link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.19.0 (p. 298,27 )
[1] Interea Suenonem, tutelae tunc Norvagiae vacantem, casus absumpsit, moxque ad patrem provincialis ministerii summa concessit. [2] At Kanutus a Richardo, quod sororis suae repudium egisset atque adversus uxorem severius aequo maritali supercilio usus fuisset, tamquam a coniugalia sacra contumeliose tractante poenas sumpturus ac tori genialis iniuriam repulsurus, in Normanniam magna classe traiecit. [3] Ubi cum paulo post tristem quoque de Haraldi fato nuntium accepisset, propior publicae expeditioni quam privato affectui agmen eadem qua prius celeritate promovit, neque animo aut officio, quo minus coepto insisteret, remissior fuit; sed neque oculos ad singularem luctum a generalis militiae contemplatione deflexit. [4] Adeo rerum ac temporis statum inter fortem patrem ac strenuum ducem egregia animi moderatione divisit nec minus in toleranda filii morte quam in hostium appetenda perspicui roboris spectaculum praebuit. [5] Cuius impetum Richardus, Siciliam petens, fuga praecurrere maturavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek