link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  9.8.0 (p. 265,20 )
[1] Sed mox ad filium eius Frothonem rerum summa concessit. [2] Cuius fortuna armis belloque alita eo felicitatis excessit, ut provincias, quae a Danis quondam defecerant, pristino adactas iugo vetustis alligaret obsequiis. [3] Qui etiam se ipsum apud Angliam, iam pridem Christianismi peritam, solemnibus aquis humectandum exhibuit. [4] Ceterum privatam salutem suam in publicam exuberare cupiens, ab Agapito, qui tunc civitatis Romanae sacris praeerat, Daniam divinitus erudiri petivit. [5] Quod antequam votis exsequeretur, absumptus est; nam fatis suis Romanae legationis praecucurrit adventum, animo certe quam effectu superior tantumque supernae compensationis ob pietatis propositum assecutus, quantum ceteris praestatur ex opere.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek