Dan
13.11.1 (p. 362,32 )
[1] Peractis hibernis, Nicolaus, diutinam
deficientis a se regni ulcisci cupiens iniuriam, crebra Iuticarum partium
classe Syalandiam appulit.
[2] A quo Ericus apud Weram pontem gravissimo proelio superatus, cum uxore,
quondam Norvagiae regina, filioque parvulo Suenone, quem ex pelice
procreaverat, necessitudinis fiducia Magnum petivit eiusque humanissimam
primo hospitalitatem, mox dolum atque fallaciam expertus est.
Dan
13.11.2 (p. 362,38 )
[1] Interea Nicolaus, Haraldi Theutonicorum
supplicia exigentis precibus inclinatus, Roskyldiam irrupit comprehensosque
in urbe Germanos incentoris arbitrio multandos dimisit.
[2] Quos Haraldus, tum quia tormentorum opifices, tum quia de falsa nece
sua gloriantes audierat, extrema narium parte praecisa, deformes reddidit,
percontatus, an Haraldus eorum fuerit iaculis interfectus.
[3] Tunc quidam ex his, applicatum ori suo cultrum aspiciens, parcendum
sibi, quod doctus esset, asseruit.
[4] Haraldus hominem litterarum peritum existimans, revocato lictore, ad
epulas perductum ipsas, ut fieri assolet, sollemnium nuncupatione verborum
dedicare praecepit.
[5] Cui captivus suendi se, non sacrandi professorem respondit.
[6] Haralus, hominis acumine delectatus, impunitatem astutiae tribuit
iramque, quam deceptus abiecerat, correctus repetere erubescebat, ne
errorem supplicio emendare videretur.
Dan
13.11.3 (p. 363,8 )
[1] Per eadem tempora Haraldus, Hybernicarum
partium oriundus, florentissimum Norvagiae statum veluti fulmen aliquod ac
tempestas concussit.
[2] Qui cum se Magno Hyberniae populatore procreatum astrueret,
affirmationi suae fidem divini examinis argumento praestare iussus, super
candentes laminas nudatis plantis (nam id ab eo experimentum poscebatur)
incessit, iisdemque nulla ex parte corruptioribus, complures Norvagiensium
liquido incolumitatis miraculo ad assertionis suae credulitatem perduxit.
[3] Ex cuius gremio omnis Norvagicorum bellorum lues manavit.
Dan
13.11.4 (p. 363,16 )
[1] Interea Nicolaus, per insidias aemulum
opprimere statuens, Magnum Noricum in eius necem mercedis pactione
sollicitat.
[2] Ille, lucri irritamento latrone corruptior hostisque ex hospite
effectus, impensioris obsequii simulatione curiam Erici exactissima
satellitum custodia vallavit officiisque fallaciam texit.
[3] Erycus vero per reginam, cuius patruus erat, insidias obsequio subesse
doctus, amicis, quos in Lalandia habebat, propositum regis cum remedii
precatione denuntiat.
[4] Nec segnis Lalandensibus ad opitulandum animus fuit.
[5] Solo quippe navigio Norvagiam petentes, occulto nuntio adventum suum
Eryco significant.
[6] Qui quod Norvagienses summam in potionis magnitudine voluptatem habere
noverat, applicatam sibi custodiam temulentia ludificandam putabat.
[7] Igitur stipatorum sobrietatem crapulae delectamento adorsus, instaurata
comissatione, crebris custodes poculis attentabat.
[8] Quibus ut bibendi cupiditatem augeret, irritamentum ebrietatis aleam
scyphis interserit.
[9] In qua posito cum quibusdam pignore decertans, etiam prosperum
tesserarum iactum inerti lusu de industria prosequebatur, uti collusores
fortuna lucri illectos ad lasciviendi cupiditatem ludendique perseverantiam
incitaret.
[10] Postremo, perinde ac prolixioris vigiliae taedio fatigatus, cubitum
excessit sacerdotemque exsilii socium aleae pro se curatorem reliquit.
[11] Ille rem sobrie prosecutus, temperantiam eorum, quantulacumque
restabat, multiplicatis poculis subvertit interque mero ac somno sopitos
medium cubandi locum habuit.
Dan
13.11.5 (p. 363,36 )
[1] Interea Ericus, perrupto cubiculi
pariete, cum clientela ac coniuge furtivo ad mare discessu pervenit
repertaque in litore navigia, quo tutius fugam caperet, in sentinis
perforanda curavit.
[2] Haec tractanti succurrit filiolum hospitio dormientem fuisse relictum.
[3] Adeo obliviis animum festinatio implicat; quippe quo occupatius, hoc
neglegentius humanum esse ingenium consuevit.
[4] Quamquam vero praestolationi periculum inesse non dubitaret, sanguinis
tamen sui curam deformiter abicere passus non est.
[5] Missis igitur, qui adolescentem exciperent, tarditatis molestiam eximia
filii caritate contempsit.
[6] Quo allato, in altum processit.
Dan
13.11.6 (p. 364,9 )
[1] Diluculo, quibus Erici cura mandata
fuerat, pulsatis hospitii foribus, an hesternam adhuc temulentiam
discussisset, interrogant.
[2] Nemine vero responsum edente, taciturnitatis admiratione crebris id
ipsum clamoribus prosequuntur.
[3] Tandem silentio attoniti, convulsis ianuis, vacuam hospitibus aedem
inveniunt.
[4] A quibus vafre sibi illusum vociferantes, eventum domino trepidi
nuntiant.
[5] Qui protinus, petito litore detractisque in altum navigiis, fugacem
intercipi iubet.
[6] Quae cum vitiatis lateribus undarum plena conspiceret, subducta refici
curavit, iisdemque rursum in mare detrusis, ad accelerandam navigationem
velo pariter ac remis incubuit.
[7] Adeo promissum in mortem Erici praemium affectabat.
Dan
13.11.7 (p. 364,19 )
[1] Interea Ericus, grandem pelagi partem
emensus, magno hostem intervallo praecesserat ideoque facile ab
insequentibus occupari nequibat, cumque Magnus navigationem diutule gestam
propositi irritam animadverteret, revocato remigio, domum revertit.
[2] Ericus vero fidissimam sibi Lalandiam repetens, intercepti Ubbonis
suspendio, quem Nicolaus minorum insularum praefectum creaverat, clarum
reditus sui indicium dabat.
[3] Audito deinde regem divini natalis dies Lundiae feriari debere,
adventum eius, petita Scania, praecucurrit totamque regii apparatus
impensam praeripuit.
[4] Quod audiens in Sialandia rex, alimentis publica administratione
contractis, procedere supersedit.
Dan
13.11.8 (p. 364,28 )
[1] AEstate vero praeter Scanicam omni
Danica classe contracta, ad Fotam sinum appulit pedestremque propter litus
aciem statuit.
[2] Quae cum centuriatis parumper ordinibus constitisset, adventante Erico
excitum equorum ungulis pulverem in speciem nebulae eminus exhalari
conspiciens, paulatim ad naves gradum retulit.
[3] Sed inter eundum adventantis equitatus fragore perculsa, incessum ad
fugam convertit.
[4] Quam superveniens Ericus, fortuna, non proelio superatam, impune
cecidit incruentamque, Deo parricidium vindicante, victoriam habuit.
Dan
13.11.9 (p. 364,36 )
[1] Magnus cum aliquanta fortium manu
cedere veritus, ceteris terga obvertentibus, adverso hostem corpore
repellebat.
[2] Quippe, cum fugam parum liberam cerneret, animosum sibi consciscere
exitum mortemque suam pugnando clariorem efficere egregium duxit.
[3] Quin etiam, ne pristinum fortitudinis suae splendorem obtereret, fatum
quam fugam amplecti maluit.
[4] Postremo, ut insigni pugna, ita multa adversariorum strage edita, super
prostratorum a se cadaverum struem una cum Petro, pontifice Roskyldensi,
consumptus occubuit.
[5] Quem ut fati comitem, ita tumuli quoque consortem habuit.
Dan
13.11.10 (p. 365,5 )
[1] Nicolaus admoto sibi per villicum equo
navem petivit.
[2] Maior fugientium pars, comprehensa per foros navigia conscendere
cupiens, ingenti quaedam mole mersabat.
[3] Igitur qui primi introrsum evaserant, tardiorum manus navigiis insertas
absque societatis respectu ferro truncantes, ferociores in suos quam in
hostes fuere.
[4] Calamitosa nimirum illa facies erat, cum pendulis navigia brachiis
amplectentes hinc hostis urgeret, inde civis repelleret.
[5] Quo experimento, quantum quisque salutem suam alienae praeferret,
fortuna detexit.
[6] Taceant nugaces adulantium voces, quae spiritum amicorum proprio
cariorem astruere non erubescunt.
[7] Crediderim hanc victoriam humanis parum viribus partam, sed Deo
piissimi viri interitum ulciscente concessam.
Dan
13.11.11 (p. 365,15 )
[1] Neque bellum aliud crebriorem
pontificum cruorem absumpsit.
[2] Quippe Petrus Roskyldensis et Henricus Sueticarum partium pontifex
omnesque Iutiae praeter unum antistites hoc proelio oppressi traduntur.
[3] In cuius apparatu Magnus Saxonis filius, Erici miles, singulare fidei
specimen edidit.
[4] Nam cum Nicolaus maritima Sialandiae loca, ne quis ad Ericum transiret,
a militibus observari iussisset, per Stethiumensis promontorii praerupta a
satellitibus fune demissus, noctu scapham conscendit eaque Scaniam petens
gratam Erico opem attulit.
Dan
13.11.12 (p. 365,22 )
[1] Post haec Magnus Noricus, nudati
consilii sui coniugem arguens, reiectam a se Erico remisit, dignam repudio
ratus, quae coniugali caritati consanguineum praetulisset affectum.
[2] In cuius contemptum, temerata matrimonii religione, se ipsum nuptiis
spoliare triste non duxit.
Dan
13.11.13 (p. 365,26 )
[1] At Nicolaus, fuga in Iutiam elapsus et
tamquam ad fortunae ludibrium reservatus, aestimato pariter et orbitatis
suae et aetatis habitu, non ut sibi successorem, sed ut aemulo hostem
relinqueret, Haraldum regni post se declarat heredem.
[2] Deinde Sleswicenses, ob Magni iam pridem facinus infensos, ad habitum
pacatae mentis reducere cupiens, de componenda secum pace sollicitat
eosdemque et aetatis suae et fortunae miserationem acturos existimans,
sumendorum obsidum gratia oppidum intrare constituit.
[3] Rursum cum caput suum inexploratae fidei civibus obicere dubitaret,
Boyonis cuiusdam, summam inter oppidanos auctoritatem gerentis, hortatum
secutus, salutem simul cum suspicione deposuit.
Dan
13.11.14 (p. 365,36 )
[1] Portas siquidem de industria
patefactas ingressus, ut pium cleri, ita ferocem plebis occursum repperit;
in excipiendo namque eo dividuum civitas animum habuit.
[2] Clericis quippe eum sacrae processionis officio venerantibus, cetera
vici pars ut hostem excepit.
[3] Qui cum inter plateas adversis sibi signis obviam iri conspiceret,
amicis, ut in aedem Petri confugeret, exhortantibus, aulam petivit, et ne
cruenta corrixatione divini foedarentur penates, regia sese quam templo
tueri maluit, paterno in lare quietius obiturum praefatus.
[4] Nec defuit militibus prompta mens ad eius salutem suis cladibus
defendendam.
[5] Diu siquidem intactum eum animosis corporum suorum obiectibus
servaverunt neque triste duxerunt pro tuenda illius incolumitate suam
ultimis implicare periculis.
[6] Quorum Sleswicenses primum sanguine profuso, ad ultimum et regium
absumpserunt.