Dan
9.11.1 (p. 266,6 )
[1] Post hunc Gormo arcem obtinuit, semper
infensi erga religionem animi, Christicolarum perinde ac taeterrimorum
hominum respectum exstinguere cupiens.
[2] Omnes huiusce normae participes vario iniuriarum genere fatigatos,
quibus potuit, calumniis insequi non quievit.
[3] Quin etiam, ut priscum delubris cultum restitueret, templum in fundo
Sleswicensi a religiosis conditum tamquam sacrilegum aliquod impietatis
domicilium ab imis fundamentorum partibus demolitus est, quos suppliciis
non attigerat, sacrae cellae strage puniens.
[4] Hic tametsi proceritatis habitu eximius putaretur, parum respondentem
corpori animum gessit.
[5] Ita enim mores suos intra regnandi satietatem continuit, ut servata
potius quam aucta maiestate gauderet satiusque tueri proprium quam alienum
incessere duceret, magis de acquisitorum custodia quam acquirendorum
incremento sollicitus.
Dan
9.11.2 (p. 266,18 )
[1] Hic a maioribus coniugalia sacra
celebrare permonitus Anglorum regis Hedelradi filiam Thiram nuptiali studio
insecutus est.
[2] Illa, ut erat gravitate atque industria ante alias praestans,
condicionem proco attulit, non ante se ei nupturam praefata, quam Daniam
sub dotis nomine recepisset.
[3] Eoque pacto intercedente Gormoni desponsa, nocte, qua prima genialem
torum conscendit, sponsum perseverantissimis precibus aggressa, in triduum
se virilis concubitus expertem dimitti petivit, non ante rebus Venereis
indulgere constituens, quam matrimonium creandis liberis efficax futurum
aliquo per quietem praesagio didicisset.
[4] Itaque simulatione continentiae matrimonii experientiam interpellabat,
cognoscendae posteritatis propositum pudicitiae specie colorando,
commerciumque libidinis distulit, verecundiae figmento fortunam propagandae
successionis explorans.
[5] Alii eam, ut temperantia sua tori socium Christianismi sacris
ascisceret, maritalis lecti blanditias detrectasse coniectant.
Dan
9.11.3 (p. 266,31 )
[1] Verum quamquam iuvenis amori eius
flagrantissimo animo inhaereret, alienae tamen continentiae quam propriae
voluptati obsequi praetulit speciosiusque nocturnis motibus imperare quam
lacrimosa amicae vota repellere arbitratus est, profectas ab industria
preces pudicitiae propinquas autumans.
[2] Evenitque, ut, qui mariti partes agere debuerat, pudicitiae custodem
praestaret, ne in capite nuptiarum stuprosae mentis nota afficeretur, quasi
plus libidinis viribus quam propriae indulsisset verecundiae.
[3] Ceterum ne inconcessum virginis amorem libidinoso complexu praeripere
videretur, vicina latera non solum alterius complexibus exuit, sed etiam
destricto mucrone secrevit atque ex cubiculari lecto suum ac sponsae
dividuum contubernium reddidit.
Dan
9.11.4 (p. 267,4 )
[1] Sed voluptatem, quam gratuita humanitate
distulit, mox laeta somnii specie delibavit.
[2] Quippe, profuso in somnum animo, existimavit duos alites coniugis suae
genitali parte prolapsos, sed alterum altero grandiorem, corpora superne
librantes praepeti caelum volatu petere exiguoque tempore interiecto
reversos suis altrinsecus manibus insedisse.
[3] Secundo quoque ac tertio, parvula quiete recreatos, propassis alis aeri
se credidisse, tandemque minorem ex his ad se pennis cruore oblitis comite
vacuum remeasse.
[4] Ea opinione attonitus, ut erat somno pressus, indicem stuporis questum
edidit ac totos penates tumultuoso clamore complevit.
[5] Quam speculationem eo percontantibus famulis explicante, Thira felicem
se prole futuram autumans, omisso differendarum nuptiarum proposito,
castimoniam, quam cupide precata fuerat, avidius remisit, caelibatumque ad
Venerem transferens sponso gratam suimet potiendae copiam tribuit,
continentis virtutem admissi concubitus satietate pensando, praefata minime
se ei nupturam fuisse, nisi ex his adumbratae quietis imaginibus certiorem
fecunditatis suae fortunam hausisset.
[6] Itaque ut vafro, ita inusitato consilio pudicitiae simulatio in futurae
prolis agnitionem transivit.
[7] Nec sors opinionem frustrata est: brevi enim Haraldi atque Kanuti felix
prole mater apparuit.
Dan
9.11.5 (p. 267,22 )
[1] Qui cum virilem attigissent aetatem
exserta classe effrenatam Sclavorum insolentiam domuerunt; nec Angliam
quidem immunem ab hoc vexationis genere reliquerunt.
[2] Quorum Edelradus ingeniis delectatus illatam a nepotibus vim voluptatis
loco habuit, amplissimi beneficii nomine taeterrimam amplexatus iniuriam.
[3] Multo enim amplius virtutis in eorum fortitudine quam pietate reposuit
ideoque ab infestis lacessi quam ab ignavis coli speciosius duxit, tamquam
ex ipso fortissimo indolis habitu futurum virilitatis eorum specimen
pervideret.
[4] Non enim ambigere potuit, quin extera quandoque impetituri essent, qui
materna tam audacter exigerent.
[5] Adeo autem iniurias officiis anteposuit, ut, praeterita filia, Angliam
iisdem testamento legaret, avitum nomen paterno praeferre non dubitans, nec
imprudenter, quoniam aliquanto speciosius mares quam feminas regni usum
decere noverat, imbellis filiae ac fortissimorum nepotum condicionem
separandam existimans.
[6] Quo evenit, ut Thira filios suos paternorum bonorum heredes non
invidenter exheres ipsa conspiceret.
[7] Praelationem enim eorum honorabilem sibi magis quam contumeliosam fore
arbitrata est.
Dan
9.11.6 (p. 268,1 )
[1] Iidem, crebris piraticae quaestibus
locupletati, summa cum fiducia spes suas ad iniciendum manus Hiberniae
promoverunt.
[2] Cuius rex, Duflina, quae provinciae caput habebatur, obsessa, cum
paucis admodum sagittariae artis peritis coniunctum urbi nemus ingressus,
Kanutum, magna cum militum frequentia nocturnis ludorum spectaculis
interpositum, insidioso fraudis circuitu vulnifica procul sagitta petivit,
quae in adversum regis corpus incidens mortificum ei vulnus intorsit.
[3] Veritus autem Kanutus, ne periculum suum hostes effuso gaudio
insequerentur, atque ob hoc cladis suae fortunam dissimulanter haberi
cupiens, voce supremos anhelitus reddente ludos absque tumultuatione peragi
iubet.
[4] Qua arte prius Danos Hiberniae potitores quam suum Hibernis exitum
notum reddidit.
[5] Quis autem exstinctum non plangeret, cuius disciplina militum suorum
victoriae consilio quam spiritu diuturniore suffecit?
[6] Salus namque Danorum in ultimas angustias deducta ac paene
desperationis periculis implicata, quia morientis ducis iussui paruit,
brevi, quos timuit, triumphavit.
Dan
9.11.7 (p. 268,15 )
[1] Quo tempore Gormo ad ultimum aetatis
suae finem provectus ingentem annorum seriem luminibus captus exegerat,
senectam ad ultimos humanae condicionis terminos prorogando, magis de
filiorum vita et incrementis quam reliquo spiritu suo sollicitus.
[2] Tanta autem maioris filii caritate tenebatur, ut a se occidendum
iuraret, qui prior ipsius exitum nuntiasset.
[3] Cumque forte Thira haud dubium de eiusdem exitio nuntium accepisset,
nemine id Gormoni palam insinuare audente, praesidium calliditatis amplexa,
casum, quem ore prodere timuit, opere explicavit.
[4] Maritum namque regio cultu exutum taetriore circumdedit aliaque doloris
insignia, per quae causam luctus aperiret, admovit, quod antiqui talibus
inter exsequiarum actiones uti consueverant, acerbitatem maeroris habitus
asperitate testantes.
[5] Tunc Gormo: 'En mihi', inquit, 'Kanuti fatum publicas?'
[6] Et Thira: 'Id ipsum', ait, 'tuo potius quam nostro declaratur augurio.'
[7] Quo dicto marito mortem, sibi viduitatis causam praebuit nec ante
filium quam coniugem planxit.
[8] Itaque, dum viro nati fortunam exprimit, alterum alterius funeri
sociavit, amborumque exsequias paribus prosecuta lacrimis, huic coniugales,
maternos illi planctus impendit, quamquam tunc temporis magis solatiis
erigenda quam cladibus obterenda fuisset.