link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.8.1 (p. 198,28 )
[1] His auditis, Hako Hamundi filius, cum in ultionem fratrum arma ab Hiberniensibus in Danos translaturus videretur, ab Hakone Syalandico, Wigeri filio, Starcatheroque deseritur, quorum post Regnaldi necem ad id usque tempus auxiliis utebatur. [2] Alter siquidem familiaritatis, alter originis intuitu movebatur, diversaque ratio par ambobus studium peperit. [3] Hakonem namque ab invasione patriae pietas deturbavit, quod, ceteris adversum exteros bellum gerentibus, ipse cum civibus proeliaturus videretur. [4] Starcatherus vero, quod Sygari semel hospitio usus fuerat, hostem agere supersedebat, ne bene meritum iniuria afficere putaretur. [5] Tantum enim quidam hospitalitatis gratiae deferunt, ut ad molestiam iis inferendam adduci non possint, quorum se quandoque humanitatis officia expertos meminerint.

Dan  7.8.2 (p. 199,1 )
[1] Sed et Hako, plus damni in fratrum nece quam pugilum defectione reponens, in portum, qui Danice Herwig, Latine exercituum sinus dicitur, classe collata, militem exponit pedestremque aciem instruit, quo loci nunc oppidum ab Hesberno constructum munimine suo praesidium accolis facit aditumque barbarae feritatis eliminat. [2] Deinde, sparsis trifariam copiis, geminam navium partem, paucis remigio destinatis, ad Susam amnem praemittit, quae per obliquos alvei flexus ancipiti navigatione progrediens peditibus, si res posceret, subsidium ministraret. [3] Ipse cum residuis, pedestri itinere facto, silvestribus maxime locis, ne cerneretur, incessit. [4] Quae via, crebris quondam occlusa nemoribus, nunc partim aratris apta tenui fruticum raritate praetexitur. [5] Et ne progressis in planum arboreum deesset umbraculum, ramalia ab iis incidi gestarique praecepit. [6] Praeterea, ne quid properantibus oneri foret, vestium partem vaginas abici nudosque gladios deferri iussit. [7] Ob cuius facti memoriam aeternum monti vadoque cognomen reliquit.

Dan  7.8.3 (p. 199,15 )
[1] Ita binas vigilum stationes nocturna progressione frustratus, cum in tertiam incidisset, mox speculator, insolitum facti contemplatus eventum, accesso Sygari cubiculo, stupendae rei nuntium afferre se dixit, quod frondes ac frutices humano more gradientes aspiceret. [2] Tunc percontatus rex, quantum nemoris distaret adventus, ut propinquum esse cognovit, hoc monstro fatum sibi portendi subiunxit. [3] Quo evenit, ut succisorum fruticum palus Letalis publico nuncuparetur eloquio. [4] Igitur locorum angustias veritus, relicto oppido, conspectiorem soli planitiem, proelio hostes excepturus, petivit. [5] Idem apud locum, qui vulgo Walbrunna, Latine cadaverum vel stragis puteus appellatur, gesta infeliciter pugna, protritus exstinguitur. [6] Tunc Haco, victoria in crudelitatem versa, tanto facinore fortunam prosequi coepit, ut promiscuae caedis avidus nihil condicioni aut sexui deferendum putaret. [7] Sed neque miserationis aut verecundiae respectui indulsit, quo minus femineo ferrum cruore respergeret matresque cum liberis communi stragis saevitia violaret.

Dan  7.8.4 (p. 199,29 )
[1] His auditis, Sywaldus filius, cum paternis hactenus penatibus inhaesisset, ultoris partes exsecuturus exercitum contrahit. [2] Igitur Haco, multitudinis concursu conterritus, cum tertia agminis parte in Herwig classem repetens maritimo sibi discessu consuluit. [3] Cuius collega Haco cognomine Fastuosus, plus fiduciae in recenti victoria quam metus in Haconis absentia reponendum existimans mortemque fugae praeferens, residuum tutabatur exercitum. [4] Itaque, reductis paulisper castris, apud villam Alexstadam navalem diutule praestolatus occursum, venientium tardius sociorum segnitiem causabatur. [5] Nondum enim ad destinatum portum immissa amni classis appulerat.

Dan  7.8.5 (p. 200,1 )
[1] Adeo autem Sigari clades Sywaldique caritas promiscuos plebis animos incitabant, ut uterque se bello sexus impenderet, nec certamen cerneres femineis caruisse praesidiis. [2] Postera luce Haco Sywaldusque congressi biduum extraxere pugna. [3] In qua rebus atrocissime decertatis, utroque duce prostrato, Danorum reliquias victoria decoravit. [4] Nocte vero proelium insecuta ad constituti portus receptaculum classis Susam rimata pervenit. [5] Cuius alveum, quondam remigiis pervium, nunc solidioribus elementis concretum, angustiae limitant, ut, vetante constrictionis inertia, rarus puppium admittatur ingressus.

Dan  7.8.6 (p. 200,9 )
[1] Diluculo nautae sociorum cadavera conspicati, funerandi ducis gratia collem spectatae magnitudinis exstruunt, quem usque nunc opinione celebrem Haconis bustum fama cognominat. [2] Quorum multitudinem Borcarus, cum Scanico repente equitatu adveniens, neci implicuit. [3] Consumpto hoste, vacuas remigio rates instruens Hamundi filium anhela praeceps celeritate persequitur. [4] Cuius congressu habito, contigit Haconem, rebus infeliciter gestis, metu praecipitem in Scottorum patriam ternis evolare navigiis. [5] Ubi decurso biennio defungitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek