam beandum. [5] Sed nec eum pontificum familiaritatem inter probra ducere oportere, e quorum numero reperire facile sit, qui praesens negotium suo ductu finire non abnuat.

Dan  14.43.6 (p. 490,17 )
[1] Ita Kanuto imperium detrectante, Absalonem accersit eique Kanuti responsionem exponit; deinde, an naves, quibus ipsum praeesse oporteat, instruxisset, perquirit. [2] Contra Absalon, interrogato, an ea res pontificum opera absolvi posset, suam cupidius offert, praedicando consentaneum desertioni opus fore regem periculis relictum reditum affectando dimittere. [3] Quem Waldemarus ob responsi virtutem impensioribus verbis laudatum Kanuti moribus dissimilem praedicabat, quod ille imperio parere non audeat, hic iussum ultronea suimet oblatione praecurrat.

Dan  14.43.7 (p. 490,25 )
[1] Regressus a rege Absalon amicis e Syalandia denuntiat, ne eo torpidius remansuras naves instruant, quod ab ipso ductari regique debeant. [2] Primus Thorbernus incunctanter se comitem eius futurum respondit, cuius succursu quondam patriam exsuli sibi redditam esse meminerit. [3] Petrus quoque Thorstani filius non sine magno rubore eum a se deseri posse, quem et necessitudinis et matrimonii affinitate contingeret, praedicabat. [4] Cuius comitandi Suno non minus sibi quam ipsis debitum incumbere professus est, quod ei intima iunctus propinquitate noscatur. [5] Esbernus, quem solum fratrem habebat, comitatu suo orbandum negabat. [6] In hunc modum tota paene Syalandensium classis condixit. [7] Quo cognito, rex non solum ipsis, sed et Absaloni grates habuit, qui sibi tam propensum civium favorem virtutis meritis peperisset. [8] Igitur Absalon, post regis discessum ad tuendos Rugiae fines relictus, non tam tutam incolis evagationem quam securam ipsi Daniae quietem praestitit, Pomeranorum classe patriae terminis excedere non audente. [9] Huic Sueno Arusiensis cum aliquanta Iutensium manu voluntarius operum comes ac socius fuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek