link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.24.1 (p. 424,12 )
[1] Autumno rex crebra Sialandensium ac Scanorum, rara vero Iutensium manu provinciam Arcon urbi confinem adortus, cum, ingenti praeda acta, ad litus reverteretur, Rugiani, repetentem naves exercitum iisdemque scandendis intentum a tergo per insidias circumfundere gestientes, magnis viribus in insulam e continenti traiciunt. [2] Per idem tempus coorta nebulae vis spissam caelo caliginem intendit. [3] Quae res incertos viae Danos atque errore nebulae implicatos aliquamdiu subsistere coegit. [4] Crediderim hunc aeris habitum propitiae fortunae interventu futurae eorum victoriae paruisse. [5] Iamque Sclavi, quia nubium obscuritas prospicere non sinebat, caliginis errore protracti, in medios ferme hostes inciderant, cum subito, discussa sole nebula, exercitus propemodum consertos aspiceres.

Dan  14.24.2 (p. 424,23 )
[1] Tunc Prisclavus, olim e Sclavia profugus, equo provolans, adesse barbaros factamque Danis optatae pugnae copiam nuntiat, exhortans omnes invictam Danici nominis aemulari virtutem. [2] Responsum a rege est reperturos hostes, qui fatum fugae praeferre cupiant. [3] Igitur Dani, quorum animos praeceps belli cupido exagitabat, praeter usitatum pugnae morem, confusis copiarum ordinibus, conspectos hostes incursare coeperunt. [4] Nec tardior victoria quam impetus fuit, pugnam fuga praecurrentibus Sclavis. [5] In quo procursu duo regii milites ita inter se fortuitis equorum impulsibus concurrerunt, ut uterque excussus prosterneretur. [6] Super quos rex, corruente equo, ita praecipitatus est, ut laevus eius cubitus, pertuso clipeo, terrae altius infigeretur. [7] Absaloni itaque erigendi eius gratia descendere cupienti manu, ne subsisteret, innuit, feliciter se lapsum reputans, si modo hostium cladibus attolleretur. [8] Sed hic eventus tristior specie quam omine fuit. [9] Regis namque lapsus hostilis ruinae praesagium edidit; quippe superati sine proelio barbari impune obterebantur.

Dan  14.24.3 (p. 424,37 )
[1] Quorum magna pars sinum, per quem traiecerat, avidius repetens, salutem in undis, quam quaerebat, amisit, nec minor fluctibus quam ferro periclitantium numerus exstitit. [2] Pars, quo tutius hostem vitaret, ore tenus de industria aquis corpus immerserat. [3] Nec hoc quidem auxilii genus, quo minus a Danis in eadem vada descendentibus interimerentur, latebram iis praestare potuit. [4] Cumque, ceteris intra aquam prostratis, unus adhuc, occultum pedibus saxum complexus, sociae stragi superesse videretur, Absalon, militibus ad opprimendum eum descendere profunditatis metu cunctantibus: 'Non hic', inquit, 'ea proceritate est, quam vestra, milites, aequare non possit. [5] Neque enim vadabiliorem sibi quam nobis gurgitem occupat.'

Dan  14.24.4 (p. 425,6 )
[1] Quam vocem frater eius Esbernus exhortationis loco suscipiens, quamquam barbarum latentis saxi beneficio uti non dubitaret, saluti suae fraternae voluntatis imperium praetulit, aliisque renuentibus, aquas hostili cruore infectas armis onustus intravit. [2] Cumque, emissa in barbarum lancea, solum repetere vellet, undis verticem involutus, profundo se excipiente, demergitur perissetque, nisi sociorum praesentia auxilio fuisset. [3] Enimvero Olavus, undis eum abstrahere cupiens, stimulatum calcaribus equum in illud profundum egit exceptumque brachio levare conatus, paene sella pronus excutitur. [4] Igitur, urgente fato, suae quam alienae saluti propior exstitit sibique, caeptam amici curam postponendo, consuluit. [5] Cuius propositum Nicolaus quidam fortius quam felicius aemulatus, non temperavit, quo minus concitato equo gurgitem peteret. [6] sed ab incepto se, pari periculo revocatus, abstinuit. [7] Igitur equitum ope defecto peditum opera servari contigit. [8] Cumque litori restitutus fuisset, exstinctus ab intuentibus putabatur; adeo illapsus corpori humor anhelitum occludebat. [9] Tandem, sociis corpus suum diutius agitantibus, vomitu undam egerere coepit. [10] Cuius onere liberatus suspicere magis quam eloqui valuit. [11] Itaque, qui aderant, corpus eius frigore obstupefactum applicatae vestis fomento prosequebantur. [12] Quibus percalefactus non oculorum modo, sed etiam vocis usum recuperavit. [13] Ceterum ipso die adeo exsanguis permansit, ut vix eum funebris oris notae desererent.

Dan  14.24.5 (p. 425,26 )
[1] Nec silentio oblitterandam alterius Danici equitis virtutem existimo, qui cum, nemine sociorum comitante, fugam hostium avidius quam cautius insecutus fuisset, barbaris, qui effugerant, ut se iis capiendum praeberet, rogantibus, spreta prece, equo desilivit mortemque dimicans quam deditus lucem amplecti maluit. [2] Igitur ingenti hostium caterva ad se opprimendum nitente quotquot propius accesserant, interfecit, ac sine ulla specie metus pugnans, super factam a se stragem plenis gloriae vulneribus corruit. [3] Itaque non solum innumeros fati comites habuit, sed etiam superstites fortitudinis suae spectaculo attonitos reliquit. [4] Cuius excellenti virtute tantum promotum est, ut deinceps Sclavi manum cum Danis acie conserere non auderent.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek