link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.8.1 (p. 340,1 )
[1] A discessu vero Erici biennium intercessit, antequam Dania certum mortis eius nuntium accepisset. [2] Igitur Sueno, natu ab Erico secundus, tantopere regnum aetatis fiducia affectabat, ut nequaquam communem patriae sententiam duceret exspectandam, vocataque Wibergum contione, publici delectus arbitrium unius provinciae iudicio praecurrere non extimesceret. [3] Et fortassis morum suorum obscuritatem perspicaciori censurae committere verebatur ideoque fastigium paucitatis consensu rapere quam fortunam suam incerto multitudinis decreto subicere maluit partiumque suffragiis occupare, quod universorum erat sententia tribuendum. [4] Sed dum citato equitatu cursum ad Wibergicae contionis locum dirigit, corporis firmitate defectus, quo lenius commodiusque ferretur, carpento se excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo triduum exegisset. [5] Neque enim nervorum hebetudo aut membrorum tarditas festinabundae mentis cursum reflectere potuit. [6] Sed ob morbi magnitudinem huius quoque usum perosus, ministris properare iussis, lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex a populo salutatus spiritum in contione deponeret; enimvero insopibilis ambitionis calor imbecillitate corporis superari non potuit. [7] Sed dum adversae valetudinis immemor supra vires contionem appetit, non regno fatum, sed fato regni titulum praecucurrit.

Dan  12.8.2 (p. 340,20 )
[1] Restabat igitur, ut circa Nicolaum Ubbonemque delectus perageretur. [2] Nam Haraldus summa sibi popularium odia iniquissima regni administratione pepererat. [3] Quippe, procuratione in calumniam versa, tam foede se tamque deformiter gesserat, ut, abiecto iustitiae cultu, rapinis ac latrociniis taeterrimam in subiectos potentiam exerceret plebemque omni iniuriae genere fatigaret. [4] Quo evenit, ut cuncti sordidissimam eius dominationem perosi nequaquam regnum oppressori deferendum putarent, indignum rati iniurias suas obsequiis, angustias honore rependi. [5] Cunctis ergo Isoram coeuntibus, cum ob aetatem Ubboni summa decerneretur, Nicolaus solus, qui id aegre laturus putabatur, maximo favore contionis suffragia comprobabat, quod Suenonis filii pro aetatis habitu regni inter se successionem servare consueverint, semperque minorem maior honoris huius heredem habuerit.

Dan  12.8.3 (p. 340,32 )
[1] Ubbo vero, parum sollertiae fisus, veluti socordiae conscientia tanto oneri humeros suos subicere recusavit, vegetioris ingenii fratrem eo munere dignissimum asseverans. [2] Enimvero animi sui inbecillitatem proprio quam alieno iudicio metiri prudentius duxit. [3] Sed mihi quidem vitandae praesumptionis gratia humilius quam verius de virtute sua sensisse videtur, cui melius respuendo regnum quam amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatum sibi fraternae prudentiae cedere non erubuit. [4] Et quidem Dani, parum iusta aestimatione tam modestam eius verecundiam prosecuti ignarique prudentem virum fugiendi oneris rationem inertiae simulatione quaesisse, quem perseverantia superare debuerant, neglegentia praeterire sustinuerunt. [5] Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret, qui se intra privatum fortunae habitum continere quam dignitatis incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptavit?


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek