link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.11.1 (p. 389,3 )
[1] Per eadem tempora Nicolaus, urbis Romae cardinalis, Britannicum permensus Oceanum, Norvagiam, Lundensium adhuc dicioni parentem, immunitate concessa, maximi pontificatus titulis insignivit. [2] Quod in Suetia quoque legationis potestate peragere cupiens, Sueonibus et Gothis de urbe et persona tanto muneri idonea concordare nequeuntibus, certamini decus negavit rudemque adhuc religionis barbariem summo sacrorum honore dignatus non est. [3] Verum inspecto temporis habitu, cum per Oceanum reverti hibernae navigationis metu in periculis duceret, Daniam reditui suo percommodum arbitratus, offensam eius ex Norvagiae promotione contractam beneficii delenimento sedare constituit. [4] Eskillum igitur mandatis aggressus, plus novae dignitatis, quam veteris amiserit, recepturum promittit, definiens se ereptae Norvagiae damna Suetici primatus munere pensaturum. [5] Rapuit promissum Eskillus cupideque legati copiam flagitat. [6] Qui veniens apud ipsum futurum Suetici sacerdotii insigne deposuit, dandum ei, in quem concors Sueonum Gothorumque suffragium convenisset. [7] Statuit quoque, ut, quicumque maximi Sueonum pontifices creandi essent, pallio a curia dato per Lundensem insignirentur antistitem eamque sedem perpetuo vererentur obsequio. [8] In hoc privilegio dato confirmationem a curia asciscendam promittit; quod effectu perfacile fuit. [9] Siquidem Romam reversus, decedente Eugenio, maximus pontifex subrogatus est peregitque publicae religionis praesul, quod privatae legationis minister annuerat. [10] Qui mos, usurpatione posterorum firmatus, sub hoc usque tempus antiqui tenoris observatione perfruitur.

Dan  14.11.2 (p. 389,25 )
[1] His peractis, Nicolaus, nondum Dania egressus, Suenonem, Suetica meditabundum bella, Romana industria a proposito revocare conatus, locorum difficilium, inopis regni, infructuosae victoriae habitum praetendebat. [2] Siquidem eius militiae negotium ingens, fructus exiguos fore, priusque ei cum vastis et immanibus scopulis quam cum hoste certandum. [3] Quo victo, nihil praeter ignobilem praedam et sordida spolia victoribus occupandum. [4] Postremo, cum stolidam regis perseverantiam consilii sui sapientia superare nequiret, inertiam eius facetissime cavillatus est: nam araneam eum aemulari dicebat, quae, telarum figmentis cum discrimine vitae et viscerum suorum egestione consertis, quid nisi scarabaeos putres et vilia prenderet animalia? [5] Cuius exempli evidentia araneae regem, militiam telae, victoriam venatui conferebat. [6] Ita avidum ducem, exiguae rei cupiditate se ipsum viribus exinanientem, inutili bello delectari monstrabat.

Dan  14.11.3 (p. 389,38 )
[1] Cuius Sueno dignitatem potius quam monitum veneratus abeuntemque eum ad regni fines usque commeatibus prosecutus, destinati olim belli studium animo revocavit; quippe quem magis potiendae Suetiae cupido quam aut iniuriae dolor aut pudoris irritamentum accenderat. [2] Maximam siquidem invadendae eius opportunitatem, tum ob senium imbelliamque Suerconis, tum ob factiones inter eundem et plebem recenter ortas (nam Ioannem agrestes contionantem occiderant), arbitrabatur. [3] Spe quoque tam rata victoriam complectebatur, ut ante militiae exordium inter milites suos Sueticarum iura provinciarum tamquam belli praemia partiretur. [4] Duo quoque ex proceribus eius, ad opinionem unius Sueticae virginis libidinis aemulatione correpti, magnis inter se iurgiis dissidere coeperunt. [5] Cuius nuptias rex in beneficio suo reponere par aestimans, capta Suetia, fortiori connubium pollicetur. [6] Quo promisso libidinis aemulis magnum virtutis certamen ingessit. [7] Tanta apud Danos fruendae Suetiae fiducia fuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek