link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

| Indhold | -1 | +1 |

Ludvig Holberg (1684-1754), Niels Klim (latin, 1741), 10


Caput X: Iter ad Firmamentum

| Indhold | Dansk | [§ 1] Nihil a me hactenus dictum est de stupenda ista ad firmamentum relegatione, quocirca hic, tanquam loco maxime idoneo, itineris huius conspectum dabo. Solent bis quovis anno apparere alites quaedam, inusitatae magnitudinis: dicuntur hae Cupac, sive Postv”gel, quae statis temporibus veniunt, ac revertuntur. In stati huius reditus ac abitus causis detegendis, diu desudarunt Physici subterranei.

| Indhold | Dansk | [§ 2] Quidam putant, illectas insectis quibusdam, aut ingentis magnitudinis muscis, quarum hoc anni tempore ingens est proventus, et quarum appetentissimae sunt hae alites, in planetam hunc descendere, nec me poenitet horum sententiae esse. Rem liquidam inde fieri putant, quod, evanescentibus his muscis, statim versus firmamentum revolent. Istud ductu quodam naturae fieri posse, evincitur exemplis aliarum avium, quae statis temporibus procul dubio, iisdem ex causis, in certis terris apparent.

| Indhold | Dansk | [§ 3] Alii credunt, alites has ab incolis firmamenti ita esse instructas, ac exercitatas, ut emitti ab iisdem queant tanquam falcones, ac aves venaticae, praedam ab aliis terris reportaturae. Nititur hypothesis haec extrema ista solicitudine ac dexteritate, qua utuntur itinere hoc defunctae, cum praedam, sive vectores deponant. Monstrant quoque ex aliis circumstantiis, aut studio instructas esse has aves, aut rationis non expertes: nam cum abeundi tempus instat, mansuetae adeo et cicures redduntur, ut iniici sibi patiantur retia, aut plagas, sub quibus quietae ac immobiles aliquot dies latent, intereaque, quasi e manibus incolarum, pascuntur insectis, quorum ingens eum in finem coacta est copia. Nam opus est, ut hac esca retineantur, donec praeparentur ea, quae in exsilium abituris sunt necessaria.

| Indhold | Dansk | [§ 4] Apparatus huius profectionis hunc in modum fieri solet: Plagis istis, quibus illaqueatae tenentur alites, casula sive arca restibus firmata annectitur. Quaevis arca unius tantum arboris sive hominis est capax. Appropinquante iam profectionis tempore, et deficientibus insectis, quae pabulo avium inservierant, pennis assurgunt alites, ac per aetheris regionem iter remetiuntur.

| Indhold | Dansk | [§ 5] Talis erat mirabilis haec vectura, qua mihi cum aliis captivis opus erat in novum orbem transferendis. Tunc temporis in procinctu itineris mecum stabant duo cives Potuani, qui ob alia crimina exsilio damnati erant. Horum alter erat Metaphysicus, qui legem infregerat, disputando de essentia Dei et spirituum natura. Audaciam hanc poena venaesectionis expiaverat, mox vero cum deprehensus fuisset in proposito persistere, relegatus ad firmamentum fuerat.

| Indhold | Dansk | [§ 6] Alter Fanaticus erat, qui dubia de rebus sacris, et iure potestatis civilis movendo, utriusque fundamenta subruere videbatur. Legibus hic publicis parere noluit, obedientiam civilem conscientiae suae adversari causatus. Tentarunt amici efficacissimis argumentis hanc pertinaciam expugnare, monstrando, quot illusionibus conscientiae dictamina ac imaginariae inspirationes sint obnoxiae: saepius aiebant, zelum, conscientiam, aut inspirationem, cum melancholia aut corruptis corporis humoribus confundi, monstrabant porro, quam stolidum sit, ad auctoritatem conscientiae provocare, et quam iniquum, contendere, ut motus animi mei norma credendorum sit aliis, qui iisdem argumentis uti, et conscientiam conscientiae opponere queant. Tandem ostendebant, neminem, qui huic principio mordicus adhaeret, conscientiae velum tenacitati obtendens, iure civitatis frui posse, cum boni civis sit caece legibus publicus obsequi, obedientiam vero talem praestare, nec velle, nec posse fanaticum, cui sola in rebus politicis norma sit animi dictamen. At, cum argumenta et probationes parum operentur in fanaticis, tanquam obstinatus, et incorrigibilis proscribitur et ad firmamentum relegatur. Ita eodem tempore tres fuimus, huic itineri destinati, scilicet Novator, Metaphysicus et Fanaticus.

| Indhold | Dansk | [§ 7] Circa initium mensis Betulae singuli e carcere ad loca separata ducimur. Haud mihi constat, quid collegis meis porro contigerit; nam de me ipso tantum solicitus, alia non curabam. Perductus ad locum destinatum, statim in arcam, sive casulam trudor, cum alimento, quantum itineri aliquot dierum sufficere poterat. Non ita multo post, cum nullum sibi pabulum afferri senserint alites, de abitu quasi admonitae, globum relinquunt, incredibili celeritate aethera secantes. Credunt vulgo subterranei, centum miliarium spatio planetam Nazar a firmamento diremptum. At, quantum temporis itineri insumpserim, dicere nequeo, visa vero est navigatio haec aetherea viginti quatuor horas durasse.

| Indhold | Dansk | [§ 8] Post diuturnum silentium tandem confusus clamor aures meas ferire coepit, unde coniiciebam, haud procul a terra me abesse. Videbam tunc, studiose instructas ac exercitatas esse has alites; nam tanta cura ac arte arcam terrae imposuerunt, ut illaesa omnino manserit. Ingenti mox multitudine simiorum cingor, quorum adspectus metum mihi haud levem incussit, quoniam ab his animantibus, in planeta Nazar, maxime fueram vexatus. Augetur iniectus stupor, cum simios hosce sermones serere audirem, cumque versicoloribus indutos vestibus compositisque gradibus incedere conspicerem. Coniiciebam tunc, incolas huius terrae esse. At, quoniam in ista rerum, quibus iam dudum insueveram, paradoxarum farragine nihil novum amplius ac insolens videri debuerit, animum resumo, maxime, cum viderem, simios hos mira urbanitate procedere, ac e casula novum me hospitem humaniter educere.

| Indhold | Dansk | [§ 9] Nam vix pluribus caeremoniis in nostro orbe recipiuntur gentium Legati. Unusquisque ordine accedens, alloquitur his verbis: Pul Asser. Postquam hanc adventitiam saepius iteraverant, verbaque eadem ego tandem regesseram, immodicos edebant cachinnos, comicisque gestibus indicabant, vocis istius repetitione mire se delectari. Animadvertebam mox, incolas hos esse leves, novitatis avidos, ac loquaces. Crederes tympana pulsari, cum loquebantur, tanta volubilitate, ac uno spiritu quasi torrente, contorquebant verba. Ut paucis dicam, erant cultu, moribus, loquela, et corporis forma, Potuanis e diametro oppositi.

| Indhold | Dansk | [§ 10] Videbantur ad primum formae meae adspectum obstupescere, causa vero stuporis praecipua erat caudae defectus: nam cum inter omnia animantia bruta nulla sunt, quae corporis humani figuram magis exscribunt, quam simii, ita, si cauda mihi fuisset, sui generis animal me credidissent, praesertim, cum incolae, qui a planeta Nazar huc advecti fuerant, prorsus sibi dissimiles animadvertissent. Tempore eodem, quo in has terras delatus sum, tumida ubique erant maria, ob viciniam planetae Nazar: nam sicuti apud nos aestus oceani cum curriculo lunae congruit, ita firmamenti huius oceanus, quasi planetae Nazaris comes, cum eo simul senescit, adolescitque.

| Indhold | Dansk | [§ 11] Ducor ego mox ad spatiosam domum, lapidibus specularibus, marmore, vasis pretiosis, ac peristromatis insigniter ornatam. Ad portam excubabant custodes, unde coniicere poteram, non plebeii simii esse domicilium. Et audivi mox, Consulis esse aedes. Ille avidus mecum loquendi magistros quosdam conduxit, qui in lingua me instruerent. Trimestre fere spatium huic institutioni datum est, quo elapso, cum satis expedite loqui didicissem, credebam, me ob celeritatem ingenii, ac memoriae dexteritatem, omnium admirationem emeruisse. Magistris vero meis tardior visus sum ac hebetior, adeo, ut prae impatientia discipulum identidem deserere minarentur. Hinc, veluti in planeta Nazar, ob animum praecocem vocatus per ludibrium fueram Scabba, sive praecox, ita simii hi, ob hebetudinem, ac tarditatem, nomen mihi dederunt Kakidoran, id quod denotat stupidum, sive lentum. Nam soli hic aestimantur, qui celeriter rem assequuntur, ac involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundunt.

| Indhold | Dansk | [§ 12] Dum in lingua simiorum instruebar, hospes meus saepe me circumduxit per urbem, quam omni luxus ac magnificentiae genere diffluere videbam; nam multitudine vehiculorum, quadrigarum, pedissequorum impediti, et turba undique confluentis fluctuantisque populi iactati, vi nobis iter facere cogebamur. At hoc nihil erat, si cum luxu isto, qui in metropoli regnat, comparatur, ubi tanquam in centro cernere licet, quicquid mortalium vanitas comminisci solet.

| Indhold | Dansk | [§ 13] Linguam edoctus, ad metropolin ducor ab hospite, qui hoc novo, ac insolito dono favorem senatoris cuiusdam emercaturum se facile sperabat: Nam forma regiminis hic aristocratica est, adeo, ut maiestas reipublicae sit penes magnum Senatum; et senatores ad unum omnes sunt Patricii generis. Nam, qui e plebeia stirpe sunt, non nisi centurionatus aut praeturas in provinciis, et minoribus civitatibus sperare possunt. Ad consulatus etiam nonnunquam promoventur, sed promotio haec fieri non solet, nisi praecedente aliquo insigni merito. Et eo nomine consulatum obtinuerat hospes meus; tanta enim ei erat ingenii ubertas, ut unius mensis spatio viginti octo novas leges, sive edicta (Proiecten) commentus sit. Et quamvis novationes hae, quas meditatus erat, tales essent, quae cum utilitate publica stare nequiverant, specimina tamen foecundi erant ingenii, quibus monstrabilem se fecerat: nam in toto subterraneo orbe nusquam novatores tanti aestimantur, quam in hac republica.

| Indhold | Dansk | [§ 14] Metropolis huius reipublicae dicitur Martinia, unde nomen sortita est tota regio. Civitas est situs opportunitate, operum nobilitate, navigandi solertia, et navium bellicarum apparatu celebratissima. Magnitudine credo, et incolarum numero, Lutetiae haud cedere, tanta stipatione cunctae urbis plateae tenebantur, ut fustibus ac pugnis iter nobis patefacere cogeremur, ituri ad eam urbis regionem, ubi habitabat Syndicus magni Senatus. Nam hic vir erat, cui me dono oblaturus erat Consul.

| Indhold | Dansk | [§ 15] Cum prope aedes syndici ventum esset, hospes meus deversorium ingreditur, vestimenta ibi compositurus, cum vellet nitido ac decenti habitu syndico se sistere. Accurrebant catervatim mercenarii quidam, vulgo dicti Maskatti, sive exornatores, quorum opera uti solent omnes, antequam palatia senatorum ingrediuntur. Vestimenta hi verrunt, maculas abstergunt, et turbata, usque ad minimas plicas, mira arte et solicitudine componunt. Unus ex his Maskattis arreptum mox consulis gladium tersit, et nitidum reddidit. Alius fascias versicolores caudae illius annexuit: nam nihil est, quod hisce simiis cordi adeo sit, quam ornatus caudarum. Erant senatores, maxime vero senatorum uxores, quarum caudae festis diebus, vix mille thalerorum sumptu, nostrae monetae, decorari poterant. Tertius Maskatti, sive exornator cum instrumento aderat geometrico, quo dimensionem vestium fecit, visurus, an apta et symmetrica essent omnia. Quartus accurrit cum lagena aquae fucatae, qua faciem illius adulteravit. Quintus pedes examinabat, paronychia ingenti cum subtilitate tollens. Sextus aquam apportabat redolentem, qua manus ac pedes consulis aspersit. Et, ut brevi me expediam, iste linteum tersui, ille pectinem frictui, hic speculum visui obiecit, cunctaque haec non minore cura, ac studio facta sunt, quam quo mappas geographicas apud nos demitiri, et illuminare solent Geometrae. Tunc ego mecum: Quantum non temporis, quantum non sumptus postulabunt ornatus mulierum, cum in viris ornandis et expoliendis, fingendis et pingendis, tanto opus sit molimine. Et sane mulieres Martinianae omnem modum excedunt, tantoque vitia corporis fuco occulunt, ut prae nimio nitore sordeant. Nam, ubi sese sudor cum unguentis consociet, ilico itidem olent, quasi cum multa iura confundit coquus: quid oleant, nescias, nisi id unum, ut male olere intelligas.

| Indhold | Dansk | [§ 16] Hospes meus hunc in modum tersus, pictus, comptus, et pumicatus, ad palatium Syndici tendit, tribus tantum pedissequis stipatus. Cum in atrium ventum est, calceos deposuit, ne pavimentum marmoreum luto vel pulvere feriret. Integram fere horam suspensus stare cogebatur, antequam de adventu eius certior fieri posset Syndicus, nec intromissus est, nisi praeviis munusculis, quibus favor custodum in hac regione emi solet.

| Indhold | Dansk | [§ 17] Syndicus, aurata sella sublimis, postquam me, cum hospite introëuntem, conspicatus est, in risum immodicum effunditur, ac mox tot stultas et ineptas quaestiones proponit, ... ut mihi sudor ad imos Manaret talos ... Ad quamvis responsionem Ingeminat tremulos, naso crispante, cachinnos. Credebam, histrioniam agere, hic inter virtutes poni, cum virum adeo comicum Syndicum sive eum, qui secundum in senatu locum tenet, respublica fecisset, mentemque de ea re mox hospiti meo indicabam. At testatur ille, virum esse dotibus animi maxime conspicuum. Nam quanta illi esset ingenii vis, patuit e multitudine negotiorum diversae naturae, quae in viridi etiam aetate gesserat. Tanta enim illi perceptionis erat facilitas, ut inter pocula res maximi momenti perageret, imo prandens, aut coenans inter quodvis ferculum, legem aut edictum scribere soleret. Quaerebam tunc, quantae durationis esse solerent edicta, celeriter adeo concepta: regessit ille, vulgo durare, donec visum fuerit senatui eadem rescindere, ac antiquare.

| Indhold | Dansk | [§ 18] Syndicus, postquam semihorae spatio mecum fabulatus erat, verbaque effuderat, ea fere loquacitate, qua tonsores nostri Europaei, ad hospitem meum conversus, inter servos, ait, suos me quidem receptum iri, quamvis animadverteret, me ob ingenii tarditatem Vervecum in patria, crassoque sub aëre natum, ac proinde ad munus aliquod insigne vix esse idoneum: Ego etiam, ait hospes, notavi insitum illi quendam torporem; at, si spatium detur diutius rem perpendendi, haud insulse iudicat. Regessit Syndicus: Hic opus est ministris promptis et expeditis, cum negotiorum multitudo nullam cunctationem patiatur. Hoc dicto, sedulo examinare coepit vires corporis mei, iussitque grave pondus humo tollere: id quod cum absque molestia fecissem, Natura, inquit, quam in dotibus animi nactus est novercam, defectum istum robore corporis quodammodo compensavit. Iubeor deinde paulisper discedere in alium locum, ubi a ministris ac servis mira quidem comitate excipior, at simul, nimia eorundem garrulitate, ac gesticulationibus, misere vexor. De orbe nostro tot mihi fecere quaestiones, ut, quid amplius dicerem, in promptu non esset, adeo, ut vera falsis miscere tandem coactus, curiositatem tamen eorum satiare nequirem.

| Indhold | Dansk | [§ 19] Tandem reversus hospes indicat, inter Excellentiae suae aulicos me locum accepisse. E praecedenti Syndici sermone coniicere quodammodo poteram, munus istud, mihi destinatum, non magni ponderis fore. Ominabar, aut custodis aulici aut dispensatoris officium, mihi conferendum, at, roganti hospitem, quodnam istud esset munus, respondet: Excellentia sua gratiosissime te constituit vehiculi sui baiulum primarium (Porteur) cum annuo stipendio viginti quinque stercolatarum (quaevis stercolata Martiniana respondet duobus thaleris nostrae monetae). Pollicitus est insuper, nemini hanc operam te praestiturum nisi sibi ipsi, et nobilissimae coniugi. Hoc responso, tanquam fulmine percussus, pathetice exposui, quam indignum hoc esset ingenuo homine, et honestis parentibus nato. At, loquentem inrerruperunt aulici, catervatim accurrentes, ac ineptis gratulationibus seminecem conficientes. Nam Martiniani omnes leves, futiles, ac importuni locutores, nullo rerum pondere nixi, verbis humidis et lapsantibus diffluunt. Tandem in dormitorium introducor, ubi coena parata stabat, et postquam modice coenaveram, cubile mihi monstratur, ubi quiscerem.

| Indhold | Dansk | [§ 20] In lectum me subito conieci, sed in isto animi aestu somnum capere nequibam. Fastus, quo a simiis his exceptus fueram, mentem mihi paene excusserat, et sane Spartana opus erat patientia ad concoquendam insignem adeo contumeliam. Deplorabam sortem meam, quam in hac regione duriorem videbam illa, quam expertus fueram in planeta Nazar, moxque mecum ita loquebar: Quid si in has oras delatus fuisset magnus Principatus Potuani Kadokus, vir graphicus et quantivis pretii, perexigua sane ratio haberetur viri, cui integro opus est mense, edictum scripturo. Quamnam sibi sortem promitteret Palmka in hac regione, ubi inter coenandum edicta meditantur, et conscribunt senatores?

| Indhold | Dansk | [§ 21] Animadvertebam post seriam meditationem, a terra sapientum in histrionum domicilium me esse translatum. Tandem his curis fatigato somnus obrepsit. Incertum est, quamdiu dormiverim, cum nullum hic dierum ac noctium sit discrimen; nam tenebrae non sunt, nisi quae fiunt stato tempore, quando per interpositionem planetae Nazar eclipsin patitur sol subterraneus. Notabilis maxime haec eclipsis est, cum planeta Nazar, qui haud procul a firmamento natat, umbra sua solem plane offuscet. Est quoque ob sideris perpetuam praesentiam eadem semper anni tempestas. Hinc variis inventis, lucorum scilicet umbra, ambulacris refrigerantibus et cellis subterraneis, caloris incommoda propulsant incolae.

| Indhold | Dansk | [§ 22] Vix somno experrectus eram, cum intrat cubiculum cercopithecus quidam, qui se collegam meum profitetur, cum restibus, ac cauda fictitia, quam natibus meis applicuit, ut ad figuram aliorum simiorum effingerer: iubet deinde me paratum esse, quoniam Syndicus intra horae spatium, ad Gymnasium, quo invitatus publico programmate, cum aliis senatoribus fuerat, esset portandus. Promotio erat Doctoralis, hora decima quarta ante meridiem. Notandum hic est, quamquam ob perpetuam lucem, dies a noctibus discriminari nequeant, dies tamen in certas descriptos esse horas, semihoras, et quadrantes, idque ope horologiorum, sive clepsydrarum, adeo, ut dies cum nocte viginti duas horas Martinianas complectatur. Hinc, si cuncta civitatis horologia simul deficerent, impossibile esse oppidanis horas restituere, antequam e locorum vicinorum horologiis defectum suorum emendarent. Solaria enim nec sunt, nec esse possunt, ob perpetuam umbrarum absentiam, rectos semper, et supra verticem sidere vibrante radios. Hinc, ubicunque puteum foderis, totus illuminatur. Quod vero ad annum attinet, is ad cursum planetae Nazar dirigitur, ac ordinatur, qui altero tanto citius, quam firmamentum subterraneum, periodum circa solem absolvit.

| Indhold | Dansk | [§ 23] Hora decima quarta vehiculum auratum succollantes, ad Gymnasium portamus Excellentiam suam. Intrantes in auditorium, ordine sedentes conspicamur Doctores ac Magistros, quorum quisque praetereunti Syndico assurrexit, ac caudam illi obvertit. Reverentiae hoc signum est. Hanc ob causam adeo studiose caudas exornant. Mihi vero stultae, ac ridiculae visae salutationes hae inversae. Nam tergum alicui obvertere, aut frigoris, aut indignationis indicium apud nos est: at suus cuique genti gustus. Praedicti Doctores ac Magistri ab utroque auditorii latere sedebant. Et in extrema auditorii parte posita erat cathedra, quam Doctorandus ornabat.

| Indhold | Dansk | [§ 24] Ante promotionis actum habita fuit disputatio, cui hic titulus: Dissertatio Physica inauguralis, in qua examinatur, ac discutitur gravissimum istud Problema: An sonus, quem reddunt muscae, aliaque insecta, per os vel per posteriora egrediatur. Praeses priorem sententiam defendendam in se suscepit, quae tanto ardore ab opponentibus impugnata est, ut periculum esset, ne iurgium istud in pugnam cruentam abiret. Et sane ad manus res venisset, nisi Senatus assurgens, auctoritate sua aestum hunc temperasset. Durante disputatione, tibiis canebatur: Nam aderat moderator certaminis tibicen, qui sonis tum placidis, tum citatis, aut demissam, iacentemque orationem erigeret, aut saevientem, ferocientemque cohiberet. At, his et aliis mediis saepe nihil effectum est. Difficile enim est modum tenere, cum de rebus gravissimis disceptetur. Id quod in nostro orbe saepe sumus experti, ubi, non minori animorum motu, controversia multiiugae et sinuosae quaestionis fervet. Verum rixa haec, quae caedem ac sanguinem minari visa est, terminatur subito mutuis encomiis ac gratulationibus: haud secus ac in Academiis nostri orbis, ubi secundum consuetudinem passim receptam, e cathedra victor descendit Praeses.

| Indhold | Dansk | [§ 25] Finita disputatione, actus creationis procedit his ritibus. Candidatum in medio auditorii positum, compositis gradibus adeunt tres pedelli sive ministri academici, integrumque aquae frigidae modium super caput eius effundunt, mox thuris fumo aspergunt ac vomitorium hauriendum porrigunt. Ministerio hoc, summa cum veneratione, ac capitum inclinatione defuncti, tandem legitime creatum Doctorem pronunciant. Obstupescens ego ad tot miras et ignotas caeremonias, cercopithecum quendam literatum, prope me stantem, quid rei esset, rogabam. Idem ignorantiam meam miseratus: per aquam, ait, thus et vomitorium innui, diluendas esse veterum vitiorum maculas, ac novos mores, a vulgo distinctos, esse induendos. Hoc audito, damnavi stuporem meum, et admiratione satur, nihil amplius interrogavi, ne viderer, nunquam inter honestos vixisse.

| Indhold | Dansk | [§ 26] Tandem tympanorum, tibiarum, ac tubarum strepitu omnia personabant: egressusque ex auditorio novus Doctor, prasinatus et cingulo succinctus, comitem habuit totum Heliconem, usque ad domum suam. At, cum plebeiae tantum sortis esset, non sella vehebatur, sed chiramaxio trahebatur, praecedentibus togatis cursoribus. Actus, uti vulgo fieri solet, terminatus est lautissimis epulis, et temulentia convivarum. Nam tantum vini effusum fuit, ut plerique ebrii domum abstraherentur, nec, nisi ope medicaminum post aliquot dies convalescere possent, adeo, ut in toto isto actu nihil desideraretur, quin ab initio ad finem valde solennis fuerit, et testor, me nullam promotionem magis academicam, nec ullum Candidatum magis legitime creatum Doctorem, in nostro orbe unquam vidisse.

| Indhold | Dansk | [§ 27] In Curiis iustitiae causae mira celerirate diiudicantur, adeo, ut non possem non ingenii velocitatem, et facilem istam apprehensionem, huic genti peculiarem, admirari. Nam antequam telam actionis absolverint advocati, consurgent saepe iudices, et suffragia non minus expedite, quam eleganter ferunt. Curias has identidem frequentavi, auditurus modum procedendi Martinianum. Sententiae mihi initio videbantur solidae, et aequitate naturali nixae: at paulo curatius examinanti, iniquae, stultae ac contradictoriae apparuere, adeo, ut lusui aleae rem committere, quam sententiis iudicum Martinianorum causam subiicere satius duxerim.

| Indhold | Dansk | [§ 28] De legibus huius gentis nil dicere possum, ob ingentem, cui obnoxiae sunt, vicissitudinem; nam leges, ac iura hic vestium instar, quovis anno mutantur. Hinc multi ob crimina puniuntur, quae non crimina erant eo tempore, quo committebantur: multi etiam ob id solum condemnantur, quod actiones eorum, quae secundum leges licitae erant, postea, nova edita lege, factae sunt illicitae. Eo intuitu a Tribunalibus inferioribus ad superiora appellant omnes, sperant quippe, lite pendente, antiquatum iri legem priorem. Vitium hoc nascitur ex prompta nimis legum conceptione. Huc adde, quod gens haec novitatis avidissima, ob solam antiquitatem, utilissimas leges et consuetudines nauseet. Nec minorem in cultu corporis, ac vestibus notavi levitatem.

| Indhold | Dansk | [§ 29] Advocati hic magni aestimantur ob disputandi subtilitatem: et sunt inter illos, qui rota, ut aiunt, figulari versatiores, non nisi dubiae, aut iniustae causae patrociinum in se suscipiunt, monstraturi, quanta illis in disputando sit dexteritas, et qua arte atrum in candidum vertere valeant. Ob istam ingenii subtilitatem saepe iniquae causae patrono favent iudices, quibus sufficit, logice ac methodice ventilatam esse litem. Hinc dicere solent: Causae quidem iniquitatem perspicimus, attamen, cum tanta arte, ac methodo sit defensa, non possumus, quin ob patroni dexteritatem, ab aequo paulisper discedamus.

| Indhold | Dansk | [§ 30] Iura hic a Doctoribus diverso pretio, pro causarum natura, docentur: exempli gratia, qui docent auditores malam et iniquam causam tueri, aut, ut Graeci aiunt, tòn etto lógon kreitto poiein , viginti stercolatas, qui vero aequam, decem tantum stercolatas pro labore exigunt. Formalia iuris tot ac tanta sunt, ut in immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fundum perspicere non liceat. Nam cum Martiniani indolis maxime sublimis, et celerrimae perceptionis sint, omne, quod simplex ac nudum est, nauseant, subtilia tantum, nodosa, atque implicita suspicientes.

| Indhold | Dansk | [§ 31] Eadem est religionis facies, quae non in praxi, sed vanis speculationibus consistit. Ita ducentae ac triginta sunt opiniones diversae de forma, quae Deo sit attribuenda, et trecentae nonaginta sex de animarum natura et qualitate. Templa, sive auditoria sacra, in quibus Theologia docetur, non frequentant Martiniani, ut audiant, quid usui esse possit, et ut discant praecepta bene vivendi, ac moriendi, sed tantum ut audiant, qua arte, et qua ingenii subtilitate se exprimant oratores sacri, qui, quo obscurius loquuntur, eo ardentius applauduntur, adeo, ut aegre audiant Martiniani nisi ea, quae non intelligunt. Maior verborum cura est, quam rerum, oratoribus comptam magis phrasin, et teretem periodum, quam rationum nervos ac iudicii limam affectantibus, et auditoribus non nisi blandimentis, ac sonantibus verbis attentionem commodantibus. Hinc nihil ausus sum dicere de religione Christiana, quae nuda ac simplex est, et quam maxime commendat veritas non fucata.

| Indhold | Dansk | [§ 32] Nusquam pluris aestimantur novatores quam in hac republica: quo difficilius, ac absurdius sit commentum, eo commendatius. Cum certo cuidam cercopitheco semel exposuissem naturam orbis terraquei, monstrassemque, superficiem eiusdem inhabitatam esse, consilium mox ille proposuit de perfodienda telluris crusta, et via ad superterraneos aperienda. Commentum istud mox omnium applausum tulit, et instituta est societas, sive superterranei commercii consortium, ad quod catervatim mox accurrebant incolae, collatisque symbolis, Actiones, uti mercatores loqui amant, emercati sunt. At, turbata his motibus tota regione, variisque familiis per hasce Actiones ad extrema redactis, stoliditatem commenti tandem perspicientes, ab incepto destiterunt. Ob istam tamen stultitiam, quae reipublicae tanti steterat, nil mali passus est novator, quin insuper ob nobilitatem facinoris omnium laudes emeruerit, adeo, ut dicere solerent Martiniani: quamvis conatus successu destitutus fuerit, ... magnis tamen excidit ausis.

| Indhold | Dansk | [§ 33] Perscrutatus indolem huius gentis, conabar iisdem mediis aestimationem mihi aliquam apud Martinianos parere novoque commento sortem meam paulo meliorem reddere. Igitur postquam statum reipublicae huius examinaveram, vitia non pauca detexi. Videbam artificum subtiliorum omnia esse plena, opificiorum vero inopia regionem hanc laborare. Hinc legem proposui, de instituendis quibusdam opificiis, quae usui essent publico. At, cuncta huius indolis commenta nil, nisi risum et contemptum apud vanam istam gentem, quae crepundiis solis delectatur, pepererunt. Hinc ego in propriam meam stupiditatem invectus sum his verbis: Stupidus ac iners es, ac dignus, qui in facultate baiulorum ignobili canescas.

| Indhold | Dansk | [§ 34] Animum tamen non plane despondebam, et cum animadverterem, consiliis salutaribus me nil proficere, statui tentare, stultone an inepto aliquo commento difficultatem hanc eluctarer. Consilium aperio prudenti cercopitheco, qui sponte currentem stimulat his verbis: Aude aliquid brevibus Gyaris ac carcere dignum, Si vis esse aliquid. Et cum monstraret, non paucos hic fuisse, qui per solas nugas, ac per ea, quae pueri in faba se reperisse clamant, se commendabiles reddiderant, maxime vero per novas quasdam vestimentorum formas, statui necesse mihi esse cum insanientibus furere.

| Indhold | Dansk | [§ 35] Igitur omnes artes ad signa vocans, Europaeorum stultissima commenta sedulo examinabam, tandemque, habito eorundem delectu, capitum ornamenta, quae nos Peruccas vocamus, hic commendare decrevi. Videbam, caprarum in hac regione esse magnam copiam, e quarum lana peruccae quodammodo effingi possent. Et cum istud opificium beatus meus tutor diu exercuisset, artis eiusdem non plane rudis eram.

| Indhold | Dansk | [§ 36] Comparatis igitur lanis caprinis, effinxi peruccam, capiti meo convenientem, ac ita ornatus, Syndico me sistebam. Obstupescens ille ad novum et insolitum phaenomenon, quid rei esset, rogat, moxque capiti meo ademptam, suo imponit, ad speculum properans, ut se ipsum eo ornatu intueretur. Tantum sibi ipsi tunc, cum novo isto capitis tegmento, placuit, ut prae gaudio alte exclamaverit: Diis proximus sum! Coniugem suam mox arcessivit, ut gaudii sui participem faceret. Illa non minori laetitia exsultans, maritum amplexa, testatur, nil lepidum magis, ac gratum oculis suis fuisse, cui sententiae tota etiam familia suffragatur.

| Indhold | Dansk | [§ 37] Tunc ad me conversus Syndicus: Si istud tuum commentum, inquit, o Kakidoran! Senatui aeque arriserit ac nobis, summas in nostra republica honores tibi polliceri poteris. Ego vero gratias humillimas agens, Excellentiae suae petitionem mox obtuli ad Senatum deferendam. In eadem petitione commenti mei nobilitatem exaggeravi his verbis:

| Indhold | Dansk | [§ 38] EXCELLENTISSIMI, GENEROSISSIMI, ILUSTRISSIMI, NOBILISSIMI, CONSULTISSIMI SENATORES. Naturalis ista propensio, qua feror in utilitatem publicam promovendam, impulit me ad excogitandum et effingendum novum istud, et adhuc ignotum capitis tegmentum, quod hic humillime offero, et examini gravissimi vestri tribunalis subiicio, nullus dubitans, quin gratiose excipiatur, maxime, cum commentum istud, ad gentis gloriam, ac ornamentum tendat, efficiatque, ut toti orbi innotescat, inclytam Nationem Martinianam, quantum inter omnes mortales virtute, ac animi dotibus eminet, tantum cultu quoque, et vestimentorum ornatu, qui corpori venerationem ac maiestatem conciliat, distingui.

| Indhold | Dansk | [§ 39] Testor sancte, proprio me commodo non velificari, ac proinde nullam laboris mercedem exigere: sat mihi erit utilitatem publicam, ac gloriam gentis, pro modulo virium mearum, promovisse. Si vero hanc meam operam praemio aliquo dignam decernat Perillustris Senatus, favorem in me collatum, grato animo laetus amplectar, quo toto orbe munificentia eiusdem enitescat, aliique ad similia, aut maiora opera excudenda, acuantur. Eo solo intuitu liberalitati Senatus populique Martiniani non obnitor. Quod reliquum est, favori excellentium virorum me commendo. PERILLUSTRIS SENATUS servus humillimus Kakidoran. Martiniae, die septimo Mensis Astral.

| Indhold | Dansk | [§ 40] Traditam hanc petitionem una cum capitis tegmento, in Senatum iturus, secum portabat Syndicus. Audivi, eodem die cessasse omnes res forenses, tantum huius commenti examen omnium animos occupaverat. Cum suffragia ferrentur, laudatur species operis, commendatur manus artificis, acceptatur devotio donantis, et praemium statuitur. In toto senatu tres tantum senatores erant, qui huic sententiae refragabantur: at male eo nomine audiebant, ac tanquam indocti, et inurbani munereque senatorio parum digni notabantur.

| Indhold | Dansk | [§ 41] Facto senatusconsulto, in curiam arcessor, ubi senior cercopithecus assurgens, postquam nomine totius reipublicae gratias mihi egerat, simulque indicaverat, remunerandam pro merito fore operam meam, rogabat, quanto temporis spatio mihi opus esset, ad effingendum simile capitis ornamentum. Respondebam ego, sat mihi mercedis esse, quod artificium tantorum virorum applausum, et totius Senatus niveos emeruerit calculos: pollicitus sum aliam peruccam bidui spatio perficiendam, et, modo alii, in opere manuario exercitati simii, quos artem docerem, mihi adiungerentur, posse unius mensis intercapedine formari peruccas, quae toti civitati sufficerent, asseverabam.

| Indhold | Dansk | [§ 42] At, hoc responso commotus, in haec verba prorupit Syndicus: Absit, Kakidoran! ut ornatus hic toti civitati sit communis, et ob usum nimis frequentem vilescat! Necesse enim est, ut eo nobilitas a plebe distinguatur. Iudicio gravissimi viri omnes adstipulantur, ac iubentur civitatis censores curam agere, ne senatusconsultum violetur, neve promiscuo peruccarum usu nobilitas quid detrimenti capiat, et insigne adeo ornamentum plebeio contagio polluatur.

| Indhold | Dansk | [§ 43] At, edictum hoc eundem habuit effectum, quem cunctae sumptuariae leges, cum discrimine civium latae; nam eo maiorem transgrediendae legis ardorem in plebe concitabat. Et cum ornatus hicce mire omnibus placeret, cives e plebe ditiores aut commendatione amicorum, aut pecunia, titulos ac diplomata nobilitatis a Senatu sunt emercati, adeo ut dimidia civitatis pars brevi nobilitaretur. Tandem, cum e provinciis etiam supplices libelli afferrentur, consultum duxit Senatus, edictum antiquare, et unicuique peruccarum usum permittere, adeo, ut cum voluptate totam gentem peruccatam (sit venia verbo!) viderem, antequam Martinia egressus sum. Lepidum sane spectaculum erat, crinitos hos simios intueri. Tantum toti genti placuit commentum, ut novam epocham statuerit; nataque inde est aetas crinita in annalibus Martinianis.

| Indhold | Dansk | [§ 44] At, ut ad me ipsum redeam, encomiis cumulatus ac, purpureo tectus pallio, vehiculo Syndici domum reportor; adeo, ut baiulus iste, qui nuper collega meus fuerat, iam equi officium mihi praestiterit. Ex eo quoque tempore ad propriam Syndici quadram fui admissus. Post laetum istud fortunae meae praeludium, inceptum opus perficere aggressus sum, sociaque eorum opera, qui mihi adiuncti erant, tot brevi adornavi peruccas, quot toti Senatui erat opus; et, postquam integrum mensem in isto opere desudaveram, affertur mihi Nobilitatis Diploma, his verbis conceptum:

| Indhold | Dansk | [§ 45] Ob praeclarum istud, et reipublicae salutare commentum, quo sibi totam Martinianam gentem devinctam reddidit Kakidoran, e civitate, Europa dicta, oriundus, decrevimus, eundem nobilitate donare, adeo, ut ipse cum haeredibus suis, ex hoc tempore, veri et genuini Nobiles censeantur, cunctisque privilegiis, iuribus ac immunitatibus, Nobilitati Martinianae propriis, fruantur. Porro statuimus novo auctorem nomine ornare, adeo, ut loco Kakidoran, nominetur Kikidorian. Denique, cum novus iste status, nitoris quandam necessitatem imponat, annuum stipendium ducentorum Patarorum, quo novam dignitatem tueatur, statuimus. Datum in Senatus Curia, Martiniae, quarto die mensis Merian, sub maiori Senatus sigillo.

| Indhold | Dansk | [§ 46] Ita a vili baiulo in virum nobilem transformatus, in summo honore et felicitate aliquamdiu vivebam. Et cum animadverterent Martiniani, gratia me apud Syndicum valere, amicitiam meam, ac favorem, omnes venabantur. Adulatio captantium eo usque progrediebatur, ut carmina panegyrica mihi certatim offerrent, ignotasque mihi virtutes affingerent. Nonnulli, quamvis scirent, me ignoti orbis civem esse, maiores meos longa deducere virga ac genealogiam a primis saeculis derivare non dubitarunt. At, parum gratae mihi erant eiusmodi computationes, cum gloriosum non putarem, a simiis descendere. Porro, cum solitum sit Martinianis caudas optimatum laudibus celebrare, eodem fere modo, quo poëtae nostri formas virginum praedicare solent, vates quidam, gratiam meam aucupantes, caudae meae praestantiam, quamvis nulla mihi esset, carminibus celebrarunt.

| Indhold | Dansk | [§ 47] Brevis ero: adulatio eorum in tantum excrevit, ut quidam non infimi ordinis vir, quem tamen respectu familiae nominatim indicare supersedeo, uxorem suam utendam, fruendamque mihi offerre non erubuerit, stipulatus pro ista liberalitate intercessionem meam apud Dominum Syndicum. Sordida haec assentatio, cui tota gens dedita est, efficit, ut annales Martiniani legi vix mereantur ratione materiae, quae nil nisi encomiorum insulsam farraginem complectitur, quamvis dictio nitida ubique ac elegans sit. Hinc terra haec meliores poëtas quam historicos producit. Et constat, nusquam dari Poëtas sublimiores; id quod insigni Martinianorum imaginationi adscribitur.

| Indhold | Dansk | [§ 48] Prospera satis valetudine in hac terra diu usus fui, quamvis aestus, quem perpetua solis praesentia parit, haud parum mihi molestus esset. Alvo quidem cita et accedente febri rapida, semel decumbebam; at exiguae durationis erat febris: et testari possum, Medicum, cuius opera tunc usus sum, ipso morbo molestiorem mihi fuisse, ob garrulitatem, quae huic genti propria est. Cum in isto statu opus mihi esset Medico, sponte mihi officium obtulit Doctor quidam medicinae, ad cuius adspectum risum continere nequibam, cum idem esset, quo tondente nuper mihi barba sonuerat. Roganti mihi, qui tam subito e tonsore in Doctorem medicinae transformari potuisset, respondet, se ex utraque arte quaestum facere. Hoc audito, cum dubius essem, an salutem meam tali polyhistori tuto committerem, diceremque, malle me medicum, qui solam medendi artem profitetur, sancte ille iurabat, talem medicum in hac civitate non dari.

| Indhold | Dansk | [§ 49] Hinc curationi eius me subiicere cogor. Auxit admirationem meam Medici festinatio, nam potione, quam haurirem, mihi praescripta, subito semel abiit, indicans, se diutius mecum commorari non posse, cum aliis negotiis, quibus distractus, eodem tempore tenebatur, avocaretur. Cum rogarem, quaenam essent negotia, tantam festinationem poscentia, respondit, adesse iam horam, qua in curia civitatis minori solitum munus obiret, cum simul Notarius aut scriba esset. Istam polymathiam passim in hac terra exerceri videbam, ubi nemo dubitat, multa simul opposita munera suscipere. Confidentiam istam dat mira ista ingenii velocitas, qua negotia celeriter expediunt. At, e variis erroribus, ac soloecismis hic commissis didici, ignea haec ingenia reipublicae ornamento potius quam usui esse.

| Indhold | Dansk | [§ 50] Postquam biennii tempus in hac regione, qua baiulus, qua Nobilis, transegeram, incidi in casum quendam inopinatum, qui paene exitialis mihi fuit. In palatio Excellentiae suae mirum favorem adhuc expertus eram, et singulari benevolentia me prosecuta fuerat coniux Syndici, adeo, ut inter amicos eius primum locum tenere viderer. Saepe me privato colloquio dignata erat, et, licet praesentia mea videretur mire delectari, attamen ea me semper allocuta erat verecundia, ut officia eius non nisi in bonam partem interpretarer, nec suspicari possem, fomitem huius benevolentiae impurum esse amorem, maxime in matrona, quae inter simias non minus virtute, quam maiorum imaginibus spectabilis erat.

| Indhold | Dansk | [§ 51] At, procedente tempore, e sermone eiusdem aequivoco nonnihil suspicionis mihi natum est: hanc auxerunt Et color, et macies, et vultus, et humida saepe Lumina, nec causa suspiria mota patenti. Tandem oculorum caligo discutitur, cum virgo quaedam epistolam mihi afferret huius sententiae: DULCISSIME KIKIDORIAN! Praeclari natales, ac insita sexui nostro verecundia, amoris scintillas sub corde meo diu latitantes, ne in incendium prorumperent, adhuc cohibuerunt. Iam vero penitus oppressa, amoris violentiae resistere ulterius non valeo. ... Miserere fatentis amorem, Et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor. PTARNUSA

| Indhold | Dansk | [§ 52] Haud verbis exprimere possum, in quantum me aestum coniecerit inopina haec amoris testatio. At, cum satius ducerem, vindictae furentis matronae exponi, quam infami, cum creatura heterogenea, commercio, iura naturae turbare, responsum dedi his fere verbis: CLEMENTISSIMA DOMINA! Perpetuus iste favor, quo me prosecutus est excellentissimus Syndicus, ampla, quae in immerentem contulit beneficia, petiti moralis impossibilitas, et innumerae aliae causae, quas enumerare supersedeo, exposcunt, ut irae et indignationi Dominae meae potius me subiiciam, quam ut in rem consentiam, omnium bipedum nequissimum, et improbissimum me reddituram.

| Indhold | Dansk | [§ 53] Solicitor ad ea, quae morte mihi acerbiora sunt; officium mihi iniungitur, quod absque ignominia illustrissimae Familiae praestari nequit: Nam officium est, quod ipsi imperanti maxime officit. Testor igitur sancte, voto Dominae me annuere non posse, quamvis in omnia alia caecam obedientiam pollicear. KIKIDORIAN. Finitae epistolae hoc monitum subnexui: ... Aspice, quantum Aggrediare nefas; et, dum licet, effuge crimen. Ante oculosque tuos rectum, pietasque pudorque Consistent, et terga dabit devicta Cupido.

| Indhold | Dansk | [§ 54] Responsum hoc, annulo meo signatum, eidem virgini referendum Dominae tradidi. Effectum habuit, quem ominabar; nempe quod amor in acerbissimum odium fuerit versus, ... Dolor ora repressit, Verbaque quaerenti satis indignantia linguae Defuerunt: nec flere vacat, sed fasque nefasque Confusura ruit, poenaeque in imagine tota est.

| Indhold | Dansk | [§ 55] Aliquamdiu tamen vindictae tempus distulit, donec epistolam amatoriam, quam mihi scripserat, reciperet. Reddita epistola, subornavit nonnullos qui iureiurando testarentur, absentis me Syndici thalamum polluere voluisse. Fabula haec tanta arte, ac verisimilitudine acta fuit, ut Syndicus de rei veritate non dubitans, in carcerem me coniici iusserit. In isto rerum articulo unica mihi salutis via erat falsi criminis confessio, ac misericordiae dominicae imploratio, qua aut iram frangendam, aut poenam mitigandam sperabam. Nam cum domo potentissima litigare, praesertim in ea regione, ubi non merita causae, sed sola personarum qualitas respicitur, stultum mihi videbatur. Hinc omissa omni defensione, in fletus et abiectissimas preces me conieci, non poenam deprecatus, sed mitigationem poenae implorans.

| Indhold | Dansk | [§ 56] Ita confessione criminis, quod nunquam somniaveram, a poena capitali liberatus, ad perpetuam captivitatem damnabar. Diploma Nobilitatis mox mihi ademptum, a carnifice discerptum fuit; ipse ergastuli navalis candidatus, in triremem abstrahor, servilibus ministeriis initiandus. Navigum publicum erat, quod paratum stabat itineri in Mezendores, sive terras paradoxas; quod iter stato anni tempore, scil. mense Radir, suscipi solet.

| Indhold | Dansk | [§ 57] Advehuntur ex his terris merces, quas Martinia non patitur; adeo, ut terrae istae Mezendoricae Martinianis quasi Indiae quaedam sint. Societatem commercii Mezendorici componunt mercatores, tam nobiles, quam plebeii, inter quos merces redeuntis navigii pro rata, sive pro numero Actionum, sive symbolarum dividuntur. Navigia velis ac remis impelluntur, et biga captivorum unicuique remo assignatur.

| Indhold | Dansk | [§ 58] Ad tale ego ministerium in hoc itinere damnabar. Quo animo iugum istud subirem, facile est coniicere, maxime, cum nulla noxa commeruerim inter sceleratos, servili labori, ac flagris exponi. Inter Martinianos varia, pro diversis animorum motibus, de hoc casu erant iudicia. Hi meruisse me quidem poenam credebant, at, quem premebat atrocitas criminis, peractae damnationis miseratio tuebatur. Illi meritorum meorum aliquam rationem habendam, eoque nomine poenam saltem mitigandam iudicabant. Honestissimi simii, falso me accusatum, inter se mussitabant, at, nemo ausus est palam causae meae patrocinari, metu potentium accusatorum.

| Indhold | Dansk | [§ 59] Calamitatem igitur patienter ferre decrevi, et maximum afflicto solatium erat futura navigatio, cum novitatis avidissimus sperarem, in hoc itinere miras ac stupendas res visurum, quamvis cunctis, quae a nautis narrabantur, fidem non haberem, nec in animum inducere possem, tot ac tanta in rerum natura dari portenta. In navi nostra diversi erant interpretes, quorum opera societas Mezendorica in hisce expeditionibus utebatur; nam horum ministerio emptionis et venditionis contractus fiebant.


Ludvig Holberg Homepage
[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek