link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  13.11.1 (p. 362,32 )
[1] Peractis hibernis, Nicolaus, diutinam deficientis a se regni ulcisci cupiens iniuriam, crebra Iuticarum partium classe Syalandiam appulit. [2] A quo Ericus apud Weram pontem gravissimo proelio superatus, cum uxore, quondam Norvagiae regina, filioque parvulo Suenone, quem ex pelice procreaverat, necessitudinis fiducia Magnum petivit eiusque humanissimam primo hospitalitatem, mox dolum atque fallaciam expertus est.

Dan  13.11.2 (p. 362,38 )
[1] Interea Nicolaus, Haraldi Theutonicorum supplicia exigentis precibus inclinatus, Roskyldiam irrupit comprehensosque in urbe Germanos incentoris arbitrio multandos dimisit. [2] Quos Haraldus, tum quia tormentorum opifices, tum quia de falsa nece sua gloriantes audierat, extrema narium parte praecisa, deformes reddidit, percontatus, an Haraldus eorum fuerit iaculis interfectus. [3] Tunc quidam ex his, applicatum ori suo cultrum aspiciens, parcendum sibi, quod doctus esset, asseruit. [4] Haraldus hominem litterarum peritum existimans, revocato lictore, ad epulas perductum ipsas, ut fieri assolet, sollemnium nuncupatione verborum dedicare praecepit. [5] Cui captivus suendi se, non sacrandi professorem respondit. [6] Haralus, hominis acumine delectatus, impunitatem astutiae tribuit iramque, quam deceptus abiecerat, correctus repetere erubescebat, ne errorem supplicio emendare videretur.

Dan  13.11.3 (p. 363,8 )
[1] Per eadem tempora Haraldus, Hybernicarum partium oriundus, florentissimum Norvagiae statum veluti fulmen aliquod ac tempestas concussit. [2] Qui cum se Magno Hyberniae populatore procreatum astrueret, affirmationi suae fidem divini examinis argumento praestare iussus, super candentes laminas nudatis plantis (nam id ab eo experimentum poscebatur) incessit, iisdemque nulla ex parte corruptioribus, complures Norvagiensium liquido incolumitatis miraculo ad assertionis suae credulitatem perduxit. [3] Ex cuius gremio omnis Norvagicorum bellorum lues manavit.

Dan  13.11.4 (p. 363,16 )
[1] Interea Nicolaus, per insidias aemulum opprimere statuens, Magnum Noricum in eius necem mercedis pactione sollicitat. [2] Ille, lucri irritamento latrone corruptior hostisque ex hospite effectus, impensioris obsequii simulatione curiam Erici exactissima satellitum custodia vallavit officiisque fallaciam texit. [3] Erycus vero per reginam, cuius patruus erat, insidias obsequio subesse doctus, amicis, quos in Lalandia habebat, propositum regis cum remedii precatione denuntiat. [4] Nec segnis Lalandensibus ad opitulandum animus fuit. [5] Solo quippe navigio Norvagiam petentes, occulto nuntio adventum suum Eryco significant. [6] Qui quod Norvagienses summam in potionis magnitudine voluptatem habere noverat, applicatam sibi custodiam temulentia ludificandam putabat. [7] Igitur stipatorum sobrietatem crapulae delectamento adorsus, instaurata comissatione, crebris custodes poculis attentabat. [8] Quibus ut bibendi cupiditatem augeret, irritamentum ebrietatis aleam scyphis interserit. [9] In qua posito cum quibusdam pignore decertans, etiam prosperum tesserarum iactum inerti lusu de industria prosequebatur, uti collusores fortuna lucri illectos ad lasciviendi cupiditatem ludendique perseverantiam incitaret. [10] Postremo, perinde ac prolixioris vigiliae taedio fatigatus, cubitum excessit sacerdotemque exsilii socium aleae pro se curatorem reliquit. [11] Ille rem sobrie prosecutus, temperantiam eorum, quantulacumque restabat, multiplicatis poculis subvertit interque mero ac somno sopitos medium cubandi locum habuit.

Dan  13.11.5 (p. 363,36 )
[1] Interea Ericus, perrupto cubiculi pariete, cum clientela ac coniuge furtivo ad mare discessu pervenit repertaque in litore navigia, quo tutius fugam caperet, in sentinis perforanda curavit. [2] Haec tractanti succurrit filiolum hospitio dormientem fuisse relictum. [3] Adeo obliviis animum festinatio implicat; quippe quo occupatius, hoc neglegentius humanum esse ingenium consuevit. [4] Quamquam vero praestolationi periculum inesse non dubitaret, sanguinis tamen sui curam deformiter abicere passus non est. [5] Missis igitur, qui adolescentem exciperent, tarditatis molestiam eximia filii caritate contempsit. [6] Quo allato, in altum processit.

Dan  13.11.6 (p. 364,9 )
[1] Diluculo, quibus Erici cura mandata fuerat, pulsatis hospitii foribus, an hesternam adhuc temulentiam discussisset, interrogant. [2] Nemine vero responsum edente, taciturnitatis admiratione crebris id ipsum clamoribus prosequuntur. [3] Tandem silentio attoniti, convulsis ianuis, vacuam hospitibus aedem inveniunt. [4] A quibus vafre sibi illusum vociferantes, eventum domino trepidi nuntiant. [5] Qui protinus, petito litore detractisque in altum navigiis, fugacem intercipi iubet. [6] Quae cum vitiatis lateribus undarum plena conspiceret, subducta refici curavit, iisdemque rursum in mare detrusis, ad accelerandam navigationem velo pariter ac remis incubuit. [7] Adeo promissum in mortem Erici praemium affectabat.

Dan  13.11.7 (p. 364,19 )
[1] Interea Ericus, grandem pelagi partem emensus, magno hostem intervallo praecesserat ideoque facile ab insequentibus occupari nequibat, cumque Magnus navigationem diutule gestam propositi irritam animadverteret, revocato remigio, domum revertit. [2] Ericus vero fidissimam sibi Lalandiam repetens, intercepti Ubbonis suspendio, quem Nicolaus minorum insularum praefectum creaverat, clarum reditus sui indicium dabat. [3] Audito deinde regem divini natalis dies Lundiae feriari debere, adventum eius, petita Scania, praecucurrit totamque regii apparatus impensam praeripuit. [4] Quod audiens in Sialandia rex, alimentis publica administratione contractis, procedere supersedit.

Dan  13.11.8 (p. 364,28 )
[1] AEstate vero praeter Scanicam omni Danica classe contracta, ad Fotam sinum appulit pedestremque propter litus aciem statuit. [2] Quae cum centuriatis parumper ordinibus constitisset, adventante Erico excitum equorum ungulis pulverem in speciem nebulae eminus exhalari conspiciens, paulatim ad naves gradum retulit. [3] Sed inter eundum adventantis equitatus fragore perculsa, incessum ad fugam convertit. [4] Quam superveniens Ericus, fortuna, non proelio superatam, impune cecidit incruentamque, Deo parricidium vindicante, victoriam habuit.

Dan  13.11.9 (p. 364,36 )
[1] Magnus cum aliquanta fortium manu cedere veritus, ceteris terga obvertentibus, adverso hostem corpore repellebat. [2] Quippe, cum fugam parum liberam cerneret, animosum sibi consciscere exitum mortemque suam pugnando clariorem efficere egregium duxit. [3] Quin etiam, ne pristinum fortitudinis suae splendorem obtereret, fatum quam fugam amplecti maluit. [4] Postremo, ut insigni pugna, ita multa adversariorum strage edita, super prostratorum a se cadaverum struem una cum Petro, pontifice Roskyldensi, consumptus occubuit. [5] Quem ut fati comitem, ita tumuli quoque consortem habuit.

Dan  13.11.10 (p. 365,5 )
[1] Nicolaus admoto sibi per villicum equo navem petivit. [2] Maior fugientium pars, comprehensa per foros navigia conscendere cupiens, ingenti quaedam mole mersabat. [3] Igitur qui primi introrsum evaserant, tardiorum manus navigiis insertas absque societatis respectu ferro truncantes, ferociores in suos quam in hostes fuere. [4] Calamitosa nimirum illa facies erat, cum pendulis navigia brachiis amplectentes hinc hostis urgeret, inde civis repelleret. [5] Quo experimento, quantum quisque salutem suam alienae praeferret, fortuna detexit. [6] Taceant nugaces adulantium voces, quae spiritum amicorum proprio cariorem astruere non erubescunt. [7] Crediderim hanc victoriam humanis parum viribus partam, sed Deo piissimi viri interitum ulciscente concessam.

Dan  13.11.11 (p. 365,15 )
[1] Neque bellum aliud crebriorem pontificum cruorem absumpsit. [2] Quippe Petrus Roskyldensis et Henricus Sueticarum partium pontifex omnesque Iutiae praeter unum antistites hoc proelio oppressi traduntur. [3] In cuius apparatu Magnus Saxonis filius, Erici miles, singulare fidei specimen edidit. [4] Nam cum Nicolaus maritima Sialandiae loca, ne quis ad Ericum transiret, a militibus observari iussisset, per Stethiumensis promontorii praerupta a satellitibus fune demissus, noctu scapham conscendit eaque Scaniam petens gratam Erico opem attulit.

Dan  13.11.12 (p. 365,22 )
[1] Post haec Magnus Noricus, nudati consilii sui coniugem arguens, reiectam a se Erico remisit, dignam repudio ratus, quae coniugali caritati consanguineum praetulisset affectum. [2] In cuius contemptum, temerata matrimonii religione, se ipsum nuptiis spoliare triste non duxit.

Dan  13.11.13 (p. 365,26 )
[1] At Nicolaus, fuga in Iutiam elapsus et tamquam ad fortunae ludibrium reservatus, aestimato pariter et orbitatis suae et aetatis habitu, non ut sibi successorem, sed ut aemulo hostem relinqueret, Haraldum regni post se declarat heredem. [2] Deinde Sleswicenses, ob Magni iam pridem facinus infensos, ad habitum pacatae mentis reducere cupiens, de componenda secum pace sollicitat eosdemque et aetatis suae et fortunae miserationem acturos existimans, sumendorum obsidum gratia oppidum intrare constituit. [3] Rursum cum caput suum inexploratae fidei civibus obicere dubitaret, Boyonis cuiusdam, summam inter oppidanos auctoritatem gerentis, hortatum secutus, salutem simul cum suspicione deposuit.

Dan  13.11.14 (p. 365,36 )
[1] Portas siquidem de industria patefactas ingressus, ut pium cleri, ita ferocem plebis occursum repperit; in excipiendo namque eo dividuum civitas animum habuit. [2] Clericis quippe eum sacrae processionis officio venerantibus, cetera vici pars ut hostem excepit. [3] Qui cum inter plateas adversis sibi signis obviam iri conspiceret, amicis, ut in aedem Petri confugeret, exhortantibus, aulam petivit, et ne cruenta corrixatione divini foedarentur penates, regia sese quam templo tueri maluit, paterno in lare quietius obiturum praefatus. [4] Nec defuit militibus prompta mens ad eius salutem suis cladibus defendendam. [5] Diu siquidem intactum eum animosis corporum suorum obiectibus servaverunt neque triste duxerunt pro tuenda illius incolumitate suam ultimis implicare periculis. [6] Quorum Sleswicenses primum sanguine profuso, ad ultimum et regium absumpserunt.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek