link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.4.1 (p. 306,3 )
[1] Reversus Haraldus Norvagiam occupat eaque potitus arma in Daniam transfert. [2] Igitur Sueno, contractis Iutis, cupidius quam consideratius apud Dyursam fluvium totam Norvagiensium manum aggressus, ut classe, ita bello quoque inferior fuit, copiarum numero respondente fortuna. [3] Siquidem tam infeliciter quam temere dimicavit. [4] Maxima Iutorum pars ferri metu flumen insiluit praereptoque hostis officio sua vi quam aliena consumi satius duxit. [5] Itaque, quod ab hoste timebat, sibi ipsa conscivit, inque gemino fati delectu unda quam armis perire maluit. [6] Igitur dum alterum mortis genus timide declinavit, alterum cupide comprehendit, dumque adversarium refugit, hostilem in se ipsa crudelitatem exercuit, tamquam spiritum placidius aquis quam aeri redditura ac violentiorem exitum ferro quam fluctibus expertura. [7] Ita nescias, viriliter mortem an effeminate petiverint, incertumque, utrum fati cupidis ignavia an virtus incesserit, quoniam tam vehemens animi aestus, fortesne an timidi spiritus sui raptores exstiterint, ambiguae existimationis esse fecit.

Dan  11.4.2 (p. 306,18 )
[1] Brevi post dux victi agminis Sueno, Scaniae Syalandiaeque ac praeterea quarundam insularum viribus recreatus, Niszam fluvium classe corripit eademque supervenienti Haraldo obviam in altum procedit. [2] Cumque Dani paucitatem suam hostilis frequentiae comparatione pensassent, raritati consertione succurrendum rati, digesta in ordinem navigia tenaculis sociare coeperunt, quatenus continenti nexu cohaerens classis expeditius opi invicem ferendae iter sterneret, cunctisque hac necessitate duratis tam fugae quam victoriae indissolubilis communio foret, nec cuiquam a tanta collegii firmitate dilabendi fas esset. [3] Adeo inbecillitatem necessitate roborandam duxerunt.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek