link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.18.1 (p. 293,10 )
[1] Iamque frequens ad Kanutum miles defluxerat, animis quam impensis onerosior. [2] Plerisque enim amplior virium quam morum gravitas inerat, quique se splendidius bello gesserant, obscurius pacis decora intuebantur, adeo ut, qui foris insignes exstarent, domi ignobiles viderentur, vixque eadem et honesta et acria ingenia reperiebantur. [3] Igitur complures ad vim et rixam usque in aula perniciosi esse consueverant.

Dan  10.18.2 (p. 293,16 )
[1] Quos cum rex natione, linguis, ingeniis quam maxime dissidentes animadverteret (quippe variis ac perplexis invicem affectibus urgebantur; nam petulantia alios, alios invidia, quosdam etiam ira vexabat), quo minus seditiose se gererent, saluberrimum castrensis disciplinae tenorem, qua tantae varietatis discordiam rumperet debitamque militi maturitatem monstraret, exactissimis edidit institutis.

Dan  10.18.3 (p. 293,22 )
[1] Itaque circumspectissima eiusdem deliberatio, Oponis Sialandici, ceteros prudentia atque auctoritate praestantis, monitis persuasa, ne externa forte domestico crimine turbarentur, socialis odii tempestatem repressit legeque severissime cavendo seditiosum militiae spiritum veluti fraterna quadam caritate coercuit. [2] Atque ut audaciae comitatem adiceret, fortissimo militi speciosissimum moris habitum ingeneravit, clientelam suam effrenium ac litigiosorum convictu tamquam erubescenda aliqua sentina vacuefacere cupiens.

Dan  10.18.4 (p. 293,29 )
[1] Ut ergo improborum frequentiam a curiae valvis repelleret, statuit, ut in capessendo discubitu ordine, quo quisque militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque antecelleret, qui prior obsequio foret. [2] Adeo militiae vetustatem honore mensae rependi par duxerat, ne promiscuis sedendi locis confusa meritorum series videretur. [3] Eum vero, qui, cena inita, aliqua mora interpellante, tardior supervenisset, inter considentes excipi oportebat. [4] Qui si tam arto se consessu iunxissent, ut ob nimiam eorum frequentiam, qui supervenerat, sessum recipi nequiret, qui eius loco insederat, exsurgens proximum occupabat, eo usque invicem se assurgendi officio venerantibus, donec, laxato totius consessionis ordine, legitimum recipiendo spatium patuisset, mensaque, qui postremus residebat, abscederet.

Dan  10.18.5 (p. 294,3 )
[1] Si quis vero alieno discubitu uti per insolentiam perseverasset, qui eo spoliatus fuerat, proxime circumsedentibus iniuriae querelam detulit, iisdemque testibus in contionem productis, adversus reum actione contendit effecitque, ut, qui cedere iussus contumaciter supersedisset, contumeliose stipendiis amoveretur.

Dan  10.18.6 (p. 294,8 )
[1] Ter tamen regi tali culpa affectis necessitatem poenae remittendi fas erat, nec aliter, quam ut tot gradibus quis discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem dignae sedis negatione sprevisset. [2] Ita enim legis temperamentum, inter severitatem ac mansuetudinem medium, rigori clementiam sociavit, ut nec paenitentiam repelleret nec impunitatem excessui daret. [3] Quod si quarto se quis eodem reatus genere maculasset, discreto a milite loco mensae alienus fiebat ac commilitonum nemini catino aut calice communicabat. [4] Neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat, quia sua iam noxa poenam meruit, qui se ea toties affecit. [5] Adeo contumaciam contemptu multari placuit. [6] Valuit enim apud regem spretae militaris dignitatis indignatio, eumque, qui parem venerari nesciret, parum superiori delaturum esse existimatum est. [7] Eodem poenae genere in minutos quosque animadvertebatur excessus, ut si quis alium convicio insecutus fuisset aut potione per contumeliam respersisset.

Dan  10.18.7 (p. 294,21 )
[1] Ceterum rex maritimam saepius quam terrestrem militiam agere consueverat. [2] Igitur, quoties equitatu opus erat, milites equisonibus vacui pro asservandis equis alternis vicibus excubabant. [3] Qui vero adaquandi tempore ita sodalis equo usus fuisset, ut ipsum continue nec modo suum, modo illius vicissim insidendo premeret, praedictum poenae modum explevit. [4] Tanto enim studio rex verecundiam a suis servari voluit, ut etiam parvulo impudentiae excessu devios castigationis remedio coercendos putaret. [5] Qui vero tribus vicibus, fasciculis in stabulum coniectis, equo suo communis pabuli spicam, alieno stipulam admovisset, iuxta priorem formulam militia aut turpiter uti aut deformiter excedere cogebatur. [6] Ac ne quis socio flumen transequitanti ita equo concurreret, ut ad ipsum turbulentior unda deflueret, pari industria cautum. [7] Adeo scrupulosa cura parvula quoque societatis officia pensabantur. [8] Ei vero, qui stationi addictus ita se somno onerasset, ut vestes aut arma dormienti detrahi possent, consimile vindictae genus multae nomine irrogabatur. [9] Neque enim regio profuturus imperio putabatur, quem privatus torpor publico excubiarum officio submovisset.

Dan  10.18.8 (p. 294,37 )
[1] Verum adversus graviora praefractior actio constituta fuerat. [2] Si quis enim commilitonum suorum quempiam manu, ferro vel fuste laesisset, aut si quicquam violenter eius manibus extorsisset comamve alieni capitis violasset, postremo si maiestati insidias struxisset, abundeque de facto testium astructione constaret, tamquam capitalis criminis reus clientela amotus, militari munere defungebatur. [3] Is namque, qui graviter ab eo affectus fuerat, in primis regem sella posita ius militi dicere postulabat; deinde reum, ut in contionem veniret, terno citatorum ordine provocabat; unumquemque bini dumtaxat commilitones explebant. [4] A quibus, si reus in quaestionem publicam deducendus rem familiarem possedisset, domi semel, bis in curia apud discubitus sui locum praesens absensve postulari solebat; at si fundo careret, eo loci, ubi in aula accubare consueverat, ter sponsione provocandus fuerat. [5] Contione inita, qui provocaverant, sincere se reum postulasse nihilque in ea causae dictione favoris aut offensae respectui indulsisse iurabant, simulque et citatorum et testium partibus inserviebant. [6] Consequenter in reum principalis facti testimonium a duobus denuntiandum restabat, iuramento praefari iussis nec actoris amore nec rei odio quicquam se praeter oculis aut auribus explorata dicturos. [7] Nam in quaestione laesae maiestatis propensior auditui fides haberi consueverat, ceterum testimonium in oculis reponebatur.

Dan  10.18.9 (p. 295,18 )
[1] Praeterea obiecta defensionis praesidio repellere non licebat; siquidem testium criminatio neque alieno patrocinio neque propria cuiusquam repulsione subrui poterat. [2] Tantum quippe auctoritati ipsorum pondus inerat, ut assertionis eorum fidem elevare proxima sacrilegio dementia putaretur. [3] Ita reus adversum testimonii fulmen nec culpam nec innocentiam ullo argumento tueri potuit; sed neque ei, si sponsione provocatus fuisset, restipulatione uti licuit.

Dan  10.18.10 (p. 295,24 )
[1] Rationem testium destricta iudicum insequebatur auctoritas, reum veluti evidenter noxium nihilque iam pro se recusantem honore, opibus, patria atque omni demum militari functione damnantium; hostibus eius honos atque impunitas adiudicabantur. [2] Iuxta in praesentem absentemque sententiae ferebantur. [3] Sua nulli longinquitas praesidio esse poterat, quo minus et accusatio testibus et damnatio sententiis instrueretur. [4] Quarum utraque plene partes suas exhibente, reo defensionis amplecti praesidium non licebat.

Dan  10.18.11 (p. 295,31 )
[1] Tum demum rex, cognitione suscepta, an ea ceteris pronuntiatio placuisset, interrogat. [2] Ipse enim auditoris tantum partes exsequens, militiae iudicationis mandavit arbitrium, deforme ratus damnare viros, quos ipse fovisset. [3] Quapropter in eos, quorum egregia opera usus fuerat, aspere pronuntiare veritus, quaestionem ad se delatam ad curiae cognitionem relegavit, silentiumque moderationis suae fidem quam sententiam severitatis testem esse maluit. [4] Cumque demum, exaudita militum responsione, totius contionis suffragia iudicationi consentanea noscerentur, qui damnatus fuerat, interrogari solebat, terreno an maritimo secessu fugam petere decrevisset. [5] Ita rex proscriptione suos quam nece puniri maluit, delectumque fugae ne violentiam repraesentaret, indulsit.

Dan  10.18.12 (p. 296,3 )
[1] Quod si reus mari se credere delegisset, eo commilitonum frequentia prosequendus, dataque nave, remigiis, commeatu, vasculo egerendis aquis idoneo, tam diu in litore opperiendus fuerat, donec remi, si iis navigatio gereretur, vel, si velis, antennae extra conspectum abiissent. [2] Tum denique, qui profugerat, superiori ab omnibus sententia repetita, amarissimorum maledictorum verberibus laceratus, tristissimis totius militiae suffragiis damnabatur. [3] Qui si tempestate in litus relatus fuisset, continuo ut hostis habitus violatae societatis poenas pendebat, discrimenque capitis eius funesto damnationis incursu cupide a commilitonibus expetebatur. [4] Ita non periculosa minus quam ignominiosa sontium evitatio fuit.

Dan  10.18.13 (p. 296,13 )
[1] At si militiae munere defunctus terra profugere maluisset, ad nemus usque pari militum cura comitandus erat, cunctis tam diu in eius abitu exspectantibus, quousque procul ipsum abesse cognoscerent. [2] Ac tunc demum magno cum totius militiae fragore ter valide edendus clamor cunctaque strepitu miscenda fuerant, ne fugitivus ullo ad eos errore referri posset. [3] Tum demum destricta et iam inexorabilis omnium severitas, cunctis sollemni iure completis, ne de indemnato supplicium sumere videretur, supremam reo damnationem intendit effecitque, ut, qui se a specioso militiae convictu abruperat, turpiter vagam vitam proscriptus exigeret.

Dan  10.18.14 (p. 296,22 )
[1] Ita militaris disciplinae rei iudicalis ignominiae gravitate in abiectissimorum condicionem relegabantur. [2] Adeo enim rex contumeliam sontium, non sanguinem sitiebat, ut eos probroso castigationis genere quam cruento punitiores putaret. [3] Si quis autem ei postmodum commilitonum uno telo aut comite superior obvio pepercisset, ipse eius se contumeliae participem praebuit, cuius culpam vindicta prosequi formidavit. [4] Tale noxiis, quoties a curiae moribus degeneratum fuerat, militiae munere defungendi ius erat. [5] Adeo quondam castrensis notae dedecora iudiciali repellebantur umbone.

Dan  10.18.15 (p. 296,30 )
[1] Quod si reus ab actore testimonio superari nequiret, sex secum commilitonibus in iusiurandum accitis, culpae, quae obiciebatur, alienum se fuisse monstrabat. [2] At si commilitonum quis eum, quem militiae consortem nescisset, iniuria per ignorantiam affecisset, ad conciliandam errori suo fidem praedictum sodalium numerum in sacramenti societatem contrahere debuit.

Dan  10.18.16 (p. 296,35 )
[1] Ceterum sollemni iure convictos ac superiori modo damnatos felicitas deficiebat, occupabat adversitas, eo quidem certius, quod trium regnorum pontifices adversum talium transgressionum reos sollemni exsecratione usos esse constabat. [2] Ita disciplinae vis, geminum amplexa columen, partim regis, partim religionis praesidio nitebatur, ut humanam sententiam divino crederes iudicio comprobari. [3] Cuius rigor discordias rupit, simultates finivit, seditiones exstinxit pacatioremque regi militem reddidit. [4] Postmodum vero severitati eius sive ob inertiam sive ob clementiam principum pecuniariae multae temperamentum accessit. [5] Quo tamen sola ligni percussio caruit, quod eo canes quis abigere soleat. [6] Adeo maiorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat.

Dan  10.18.17 (p. 297,9 )
[1] Contigit autem, ut ipse rex sua primus lege caderet iurisque firmamentum, quod eatenus sincerum atque incolume steterat, parum sobrius proprii militis occisione laxaret. [2] Cumque se legibus, quas ipse tulerat, evidenter noxium animadverteret, paenitentiae acerbitate correptus, vocata militum contione, regia sella descendit inque omnium conspectu supplex humi demissus milites commissi sceleris poenas suo arbitrio exigere iussit, libenter se decretam ab iis poenam suscepturum promittens; cumque factum maiestatis nomine tueri posset, militari se animadversioni substravit humilitatemque mansuetudinis suae documentum quam vires elationis indicium esse maluit. [3] Illi contione lacrimantes egressi, deliberatione inita, tristem de rege sententiam ferre, ut minus honestum, ita parum utile perviderunt, non ignari sine eo esse se vacuum spiritu corpus, praedam, quibus ante imperassent, futuros. [4] Postremo universum rei militaris statum, eo poenam subeunte, convelli, inque unius omnes proscriptione damnari, lapsum eius ruinam suam, damnationem commune omnium periculum fatebantur. [5] Igitur in tam ardua re sententiae dubii creditoque sibi iudicio aequo levius austeriusve uti veriti, proprio regem arbitrio decrevere multandum, existimantes plus nutui maiestatis quam privatorum sententiis deferendum. [6] Emendabile enim credidere delictum, quod impetu magis quam industria nosceretur admissum. [7] Igitur ex reo iudicem statuunt, poenamque praestolanti impunitatis potentiam largiuntur. [8] Et pulchre quidem factam sibi iudicandi potestatem ipsius arbitrio reddiderunt, ne difficillimum negotium temere iacta pronuntiatione finirent, vel commilitonis ultionem placide vel regis supplicium crudeliter expetentes. [9] Ita salus regis, paene suo scelere eversa, temporis difficultati donata est. [10] Ad haec satis graves eum delicti poenas dedisse arbitrabantur, qui se in tanto fortunae fastigio tam suppliciter abicere sustinuisset.

Dan  10.18.18 (p. 297,35 )
[1] Tum demum venerabiliter exceptum atque ex ancipiti reo securi iudicis partibus inservire iussum sellae restituerunt. [2] Rex culpam aere redimi debere constituit. [3] Cumque alias homicidiorum crimen quadragenis nummi talentis expiari soleret, ipse sibi trecenta ac sexaginta multae nomine numeranda descripsit. [4] Huic summae novem talenta auri doni nomine adicit eandemque multae speciem consimilis culpae reis lege perenniter irrogavit. [5] Totius vero pecuniae partem regi primam, alteram militibus, tertiam interfecto sanguine coniunctis adiudicavit. [6] Cumque ipse impraesentiarum tam regis quam rei partes exsequi debuisset, ascriptam sibi portionem sacrorum praesidibus egenisque divisit, Deum perinde ac communem omnium principem pio munere propitiandum existimans. [7] Egit humanum iudicem, reum liberalem, veniae genus, absolutionis spem debito emendationis ordine complectendo.

Dan  10.18.19 (p. 298,9 )
[1] Ceterum eo vivente militaris mos aeque violatore atque expiatore caruit. [2] Igitur dum sic seditiosis occurritur, mens militum a litigiis aberat. [3] In exsequenda enim ultione non sanguinis, non necessitudinis vinculo parcebatur, quo minus damnationis partes legitimo rigore procederent. [4] Nunc vero, solutis hebetatisque pristinis militiae nervis, graviora inter commilitones quam exteros dedecora pariuntur, cum et omnis adversum improbos actio sileat et, qui culpae punitor esse debuerat, patronus exsistat, nec sit, qui dissolutos militiae mores praefractius rigidiusque constringat. [5] Hanc itaque militaris disciplinae consuetudinem, diutina usurpatione firmatam, nostri temporis principes abrogare minime erubescendum duxerunt. [6] Ubi enim domestica quies seditionum fluctibus agitatur, priscae consuetudinis forma convellitur. [7] Quippe adversum effrenes concitatique ingenii tirones severitate potius quam nimio favore ac profusa indulgentia utendum est. [8] In quem modum Kanuti industria pro administrandis militaris disciplinae negotiis sincere ac valenter excubuisse cognoscitur.

Dan  10.18.20 (p. 298,23 )
[1] Praeterea militi regem vel regi militem non nisi pridie Kalendas Ianuarias abdicandi fas erat. [2] Eiusdem quoque postmodum observantiae gravitas ab aula regum in aliquanto obscurioris familiae convictum prorepsit, diuque superioris disciplinae etiam apud supparis condicionis viros imitatio valuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek