link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.14.1 (p. 392,35 )
[1] Ea Suenonis irruptio Kanuto novandarum rerum spem fiduciamque restituit, sed hunc ausum praecipue Suenonis ac Waldemari concordia castigabat. [2] Nam quantum regis odium, tantam ducis apud omnes gratiam intuebatur, alteriusque flagitia alterius virtute redimi denotabat. [3] Arbitri quoque Kanuti, prius sodalem regi quam otium eripiendum rati, eius cum Waldemaro concordiam connubii affinitate componendam duxerunt.

Dan  14.14.2 (p. 393,3 )
[1] Cuius efficiendi gratia uterinam Kanuti sororem Sophiam apud Waldemarum eximia pulchritudinis laude de industria prosequebantur. [2] Sed Waldemarus, quo minus ad hanc copulam intenderet, inopiam virginis obstare dicebat, quod patre Ruteno procreata nullorum in Dania bonorum heres exsisteret. [3] Quamquam enim suasoribus tacite pareret, plus se tamen paupertatem puellae fugere quam speciem admirari fingebat. [4] Igitur a Kanuto totius patrimonii sui parte tertia sponsalium loco promissa, puellam despondit eamque matronae cuidam Botildae adusque maturam toro aetatem educandam committit. [5] Quamobrem neglectum sanguinis vinculum ac diu funestis odiis laceratum tanta animorum integritate refectum est, ut nulla veterum inimicitiarum macula, quas vel ipsi vel eorum parentes gessissent, novae societatis habitum infuscaret.

Dan  14.14.3 (p. 393,14 )
[1] Quorum amicitia quo invicem purior, hoc regi suspectior exstitit. [2] Sed eos et tacite cavit et palam offendere metuit, quod maximam a se virium partem cum Waldemaro migrasse cognosceret, cuius fortunae suam incumbere non dubitasset. [3] Itaque, licet amborum fidem notaret, suspicionem tamen, ne odium proderet, obscuravit. [4] Illi, regiae dissimulationis haud inscii, accepta commeandi licentia, quasi bona sua apud Suetiam invisitaturi regem eius Suerconem accedunt. [5] Re autem vera Kanuto Suerconis filiae postulandae negotium fuit. [6] Quorum praesentiam Suerco tanta affectione amplexatus est, ut, praeteritis liberis, futurae affinitatis spe heredes eos nuncupare proponeret. [7] Quod votum ei sive filiorum inertia sive excellens proci nobilitas inseminabat. [8] Reversi itaque hoc invisiores regi, quo hosti concordia iunctiores fuere.

Dan  14.14.4 (p. 393,25 )
[1] Kanuto deinde in Iutiam digresso, Waldemaro vero Ringstadium invisente, Sueno post eum contentius pergit conventumque diu perfidiae et proditionis probris everberat. [2] Neganti confictas a se litteras tradit tamquam ab amicis porrectas, sed titulo de industria vacantes, quae eius ac Kanuti initam cum Suercone concordiam nuntiarent. [3] Quo commento Waldemarus, quamquam irae parcissimus esset, supra modum accensus, linguam nimio indignationis haustu repletam in contumeliam arguentis effundere non dubitavit. [4] Perfidiae quoque in eum exprobratione reiecta, non iam redargutione, sed convicio agebat, egregios operum suorum labores nugaci mendaciorum obiectu pensari vociferans. [5] Adeoque regem responsi sui libertate permoverat, ut tentus ab eo esset, nisi milites operam suam in eius captionem negassent, quorum favor impensius ipsum quam regem excoleret.

Dan  14.14.5 (p. 393,37 )
[1] Quam iniuriam postea apud Iutiam querimonia prosecutus, graves regi inimicitias peperit. [2] Inde cum Kanuto magna totius Iutiae classe in Sialandiam recessit, non quod bellum regi inferre proponeret, sed ut novis condicionibus tutiorem eius circa se fidem efficeret. [3] Quo apud Sundby, maritimum vicum, cum armatis obvio, diali colloquio de concordia actum. [4] Composita pace, rex concubia nocte Roskildiam revertit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek