link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.10.0 (p. 388,29 )
[1] Ea tempestate, Karolo Hallandiae praeside provinciam egresso, coniugem eius sororemque viduam Suerconis filius Ioannes, excellentis earum pulchritudinis opinione corruptus, ad libidinis commercium raptas in Suetiam usque devexit. [2] Quibus tam contumeliose usus proditur, ut eas in stupri vices noctibus evocaret alternis, ingenuae pudicitiae feminas obscenissima foeditate proculans neque aut huius matronalem torum aut illius caelibem castimoniam, quo minus voluptatum suarum ignibus indulgeret, reveritus. [3] Ad ultimum, patre et populo tantae temeritatis facinus exsecrante, utramque remisit. [4] Quod flagitium Sueno perinde ac commune probrum in omne Sueonum regnum ulcisci statuit, publicum ruborem communibus armis summovendum existimans. [5] Sed nuptiarum apparatu praeventus (quippe Saxonum satrapae Conradi filiam nuper desponsam uxorem ducturus erat), propior privatae copulae quam publicae vindictae, militiam retentabat. [6] Per hanc Suenonem in peregrinos ritus adductum falsa plebis opinio referebat eiusque super consuetudinum novitate consilium accusabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek