link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 11


Caput XII: Appulsus ad Litora Quamitica

| Indhold | Dansk | [§ 1] Interea ingens undique fit hominum confluxus. Iidem ad colloquium me identidem provocabant, sed ignarus sermonis, quid responderem, nesciebam. Verba, quae saepius repetebant, scilicet Dank Dank, cum Germanica esse viderentur respondebam primum germanice, mox danice ac tandem latine: sed ignotas sibi has linguas esse capitum concussione monstrabant. Tentabam denique linguis subterraneis, scilicet Nazarica et Martiniana, mentem indicare, sed frustra. Hinc coniiciebam, gentem hanc esse insociabilem, ac nullo commercii foedere cum aliis subterraneis iunctam, ideoque necesse mihi esse, etiam in hac regione repuerascere, ac ludo literario rursus initiari.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Postquam diu sermones miscueramus, sed ita, ut alter alterum non intelligeret, deducor ad casulam vimineam: nullae ibi erant sellae, nulla scamna, nullae mensae: nam humi sedentes cibum capiebant, defectuque cubilium, solo interiecto stramento, promiscue pavimento pernoctabant, id quod eo maiorem movit admirationem, cum densissimis sylvis regio abundet. Sola alimenta erant lac, caseus, panis hordaceus, et caro, quam prunis imponere solebant, rei coquinariae omnino ignari. Brevi: tales fere erant, quales primi homines, Queis neque mos, neque cultus erat; nec iungere tauros Nec componere opes norant aut parcere parto; Sed rami atque asper victu venatus alebat.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Hinc Cynicam vitam hic diu traduxi, donec in lingua tantum proficerem, ut cum incolis loqui, ac ignorantiae eorum succurrere possem. Et sane minima, quae dabam, praecepta tanquam oracula habita fuerunt. Hinc cuncti, e pagis circumiacentibus nominis mei fama exciti, catervatim ad me tanquam ad insignem Doctorem, de coelo sibi missum, confluebant. Et audiebam, novam temporis epocham, ab adventu meo, a nonnullis statui. Haec omnia eo gratiora mihi erant, quoniam in Nazar ac Martinia, illic ob velox ingenium ac temeritatem, hic ob hebetudinem, omnibus ludibrio fueram. Animadvertebam tunc, verum esse tritum istud, scilicet inter coecos regnare strabones. Nam in terram veneram, ubi triviali eruditione, ac rebus fere nihili, illustrem me reddere, ac ad summos honores ascendere poteram.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Et ampla erat occasio vires meas experiundi, cum omnia large ad usus humanos suggereret haec regio; nam terra sponte quam plurima fundit, creditum foenus optima fide reddit, et tam deliciis quam necessariis famulatur. Non indociles quidem erant huius terrae incolae, neque ingeniis plane destituti: at, cum nil didicissent, in spississima caligine versabantur. Narranti mihi genus, patriam, naufragium, et alia, quae in itinere meo expertus eram fata, nemo fidem habuit. Credebant potius, me solis esse incolam, et ab hoc astro descendisse: quocirca vulgo me Pikil-Su, id est, Legatum Solis, vocitabant. Exsistentiam quidem Dei non negabant, sed de probatione tanti dogmatis non erant soliciti, sufficere sibi credebant, maiores ita credidisse: hoc solo dogmate tota eorum theologia absolvebatur. In studio morali solum istud praeceptum didicerant: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Nullis suberant legibus, sola Imperatoris voluntas lex erat, ac nulla proinde, nisi publica crimina, puniebantur. Alia si quis facinora perpetraverat, praesentiam illius fugiebant caeteri, et contemptus iste nocentibus tam gravis ac intolerabilis erat, ut non pauci, aut aegritudine animi, occumberent, aut violentas sibi manus prae taedio vitae inferrent.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Chronologiam ac temporum computationes ignorabant, tantum ab eclipsi solis, quae per interpositionem planetae Nazar fit, annos computabant: adeo, ut, cum de aetate alicuius quaereretur, tot eclipses vixisse responderetur. Physica eorum ieiuna admodum et absurda erat: credebant, solem esse auream laminam ac planetam Nazar caseum. Cum quaererem causam, cur statis vicibus cresceret, ac descresceret planeta Nazar, respondebant, istud se nescire. Divitiae et facultates maxime in porcis consistebant, quos in sylvam missos notis ac characteribus distinguebant, et aestimabantur uniuscuiusque opes e numero porcorum. Ingratas arbores, ac glandem non ferentes, flagellis caedere solebant, quoniam sterilitatem istam ab invidia ac malitia earundem fluere stolide credebant.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Talis erat status miserae huius gentis, quam artibus, ac praeceptis ad humanitatem perduci posse mox desperabam; at ad animum revocans istud Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem praebeat aurem, in gentis barbarae cultura omne studium posui, eamque ob operam, tanquam divinus homo, inter illos habitus sum, tantaque de sapientia mea erat praesumtio, ut nihil mihi impossibile crederent. Hinc ubi oves furto, morbo periere capellae, Spem mentita seges, bos est enectus aratro, Offensi damnis media de nocte ruebant ad tugurium meum, opem humiliter implorantes. Ante postes ianuae meae procumbentem vidi villicum quendam, in lacrimas effusum, ac manibus, usque ad articulorum strepitum contritis, opem meam implorantem. Doloris causam me quaerente, de arborum suarum contumaci sterilitate queritur, humillime petens, autoritate mea efficerem, ut glandem illae pro more ferrent.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Audiebam, totam hanc terram parere regi, cuius sedes eodem tempore octo dierum itinere distabat a vico, ubi tunc commorabar; dico eodem tempore, quoniam ambulatoria erat metropolis, et pro aedibus fixis tentoria habebat, quae cum familia regia ac subditis ex una in alteram provinciam, transferri solebant. Rex, qui tunc sceptra tenuit, erat vir aetate provectus, et dicebatur Casba, id quod magnum Imperatorem denotat. Merebatur quidem regio haec respectu terrarum, quas ingenti tractu perreptat, regnum dici, sed ob ignorantiam incolarum viribus uti nescientium, exigui ponderis habita fuit, ideoque vicinorum insultibus ac ludibriis exposita, saepe gentibus maxime ignobilibus tributum pendere coacta fuit.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Fama nominis mei, ac virtutum mearum, per cunctas brevi provincias diffundebatur. Nihil, nisi me, tanquam oraculo, consulto, ex eo tempore suscipiebant incolae, et quoties res susceptae destituebantur successu, a malevolentia et frigore meo id oriri credebant. Hinc erant, qui sacrificiis iram meam placare conabantur. Stupidissimae gentis ineptias omnes enumerare supersedeo: sat erit, unam vel alteram affere, unde de caeteris facilis erit coniectura.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Gravida mulier effici posse opera mea credebat, ut foetus, quem in utero gestabat, sexus virilis foret: alius, ut parentibus senio effoetis, aetatem et annos redderem iuveniles, orabat: tertius, ut per aethera se efferem ad regionem solis, e cuius gremio, auri, quantum opus esset, depromeret, ac thesauro onustus inde reverteretur. His et multis aliis petitionibus eiusdem farinae misere vexatus, severa oratione stultitiam eorum saepe castigare cogebar; nam verebar, ne nimia ista de potentia et virtutibus meis praesumtio in cultum tandem divinum terminaretur.

| Indhold | Dansk | [§ 10] Tandem ... longaevi regis ad aures Nuntius ingentem peregrina in veste reportat Advenisse virum, ... qui solis legatum se dixerat, quique sapientissimis et fere divinis praeceptis Quamitas aliquot (ita vocabantur incolae huius regionis, cui nomen Quama) imbuendo homine se maiorem ostenderat.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Hinc legatos illico ablegavit cum mandatis, ut ad regiam urbem me invitarent. Erant legati numero triginta, tecti omnes pellibus tigrium, qui ornatus in his terris honoratior censetur, quoniam usus earundem pellium nemini conceditur, nisi praeclare rem gesserit in bellis contra Tanachitas. (Tigres hi erant rationales et Quamitarum infensissimi hostes.) Interea temporis in vico isto, ubi tunc haerebam, saxeam domum, duarum contignationum, ad exemplar aedificiorum Europaeorum, exstrui curaveram. Istam domum, tanquam stupendam molem et vires humanas excedentem intuebantur legati, ideoque religiosa eandem veneratione, tanquam sanctuarium, intrabant, mandatum imperatoris ad me perlaturi.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Formula mandati, qua utebantur, his verbis concepta erat: Cum magnus Imperator Casba, clementissimus eorum Dominus, maiores suos et prosapiam deduceret a Spynko, solis filio, qui primus Quamae sceptra tenuerat, nil gratius sibi accidere potuisse hac legatione, maxime cum tenderet ad summam imperii utilitatem, et spes esset, sub insigni adeo et coelesti Doctore totius regni mox aliam fore faciem, sperabat igitur, eo lubentius in aulam regiam venturum legatum, quo maior et spatiosior in metropoli daretur campus, virtutes suas exserendi.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Finita oratione, humillimas ego gratias agens, cum legatis in regiam proficiscor. Itineri huic quatuordecim dies insumpserant legati: at, revertentibus quatridui tempus sat erat, id quod arte mea effectum est: nam cum animadvertissem, ingentem in his terris esse equorum proventum, eosdemque oneri potius quam usui esse incolis, cum sylvis ferarum instar inerrarent, monstravi utilitatem, quae ex usu generosissimorum animantium comparari potuit, artemque domandi docui. Domiti fuere mox aliquot equi, et cum adessent legati, tot iam habebam paratos et instructos, quot reversuris in itinere esset opus. Ad equorum adspectum stupentes legati, in eosdem conscendere diu dubitarunt: at, cum me, una cum aliis, absque metu et periculo eosdem capistris moderari, ac fraenis circumagere viderent, post leve quoddam tentamen animum resumunt, et vecturae huic se accommodant. Et haec erat causa cur abitu triplo celerior fuerit reditus. Cum prope locum ventum est, ubi regia urbs credebatur, audivimus, in aliam provinciam metropolin esse translatam: hinc iter remetiri, et cursum alio flectere cogimur.

| Indhold | Dansk | [§ 14] Vix exprimi potest, quanto cum stupore nos, eo ornatu incedentes, intuiti fuerint Quamitae. Nonnullos tantus terror invasit, ut regiam urbem deserere molirentur. Ipse Imperator intra limina tentorii se trepidus continuit, nec foras egredi ausus est, antequam unus legatorum, equo descendens, mysterium istud explicuerat. Paulo post in tentorium Imperatoris solenniter, et ingenti comitatu introducor. Sedentem ibi peristromate conspiciebam Casbam, aulicorum corona cinctum. Ingresso tentorium, ac humillimis verbis benignitatem Imperatorium praedicanti, assurrexit Imperator, rogans, quid ageret solis Monarcha, familiae Quamiticae auctor, et primus parens.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Ad quaestionem hanc, cum opus esset, veterem Quamitarum errorem fovere, respondebam: a Monarcha Solis me in terram demissum, ut praeceptis salutaribus rudes Quamitarum mores emollirem, artesque patefacerem, quibus non modo ferociae finitimarum gentium resisterent, sed et fines imperii proferrent, datumque mihi in mandatis esse, perpetuo hic vitam agere. Grata erat Imperatori oratio: iussit illico tentorium mihi erigi, ac prope suum statui, adsignati mihi etiam sunt quindecim apparitores, quorum ministerio uterer, nullaque in re domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek