Dan
14.27.1 (p. 438,9 )
[1] Post haec, Rugianis ex pacto comitatum
praebentibus, castellum Walogastum obsidetur a rege.
[2] Quod quamquam in Sclavia situm foret, a communi tamen eius dicione
secretum propriis ducibus regebatur.
[3] Ab huius incolis Pomeraniae satrapa Bugisclavus in auxilium evocatus,
pacis magis quam belli consilia circumspexit.
[4] Quam etiam pro iis apud regem hoc modo composuit, ut non solum ipsi
regi parerent, sed etiam neminem ex piratis sui fluminis ostiis excedere
sustinerent eamque pactionem obsidibus firmarent.
Dan
14.27.2 (p. 438,17 )
[1] Illic forte, rugianis ad contionem
vocatis, cum Bernardo quodam Henrici filio, qui, quod neptem regis in
matrimonio habebat, duobus eum navigiis secutus fuerat, iurgium incidit.
[2] Interrogati enim ab eo, cur illustrissimi Saxoniae ducis gratiam
amplecti supervacuum ducerent, cum se nullo in momento Saxonici nominis
respectum ponere respondissent, quid virium duci esset, brevi agnituros
subiunxit.
[3] Tunc quidam, principis, quem tanti aestimaret, potentiam
floccipendentes, Bernardi percontationem ac minas ludibrio insectabantur.
[4] Ea altercatione per regem sedata, Masco quidam, inter Rugianos natu
atque auctoritate praestantissimus, luminibus orbatus, sed ingenii
sagacitate perspicuus nec annis quam animo vivacior: 'Concitatioris',
inquit, 'petulantiae equis mos est, quo artius retinentur, hoc vehementius
habenas tendere.
[5] Laxentur itaque Saxonibus freni, ne retentationis nimietate rumpantur.
[6] Siquidem et nobis ipsorum et ipsis nostra perquam nota est virtus.'
[7] Quae vox apud ducem vulgata inter eum ac regem simultatum seminarium
fuit.