link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.2.1 (p. 214,9 )
[1] Igitur ex ducibus, qui ad Haraldum coierant, clarissimi noscitantur Suen ac Sambar, Ambar et Ella, Rathi Fionicus, Salgarthus et Roe, quem barbae prolixitas cognomento insignem effecit. [2] His accedunt Skalc Scanicus et Alf Aggi filius, quibus iunguntur Olvir latus et Gnepia vetulus. [3] His adnumeratur Gardh, Stang oppidi cultor.

Dan  8.2.2 (p. 214,14 )
[1] Cui adiciuntur necessarii Haraldi Blend, ultimae Tyles incola, ac Brand Micae cognomen habens; iisdem sociantur Torvy cum Torvingo, Tetar atque Hialto. [2] Qui quidem navigio Lethram advecti, instructis ad bella corporibus, ingenii quoque virtute pollebant, proceritatis habitum animorum exercitiis aemulantes; quippe spicula arcuum ballistarumque tormentis excutere ac plerumque viritim cum hoste decernere, poeses quoque patrio sermone contexere promptissime calluerunt. [3] Adeo animum cum corpore impensa exercitatione coluerant.

Dan  8.2.3 (p. 214,22 )
[1] E Lethris autem prodiere Hortar Borghyque; praeterea Belgi cum Begatho. [2] Quibus adiecti sunt Bari ac Toli.

Dan  8.2.4 (p. 214,24 )
[1] At Sle oppido cum Hacone genam scisso sub Hetha Wisnaque ducibus Tummi velificator excesserat; quarum muliebri corpori natura virilem animum erogavit. [2] Webiorgam quoque, eodem spiritu praeditam, Bo Brami filius et Brat Iutus belligerandi cupidine prosequuntur. [3] His agglomerantur Orm Anglicus, Ubbo Fresicus, Ary altero cassus lumine, Alf et Gøtar. [4] Post quos Dal corpulentus et Duc Sclavicus recensentur.

Dan  8.2.5 (p. 214,30 )
[1] Wisnam vero, imbutam rigore feminam reique militaris apprime peritam, Sclava stipaverat manus, cuius praecipui Barri ac Gnizli satellites agnoscuntur. [2] Ceteri vero ex eadem cohorte corpus clipeolis tecti praelongis ensibus aeriique coloris parmulis utebantur, quas belli tempore aut in tergum repellentes aut impedimentorum gerulis dantes, abiectis pectorum munimentis expositisque ad discrimen omne corporibus, destrictis Martem mucronibus intenderunt. [3] E quibus Tolcar atque Ymi praecipui claruere. [4] Post quos Toki Iumensi provincia ortus cum Othrico, cui agnomen Iuvenis erat, illustris agnoscitur.

Dan  8.2.6 (p. 215,5 )
[1] At Hertha, promptissimis stipata comitibus, armatam bello centuriam afferebat. [2] Cuius primi fuere Grimar ac Grenzli; post hos Ger Livicus, Hama quoque et Hunger, Humbli Biarique regum fortissimi memorantur; hi persaepe, duellis feliciter gestis, insignes late victorias edidere. [3] Itaque memoratae virgines, non modo comiter, sed etiam pugnaciter cultae, terrestres in aciem copias ductavere. [4] Igitur centuriatim Danicus confluxit exercitus.

Dan  8.2.7 (p. 215,11 )
[1] Septentrionales pari ingenio, sed dispari voto alii Haraldo, pars Ringoni praesidio fuerunt. [2] Proceres in partem Haraldi concesserant Hømi et Høsathul, Hun Hastinusque et Hythin gracilis, Dahar quoque cognomento Grenski; sed et Haraldus Olavo genitus patre; ex Hathica vero provincia Har atque Herlevar cum Hothbroddo, cui Effreni cognomen erat, Danicis militavere castris; at ex Imica regione Hunchy et Haraldus adveniunt, quibus applicantur a Septentrione profecti Haki Bemonique filii Sygmundus et Serker. [3] Horum omnium clientelam rex liberali familiaritate coluerat; nam primis apud ipsum honoribus habiti, cultos auro gladios opimaque bellorum praemia perceperant.

Dan  8.2.8 (p. 215,20 )
[1] Advenerant et editi Gandalf sene, quos Haraldi familiares clientela vetus effecerat.

Dan  8.2.9 (p. 215,22 )
[1] Igitur frequens Danica classe pelagus Sialandiam Scaniae veluti intersito ponte committere videbatur. [2] Quas quidem provincias intermeare cupientibus consertissimo navium globo pedestre compendium exhibebat. [3] Sed ne improvidis bellum Sueonibus pararetur, mittuntur ab Haraldo, qui Ringoni palam inimicitiarum mandata perferrent ipsamque sequestrae pacis diremptionem vulgarent; iisdem pugnae locum praestituere iussum.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek