link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.10.1 (p. 230,30 )
[1] Interea Iarmericus apud regem Sclavorum Ismarum cum coaevo sibi collacteoque Gunnone coniectus in carcerem captivus degebat. [2] Quo demum erutus atque exercendae ruris culturae applicatus, rusticum opus exsequitur. [3] Ob cuius promptissimam administrationem ad regalium mancipiorum magisterium transfertur. [4] Eo quoque sincerissime gesto, in necessariorum regis gregem assumitur. [5] Ubi cum se iuxta aulicorum ritum egregia morum amoenitate gessisset, brevi in amicorum numerum translatus primum familiaritatis locum obtinuit ac veluti quibusdam meritorum gradibus fretus ab infima sorte ad spectatum honoris fastigium concessit. [6] Et ne segnem enervemque iuventam ageret, militaribus se studiis assuefecit, naturae dotes industria cumulans. [7] Grata omnibus Iarmerici indoles erat; soli reginae suspectum adolescentis ingenium fuit.

Dan  8.10.2 (p. 231,5 )
[1] Fratrem quoque regis fato functum repentinus rumor edocuit. [2] Cuius corpus Ismarus amplissimo funere elaturus, quo maior exsequiarum pompa fieret, regia comitate convivium instruit. [3] At Iarmericus, alias cum regina familiaris rei curas sortitus, ad fugam, cuius facultatem regalis absentia promittere videbatur, circumspiciendam accessit. [4] Animadvertebat enim se etiam inter opes positum miserabile regis mancipium fore et quasi alieno beneficio precarium spiritum possidere. [5] Praeterea, quamquam primis apud regem honoribus uteretur, libertatem deliciis praeferendam existimans, visendae patriae noscendique generis eximia cupiditate flagrabat. [6] Sciens autem, quod regina, ne quis captivorum elabi posset, competentibus providisset excubiis, quo viribus pervenire nequibat, arte assurgendum procurat. [7] Fiscellam itaque biblo ac vimine textam, qua agrestes instar hominis formata aves aristis deturbare consueverant, vivo cane complevit; quam etiam detracto sibi cultu, quo verisimilius humanam repraesentaret imaginem, texit. [8] Deinde privatum regis aerarium demolitus, egestam inde pecuniam notis sibi tantum recondidit locis.

Dan  8.10.3 (p. 231,20 )
[1] Interea Gunno absentiam socii dissimulare iussus, illata in regiam fiscella impulsoque ad latrandum cane, percontanti, quidnam hoc esset, reginae mente captum clamitare retulit Iarmericum. [2] Illa ad aspectum statuae similitudinis errore delusa, insanum aede eici iubet. [3] Tunc Gunno perlatam foras statuam perinde ac furentem socium lectulo tradit. [4] Sub noctem vero vigiles epularum hilaritate ac vino provehit largiore, abscisaque dormientium capita, quo turpiore eos morte consumeret, inguini sociavit. [5] Excitata strepitu regina causamque eius discere cupiens concita fores petivit. [6] Sed dum caput incautius exserit, improviso Gunnonis ense confoditur. [7] Quae cum mortificum vulnus experta corrueret, reflexis in occisorem luminibus: 'Nullius', inquit, 'obtentu fraudis, si incolumi mihi vivere licuisset, his finibus impunitus excederes.' [8] Ad hunc modum crebras in percussorem minas moribunda profudit.

Dan  8.10.4 (p. 231,32 )
[1] Post haec Iarmericus una cum Gunnone, praeclari facinoris socio, tabernaculum, in quo rex fraternas convivio celebrabat exsequias, cunctis temulentia victis, admoto furtim incendio complet. [2] Quo latius diffuso, quidam, ebrietatis stupore discusso, immissis equis deprehensos periculi insequuntur auctores. [3] At iuvenes primum iumentis, quae repererant, vecti ad ultimum, iisdem prolixiori cursu debilitatis, pedites dedere fugam. [4] Iamque paene occupatis amnis remedio fuit. [5] Pontem enim, quem ante morandi persecutoris gratia, praecisis ad medium trabibus, non modo onerum impatientem, sed etiam ruinae propinquum effecerant, praetergressi, in opacam de industria voraginem concesserunt. [6] Quibus imminentes Sclavi, dum, parum prospecto periculo, equis improvidi pontem onerant, desidentibus tabulatis excussi praecipitantur in flumen. [7] Sed dum enando ripam appetunt, a Gunnone et Iarmerico obstantibus intercepti, mersi aut interfecti sunt. [8] Ita iuvenes, egregia calliditate usi, non ut fugitiva mancipia, sed quasi praediti consilio senes maius aetate sua facinus ediderunt, quod acute conceperant, efficaciter adimplendo. [9] At ubi in litus ventum, rapto, quod fors obtulerat, navigio in altum procedunt. [10] Quos qui insequebantur barbari, navigare conspectos vociferando revocare conati, regnaturos, si redeant, spondent, quod publico veterum instituto regum percussoribus regnorum successio decreta fuerit. [11] Diu recedentium aures pertinax Sclavorum clamor promissis pellacibus exsurdabat.

Dan  8.10.5 (p. 232,18 )
[1] Ea tempestate Buthlus, Sywardi frater, Danis perfunctorie praeerat, a quibus venienti Iarmerico regnum tradere coactus, ex rege privatus evasit. [2] Eodem tempore Gøtarus Sybbonem stupratae sororis insimulatum occidit. [3] Cuius nece affines permoti ad Iarmericum eiulabundi decurrunt seque in ultionem propinqui Gøtarum cum eo oppugnaturos promittunt. Nec parum promissa solverunt. [4] Nam eorum auxiliis oppresso Gøtaro, Iarmericum Suetia potiri contigit. [5] Qui cum duarum gentium imperio fungeretur, auctae dominationis fiducia Sclavos proelio tentat. [6] Quorum quadraginta captos, applicatis totidem lupis, laqueo adegit. [7] Quem supplicii modum, olim parricidis debitum, ob hoc circa hostes peragere voluit, ut, quantae in Danos rapacitatis exstiterint, ex ipsa atrocium beluarum communione videntibus conspicuum foret. [8] Subacta quoque regione, praesidia locis opportunis disponit.

Dan  8.10.6 (p. 232,30 )
[1] Inde profectus Sembonum, Curetum compluriumque Orientis gentium cladem exercuit. [2] Qua regis occupatione Sclavi datam sibi defectionis materiam iudicantes, interfectis, qui ab ipso praesides constituti fuerant, Daniam depopulati sunt. [3] Quorum classem Iarmericus, forte e piratica rediens, interceptam delevit, eoque facinore priores victoriarum titulos decoravit. [4] Ceterum optimates eorum, primo tibias loris traiectos moxque immanium taurorum ungulis alligatos molossisque incessentibus raptim in caenum voraginesque pertractos, lacrimabili spectaculo consumpsit. [5] Ea re hebetati Sclavorum animi summa cum trepidatione regis imperium coluerunt.

Dan  8.10.7 (p. 233,1 )
[1] Iarmericus itaque, tot gentium manubiis locupletatus, ut tutum praedae domicilium compararet, in editissima rupe mirifico opere aedem molitur. [2] Aggerem collatis glaebis exstruit, fundamentum crebris conicit saxis, ima vallo, tricliniis media, summa propugnaculis cinxit; undiquesecus iuges excubias fixit. [3] Quattuor portae magnitudine praestantes a totidem plagis irrestrictos aditus dabant. [4] In huius domus magnificentiam omnem opum suarum apparatum congessit. [5] Ita domesticis rebus compositis, rursum in externas cupidinem vertit. [6] Igitur navigatione coepta, quattuor fratres genere Hellesponticos, obvios pelago factos piraticaeque admodum studiis assuetos, maritima pugna attentare non distulit. [7] Qua triduo gesta, sororem eorum cum medietate tributi, quo victos oneraverant, pactus, proelium revocavit.

Dan  8.10.8 (p. 233,12 )
[1] Post haec Livorum regis filius Bicco captivitate, quam sub memoratis fratribus ducebat, elapsus, Iarmericum, a quo olim fratribus spoliatus fuerat, iniuriae haud oblitus accessit. [2] Apud quem benignius habitus, brevi arcanorum omnium arbiter singularis evasit. [3] Hunc ut suis per omnia tractabilem monitis sensit, in res quam maxime factu detestabiles consultantem adduxit atque ad scelera flagitiaque committenda compellit. [4] Adeo nocendi artem obsequii simulatione captabat. [5] Praecipue eum adversum eos, quos sanguine proxime contigisset, armabat. [6] Ita fraternam ultionem, quia viribus nequibat, fraude exsequi pertentabat. [7] Quo evenit, ut rex, virtutum loco vitiorum sordes amplexus, ob ea, quae perfidi monitoris impulsu atrociter gesserat, communibus in se locum odiis daret. [8] Adversum quem etiam Sclavorum tumultus exoritur. [9] Cuius sopiendi gratia duces eorum captos, traiectis fune tibiis, equis in diversa raptantibus praebuit lacerandos. [10] In hunc modum consumpti principes corporum suorum distractu pertinacis animi poenas dederunt. [11] Quae res Sclavorum obsequia in suo statu aequali ac solida subiectione continuit.

Dan  8.10.9 (p. 233,27 )
[1] Interea, qui ex sorore Iarmerici apud Germaniam orti educatique fuerant, avito nomine freti in avunculum arma suscipiunt, aeque sibi regnum atque ei deberi certantes. [2] Quorum munitiones rex apud Germaniam machinis demolitus, oppidis compluribus aut obsessis aut captis, nonnullis etiam solo aequatis, incruentam ad cives victoriam reportavit. [3] Occurrunt Hellespontici, pactis sororem nuptiis offerentes. [4] Quibus celebratis, rursum Bicconis instinctu Germaniam petens, captis bello sororiis laqueo spiritum eripere non dubitavit. [5] Optimates quoque convivii simulatione contractos eodem exemplo consumendos curavit.

Dan  8.10.10 (p. 233,36 )
[1] Interea Broderus, quem olim rex ex alio sustulerat matrimonio, novercae curam ab eo susceptam plenis sanctitatis excubiis celebrabat. [2] Quem Bicco apud patrem incesti crimine accusatum, ne falso insimulasse videretur, subornatorum testimonio insecutus est. [3] Cumque Broderus, accusationis partibus plene exhibitis, defensionis praesidia afferre non posset, pater ab amicis in convictum ferri sententiam iubet, minus impium ratus sumendam de filio vindictam alieno quam proprio delegare iudicio. [4] Quem ceteris proscriptione dignum decernentibus, Bicco, tristiorem de capite eius sententiam ferre non veritus, a nefarii stupri auctore poenam suspendio capiendam esse pronuntiat. [5] Quam ne quis a paterna crudelitate profectam putaret, eundem laqueo affixum a ministris subiecto assere excipiendum percensuit, ut, cum hi fessas oneri manus subducerent, perinde ac rei perempti iuvenis forent regemque parricidii crimine sua culpa liberum facerent. [6] Praeterea, nisi poena accusationem sequeretur, paternae eum saluti insidiaturum astruxit. [7] Adulteram vero Suanildam, quo turpius e vita excederet, pecudum ungulis proculcari debere.

Dan  8.10.11 (p. 234,14 )
[1] Paruit Bicconi rex adactumque suspendio filium, ne strangulari posset, a circumstantibus tabulati ope allevandum curavit. [2] Igitur innoxium vinculum, parum compressis faucibus, solam poenae speciem prae se ferebat. [3] Reginam vero, firmissimo nexu humo astrictam, equinis obterendam calcibus praebuit. [4] Hanc tantae fuisse pulchritudinis fama est, ut ipsis quoque iumentis horrori foret artus eximio decore praeditos sordidis lacerare vestigiis. [5] Quo argumento rex innocentiam coniugis declarari coniectans, accidente erroris paenitentia, falso notatam festinat absolvere. [6] Advolat interea Bicco, qui supinam iumenta diris deturbare carminibus nec nisi pronam obteri posse firmaret; quippe eam formae suae beneficio servatam sciebat. [7] In hunc modum collocatum reginae corpus adactus iumentorum grex crebris alte vestigiis fodit. [8] Hic Suanildae exitus fuit.

Dan  8.10.12 (p. 234,26 )
[1] Interea canis, cui Broderus assueverat, ceu quibusdam questubus aggressus regem, deflere domini supplicium videbatur, eiusdemque illatus accipiter intimas corpori plumas rostro detrahere coepit. [2] Ex cuius nuditate rex sumptis orbitatis auspiciis, omen intercepturus, praepropere, qui filium laqueo detraherent, mittit. [3] Per implumem enim aviculam futurum se, ni cavisset, absque liberis augurabatur.

Dan  8.10.13 (p. 234,32 )
[1] Liberato clade Brodero, Bicco, delationis poenas exsolvere metuens, nuntiare Hellesponticis pergit Suanildam a viro nefaria strage consumptam. [2] Quibus ulciscendae sororis gratia navigantibus, ad Iarmericum reversus, parari bellum ab Hellesponticis indicat. [3] Rex moenibus quam acie tutius dimicandum existimans, in eam, quam exaedificaverat, munitionem confugit. [4] Ubi ad ferendam obsidionem commeatibus penitiora, propugnacula armatis implebat. [5] Fulgentes auro cetrae circumpensique clipei supremum aedis ambitum adornabant.

Dan  8.10.14 (p. 235,1 )
[1] Contigit autem, ut Hellespontici, praedae partitionem acturi, magnam suorum manum peculatus insimulatam occiderent. [2] Igitur quod tantam copiarum partem intestina clade consumpserant, aulae expugnationem suis altiorem viribus rati, veneficam, cui Guthrunae erat vocabulum, consulunt. [3] Qua efficiente regiae partis propugnatores subito oculis capti, in se ipsos arma convertunt. [4] Quo viso, Hellespontici, applicata testudine, primos portarum aditus occupant. [5] Deinde, convulsis postibus irruptaque aede, caecas hostium phalanges obtruncant. [6] Eo tumultu superveniens Othinus mediosque proeliantium globos appetens, Danis, quos paterna semper pietate coluerat, ademptum praestigiis visum supera virtute restituit. [7] Hellesponticos vero, corpora adversum tela carminibus durare solitos, crebro silice converberandos esse perdocuit. [8] Ita utrumque agmen mutua caede consumptum interiit. [9] Iarmericus, utroque pede ac manibus spoliatus, trunco inter exanimes corpore rotabatur. [10] Cui Broderus parum idoneus successit in regnum.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek