Dan
12.2.1 (p. 331,31 )
[1] Olavus, cum bis paene lustrum regnando
condidisset, inter continuas rei familiaris angustias nihil regali
magnificentiae dignum exsequi poterat.
[2] Sed et finitimi, acto paupertatis eius contemptu, famelicum ferro
incessere ruboris loco duxerunt, rati inediam armis obrui non oportere
neque divinitus afflictum humanitus premi aut caelestium vindictam
mortalium viribus exaggerari.
[3] Cui enim invidiosum exsisteret regnum, contemptissima tot annis inopia
profligatum?
Dan
12.2.2 (p. 332,3 )
[1] Cum rex divinum natalem celebrans, pane
in domo non suppetente, ieiunos circumquaque penates aspiceret, erubescenda
mensarum inopia magnopere confusus, obducto manibus capite suffusoque
lacrimis vultu, per summam animi aegritudinem temporis difficultatem gemitu
prosecutus est.
[2] Sane tantulam dapem tot convivis apponi deflevit, contemptissimam famem
honoratissimae lucis ignominiam iudicans.
[3] Qui mihi alienam specie, suam re vera deplorasse videtur inopiam.
[4] Deinde, supplicatione habita, superna contuitus, auctorem omnium Deum,
ut, si quid irae adversus populum concepisset, suo, non eius periculo
satiaret, oravit, infelicissimum patriae statum difficillimum temporis
habitum aestimans.
[5] Quippe tam inops epularum convivium, quo famem instruere potius quam
pellere videretur, principum oculis subicere erubescebat.
Dan
12.2.3 (p. 332,14 )
[1] Nec difficiles numinis aures habuit.
[2] Siquidem celerem fati viam obtinuit sibique mortem, salutem patriae, si
qua modo parricidis virtus inest, pia prece conscivit ingenuoque vivendi
pudore maximae cladis poenam avertit.
[3] Itaque memoriae eius speciosius deposita vita quam gesta ascribi
potest, qui fatum patriae finiendi spiritus causam habuit.
[4] Porro quantum caritatis erga suos cordi insitum haberet, aperuit, cum
et eorum mala proprio capite luere vellet et commune periculum ad se solum
redundare deposceret.
[5] Nempe quia suam pro civium salute devovit, pii animi titulo fraudandus
non est.
[6] Fortuna siquidem famem cum auctore suo pari funere extulit inediamque
satietate mutavit.