link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.12.1 (p. 320,7 )
[1] Interea Sueno Roskyldensis templi aedificationem a Wilhelmo coeptam saxeo opere prosecutus, cum perfecto sacello solas locandi pulpiti angustias, quo minus dedicatio perageretur, obstare conspiceret, condendi eius gratia Wilhelmi monumentum summovit cineresque mausoleo erutos eo loci, ubi nunc acquiescunt, transferendos curavit. [2] Nocte igitur, quam dedicationis dies insecuturus putabatur, sacristae somnum capienti quidam sacerdotii insignibus decoratus per quietem praecepit, Suenoni sufficere diceret, quod in exaedificando sacrario Wilhelmi sibi merita vindicasset ac gloriae suae alieno labore partam arrogasset impensam, ne, cuius famam aucupatus fuisset, etiam cineres summoveret eosque a carissimi regis corpore separaret. [3] Cuius facti poenas haud dubie ab ipso violationis auctore, nisi vitae eius sanctitas obstitisset, expetendas fuisse; nunc vero in ipsas sacrarii partes ab eo conditas ulciscendum, seque omnem operis eius molem funditus eversurum. [4] Monuit quoque, ne quis suum de cetero tumulum attentare praesumeret, praefatus neminem, qui cineres eius loco suo summoverit, impune laturum.

Dan  11.12.2 (p. 320,22 )
[1] Deinde baculo tectum impellere totamque operis molem diruere visus, somnii fidem aedis excidio comprobavit. [2] Quippe sacrarium repente ab imis fundamentorum sedibus convulsum excidit, adeoque res visioni consentanea fuit, ut eodem temporis momento ruina somnii comes incederet, nocturnaque unius opinio omnium oculis interdiu subiecta claresceret. [3] Tantum autem rei miraculum exstitit, ut ne collapsum quidem sacrarium custodem oppresserit. [4] Nam neque petrarum pondere, quae undique congerebantur, elisus neque ulla collapsae molis importunitate quassatus, tutum quietis usum habuit, quamquam cubile eius cadenti materiae contiguum fuerit. [5] Attoniti fragore cives ruinae praesentis admiratione concurrunt custodemque excidio perisse creditum mediis lapidum coagmentis incolumem egredi cernunt. [6] Quae res omnium in eum oculos religiosa vulgi admiratione convertit. [7] Incertum, utrum templi lapsus an sacristae salus plus visentibus stuporis attulerit. [8] Nec parvulum visioni auctor eius ab imminenti lapidum mole defensus praebuit argumentum. [9] Qui cum antistiti nocturna Wilhelmi mandata prompsisset, subridens praesul nil se mirari inquit vitae eius severitati fati habitum respondere; suae nihilo minus sollicitudinis fore collapsas aedificii partes reficere.

Dan  11.12.3 (p. 321,1 )
[1] Quamobrem diu postmodum intactus Wilhelmi tumulus mansit, donec nostris eum temporibus Hermannus, maioris sacrarii praeses, Arnfastusque, scholae ministerio functus, connivente Ysaac, ruralis sacerdotii praeposito, parabilem magis et inter ceteros cultissimum advertentes, Ascerianae sepulturae gratia aperiri iusserunt. [2] Porro, fossa ad solidum humo, incorruptam antistitis togam inter adesa situ reperiunt. [3] Quibus sublatis, tanta fragrantiae vis sine ullo auctore ad circumstantium nares veluti e beato quodam unguentorum fonte manavit, ut nemo caelo potitum ambigeret, cuius cineres tam mira terrestrium odorum suavitas perfudisset. [4] Ipsas vero contrectantium manus tanta odoramenti pertinacia astrinxit, ut ipsum triduo balneis ac lavacris attentatum abolere nequiverint. [5] Nec tamen sanctitatem cinerum, ut decuit, venerati, in extremam eos monumenti partem applicandos curabant.

Dan  11.12.4 (p. 321,13 )
[1] Sed neque praesumptioni impunitas affuit. [2] Siquidem sacrilegi consilii auctores pestiferum audaciae suae exitum experti sunt, tantumque quisque supplicii retulit, quantum violando busto sententiae impendit. [3] Hermannus namque sub Absalone sacerdotali consilio assidens sacrum naribus ignem excepit, cuius vi non solum corporis firmitate, sed etiam vocis officio spoliatus, elinguis ac mutus ante triduum, grassante latius ardore, decessit, dignus ea corporis parte puniri, qua divinam ingratus fragrantiam hauserat. [4] Nec leviorem Arnfastus excessum habuit, qui cum impotentium nervorum hebetudini mederi vellet, potione per incuriam sumpta, quo salutem conciliare decreverat, languorem instruxit. [5] Sed et rupti tandem iocinoris partes frustatim egestas vomitu protulit, quas a medico pelvi exceptas maximus pontifex Absalon, dum ad visendum eum humanitatis officio venisset, aspexit. [6] Quo praesente, aeger haec se ob violatos Wilhelmi cineres perpeti protestatus, manifestas neglecti imperii eius poenas pependisse dicebat seque sua cum tota re familiari religioni pollicitus, trimestri languore habito, per summam animi paenitentiam exspiravit.

Dan  11.12.5 (p. 321,28 )
[1] Miserandos duorum exitus tertius temeritatis auctor aspiciens seque similibus suppliciis propinquum veritus, fati inclementiam pietatis officio praecucurrit. [2] Nam in aede Mariae magno rei familiaris impendio sacrarum virginum convictum instituit iisque, quoad vixit, pudicitiae disciplinam ingeneravit. [3] Nec tamen omnem prorsus vindictam effugit: diutino namque vitiati pulmonis languore consumptus interiit. [4] Ita primo fati celeritate correpto, reliquos a diversis corporis partibus profecta pestis tarditas ad ultimam tabem redactos absumpsit. [5] Igitur tantum unusquisque poenae sumebat, quantum in violanda antistitis sepultura auctorem egerat. [6] Quia enim salubritatem suam prudentiae munimento tueri noluerant, cladem culpae praecipitio contraxerunt.

Dan  11.12.6 (p. 322,3 )
[1] Ne autem Sueno promissam templi refectionem neglegentius exsequi videretur, coeptam Roskyldensis sacrarii fabricam ad finem usque perduxit. [2] Cuius excolendi gratia coronam arte impensaque operosissime elaboratam in eius ornamentum appendit, existimans regias opes potius sacrorum splendori quam humanae avaritiae servire oportere.

Dan  11.12.7 (p. 322,8 )
[1] Egynus quoque iisdem ferme temporibus, opitulante rege, Laurentianae aedis inchoatum a se opus explicuit. [2] Quibus rex dedicari iussis, mirificam dotis nomine munificentiam erogavit. [3] Nam in aede Laurentiana annua cantorum stipendia, pontificis subsidio fultus, instituit. [4] Ipse enim partim ex fisco suo regiisque latifundiis, partim antistes ex ante collatis templo beneficiis quotidianos eorum sumptus exhibuit, tantaque inter ipsos religiosi certaminis alacritas fuit, ut, uter in Deum venerabilior fuerit, incertum exstiterit.

Dan  11.12.8 (p. 322,15 )
[1] Prima itaque dedicationis die rex, sollemniter altaria veneratus, quartam regii numismatis, quartam suae in cives exactionis, quartam aestivi census portionem ei, qui pro tempore loci antistes exstiterit, muneris loco perpetuo iure possidendam concessit. [2] Nec parcius privata clericorum iura tutatus, ab iis, qui sacrarii rus excolunt, universum paene regiae pensionis ius ascriptis choro ministris deferendum curavit. [3] Ceterum detractae expeditionis poenas ac violatae pacis vindictam eorumque, qui propinquis vacui decessissent, hereditates regii dumtaxat iuris esse voluit. [4] Itaque non minorem in edendis templorum privilegiis quam praestandis beneficiis auctorem egit. [5] Et ut legibus suis aeternitatem conciliaret, eas convellere conaturos antistitum exsecrationi subiecit. [6] Cuius edicti, postmodum a multis temere pertentati, vetus adhuc ratio perseverat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek