link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.2.1 (p. 108,18 )
[1] Quo cognito, Gøtarus Norvagiae rex contractis contione militibus refert proprium Danos fastidire regem, exoptare alium, si copiam accepissent, seque eo exercitum agere decrevisse; facile Daniam occupari posse, si armis adita foret; a Frothone enim tam avare quam atrociter patriae imperitatum esse.

Dan  5.2.2 (p. 108,23 )
[1] Tum exsurgens Ericus contraria rem allegatione prohibuit: 'Saepe,' inquiens, 'alieni appetitores proprio privari solere meminimus. [2] Saepe amborum captator utriusque perditor fuit. [3] Praevalidum enim oportet alitem esse, qui praedam alius unguibus extrahere cupiat. [4] Animat te frustra internus regionis livor, quem plerumque hostilis explodit adventus. [5] Nam etsi nunc Dani dividuis esse sententiis videantur, unanimes tamen mox excipient hostem. [6] Crebro corrixantes porcos conciliavere lupi. [7] Patrium quisque ducem extero praefert. [8] Provincia omnis regem domesticum quam advenam impensius colit. [9] Neque enim te Frotho domi praestolabitur, sed foris excipiet adventantem. [10] Extremis se aquilae scalpunt, anterius alites certant. [11] Nosti ipse paenitentia vacuum debere consultum esse prudentis. [12] Proceribus abunde stiparis; tua tibi quies maneat; per alios gerendi sane belli facultatem propemodum exploratam habere poteris. [13] Liceat militi regiam praetentare fortunam; salutem tuam pacifice moderare, alieno negotium periculo moliturus. [14] Satius est servum deperire quam herum. [15] Quod fabro forceps, tuus tibi satelles agat: ille ferramenti remedio manus cauterium cavet atque a digitorum sibi incendio temperat; tu quoque tibi tuorum opera parcere et consulere disce.'

Dan  5.2.3 (p. 108,40 )
[1] Haec Ericus. [2] Quem Gøtarus, ut imprudentem hactenus habitum, responsionis suae contextum exquisita sententiarum gravitate compsisse miratus, Diserti donat agnomine, excellentem eius prudentiam appellationis honore iudicans prosequendam. [3] Frater siquidem eius Rollerus opinionem iuvenis eximio suae fulgore suppresserat. [4] Ericus nominis beneficio rem adici petit, vocabuli largitionem muneris additione cumulandam testatus. [5] Rex navigium donat; Scrøter remiges vocitabant. [6] Erant autem Ericus et Rollerus Regneri pugilis filii, patre eodem sati diversaque editi matre. [7] Matrem quippe Rolleri eandemque Erici novercam Cracam vocabant.

Dan  5.2.4 (p. 109,8 )
[1] Igitur Rafno cuidam, permittente Gøtaro, lacessendi per piraticam Danos negotium cessit. [2] Excipit illum Oddo, cui tunc temporis apud Danos maxima piraticae deferebatur auctoritas, vir magicae artis doctus, ita ut absque carina altum pererrans hostilia saepe navigia concitatis carmine procellis everteret. [3] Itaque, ne cum piratis in maritimarum virium certamen descenderet, exasperatos maleficio fluctus ad naufragia iisdem infligenda perducere solebat. [4] Hic ut negotiatoribus atrox, ita clemens agrestibus exstitit, non eadem merces qua stivam aestimatione commensus, rustici operis munditias sordidi quaestus laboribus anteponens. [5] Idem, inito cum Normannis conflictu, ita vi carminum hostilem hebetavit aspectum, ut destrictos Danorum enses eminus radios iacere et tamquam flammabundos scintillare putarent. [6] Ceterum adeo retusis obtutibus erant, ut ne ferrum quidem vagina detractum visu excipere possent; victa quippe fulgore acies praestigiosi coruscaminis impatiens erat. [7] Caeso itaque Rafno cum multa suorum parte, sex solae naves Norvagiam relapsae documento fuere regi haud facile Danos obteri posse. [8] Ab his etiam Frothonem sola pugilum ope subnixum invito regnare populo vulgatum est, dominio in tyrannidem verso.

Dan  5.2.5 (p. 109,25 )
[1] Cuius famae experiendae gratia Rollerus, ut erat exterarum lustrator rerum ignotaque visendi avidus, Frothonis se vovit contubernio potiturum. [2] Ericus illum, quamquam habitu corporis eximius esset, temere votum nuncupasse firmabat. [3] Ad ultimum, pertinacissimam propositi eius perseverantiam conspicatus, se quoque simili voti nuncupatione constringit. [4] Iisdem se rex pollicitus est, quoscumque delectu probassent, comites donaturum. [5] Itaque fratribus primo patrem adiri placuit commeatusque et necessaria tam longinqui itineris subsidia postulari. [6] A quo paterne suscepti die postera in nemus visendi pecoris gratia perducuntur; senex quippe armentis opulens erat. [7] Aperiebantur quoque illis gazae, quas diu clausa telluris antra condiderant. [8] E quibus si quae placuissent, sublegi permissa sunt. [9] Nec cupidius oblatum beneficium quam receptum. [10] Itaque egestis humo opibus, complacitas tollunt. [11] Horum interea remiges aut curam egere corporis aut iactis se molibus exercebant. [12] Alii saltu, quidam cursu concitavere corpus; hi vires valida saxorum iaculatione tentabant, illi sagittae usum tenso experiebantur arcu. [13] Ita roboris firmitatem vario agitationis genere prosequebantur. [14] Fuere etiam qui somnum quietemque potione captarent.

Dan  5.2.6 (p. 110,4 )
[1] Mittitur deinde Rollerus a patre cognoscendi causa domi interim acta. [2] Is ut maternum fumare tugurium vidit, foris accedens parvulumque foramen furtiva luminis applicatione traiciens, introspecta aede, animadvertit matrem informi cacabo coctilia pulmenta versantem. [3] Suspexit praeterea tres colubras superne tenui reste depensas, ex quarum ore proflua tabes guttatim humorem epulo ministrabat. [4] Duae quippe colore piceae erant, tertia squamis albida videbatur, reliquis modico eminentius pensa. [5] Haec nexum in cauda gestabat, cum ceterae immisso ventri funiculo tenerentur. [6] Ille rem maleficio consentaneam ratus, silentio quod viderat pressit, ne matrem veneficii ream astruere putaretur. [7] Ignorabat enim innocuam anguium exstitisse naturam, nescius quantum illo vigoris epulo pararetur.

Dan  5.2.7 (p. 110,15 )
[1] Supervenientes deinde Regnerus et Ericus, ut fumidam aspexere casam, ingressi discubitum petivere. [2] Quibus ad mensam sitis, Craca privigno filioque una cibum capturis catillum discoloris dapis admovit: pars quippe picea, sed croceis guttis interlita, pars albida videbatur; quippe pro varia serpentum specie geminus pultem color infecerat. [3] Cuius cum solam uterque particulam delibasset, Ericus non ex colorum habitu, sed interni vigoris effectu epulas aestimans nigrantem dapis partem, sed suco potiore confectam, catino quam celerrime verso, ad se transtulit albidamque sibi admotam prius Rollero applicans, cenam felicius gessit. [4] Et ne mutationis industria notaretur, taliter, inquit, aestuante freto puppim in proram referri solitam. [5] Nec tenue viri ingenium fuit, industrii operis dissimulationem a navigii consuetudine mutuantis.

Dan  5.2.8 (p. 110,26 )
[1] Ericus itaque fausta iam dape refectus, interna ipsius opera ad summum humanae sapientiae pondus evasit. [2] Quippe epuli vigor, supra quam credi poterat, omnium illi scientiarum copiam ingeneravit, ita ut etiam ferinarum pecudaliumque vocum interpretatione calleret. [3] Neque enim solum humanarum rerum peritissimus erat, verum etiam sensuales brutorum sonos ad certarum affectionum intellegentiam referebat. [4] Praeterea tam comis atque ornati eloquii erat, ut, quicquid disserere cuperet, continuo proverbiorum lepore poliret.

Dan  5.2.9 (p. 110,34 )
[1] At ubi superveniens Craca concham transpositam partemque pultis potiorem ab Erico comesam cognovit, fortunam filio praeparatam privigno cessisse condoluit. [2] Cui mox gemebunda supplicare coepit, ne umquam sua fratrem ope deficeret, quem ipsius mater tot novae felicitatis opibus cumulasset. [3] Quippe sapido unius epuli gustu rationis atque eloquentiae summam nec non gerendorum prospere conflictuum gratiam assecutus videbatur. [4] Adiecit quoque Rollerum propemodum consilii capacem, futurumque ut destinati sibi obsonii prorsus expers non esset. [5] Monuit quoque, si suprema necessitatis violentia postularet, nominis sui nuncupatione remedium celerius esse quaerendum, affirmans se divina partim virtute subnixam et quasi consortem caelitum insitam numinis gestare potentiam. [6] Ericus se ad astandum fratri natura pertrahi dixit, probrosum referens alitem, qui proprium polluat nidum. [7] At Cracam magis propria molestabat incuria, quam fortuna filii gravaret adversa; artificem enim ingenio suo deludi magnum olim ruboris incitamentum fuit.

Dan  5.2.10 (p. 111,10 )
[1] Deinde haec ipsa, comitante viro, fratres ad mare profecturos abducit. [2] Qui uno egressi navigio duo sibi mox alia devinxerunt. [3] Et iam Danicum attigere litus, cum, explorato loco, haud longe septem subisse navigia discunt. [4] Tum Ericus duos Danicae facundos linguae eo sine veste proficisci iubet, qui rem cautius speculaturi nuditatis suae tamquam per Ericum factae Oddoni querimoniam afferentes certius explorata referrent. [5] Illi apud Oddonem familiarius habiti omne ducis propositum versutis auribus venati sunt. [6] Statuerat enim diluculo hostem improvidum aggredi, quo certius nocturnis implicatum tegminibus obtruncaret, affirmans eo lucis tempore corporibus humanis plus stuporis atque gravedinis inesse solere. [7] Praecepit quoque naves saxis ad iaciendum habilibus onerari, futuram exitii sui causam accelerans. [8] Exploratores concubia nocte dilapsi nuntiant Oddonem exquisitis ad iactum lapillis tota replesse navigia, cetera quae acceperant intimantes.

Dan  5.2.11 (p. 111,23 )
[1] Ericus, re admodum cognita, cum classis suae paucitatem attenderet, aquas in hostium perniciem evocandas earumque sibi conciliandum putavit auxilium. [2] Itaque scapha exceptus ac tacito remorum nisu propius hostium carinis advectus, vicinas aquae tabulas sensim intorto terebro cavat ac mox remigio vix auras pulsante reditui consulit. [3] Adeo autem circumspecte se gessit, ut excubitorum nemo aditum eius abscessumve deprehenderet.

Dan  5.2.12 (p. 111,29 )
[1] Quo enavigante, paulatim Oddonis rates excepta rimatim unda depressit. [2] Eaedem, aqua latius introrsum stagnante, recondi gurgite videbantur. [3] Nec parum descensui addidit internum lapidum pondus. [4] Et iam transtra fluctibus diluebantur forosque exaequabat mare, cum Oddo, navigia propemodum undis aequata conspiciens, receptum immodice fretum urceis egeri iubet. [5] Itaque nauticis occiduas navigii partes ab aquarum influxu defendere perseverantibus, comminus hostis apparuit. [6] Igitur arma capessentibus acrior imminebat gurges, parantibus proelium enandi opus incidit.

Dan  5.2.13 (p. 111,37 )
[1] Erico bellum undae, non arma gessere. [2] Pugnabat pro eo mare, cui ipse nocendi vires aditumque praebuerat. [3] Itaque Ericus, fluctu felicius quam ferro usus, efficaci aquarum opera pugnam absens gerere videbatur, a pelago praesidium mutuatus. [4] Victoria arti contributa est; neque enim offusum undis navigium pugnae patiens esse poterat. [5] Taliter Oddone cum sociis interempto, captisque qui in statione erant, neminem cladis nuntium evasisse compertum est.

Dan  5.2.14 (p. 112,4 )
[1] Ericus, peracta iam strage, maturato recessu Lessø insulam subit. [2] Ubi non reperto, quo famem lenire posset, duobus praedam navigiis domum dirigit, commeatus indidem iterum relaturis. [3] Ipse uno dumtaxat adeundi regis copiam petit. [4] Accessa itaque Syalandia, discurrentes per litora nautici pecus sternere aggressi sunt: aut enim levanda esuries aut fame periclitandum erat. [5] Armento caeso, nudata in navim cadavera detractis coniecere tergoribus. [6] Quod cum possessores pecoris comperissent, classe praedones insequi properarunt. [7] Cumque se Ericus ab armenti dominis impeti cognovisset, Caesarum boum corpora signatis funibus alligata fluctibus occultanda providit. [8] Deinde, si quid apud se quaesiti cadaveris esset, supervenientibus Syalandicis perlustradi licentiam tribuit, affirmans occultandis rebus angustos navium angulos esse. [9] Illi, cadavere nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos praedae innocuos arbitrati sunt. [10] Dum nulla rapinae vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes sontibus ignoverunt. [11] Quibus enavigantibus, Ericus elatum undis cadaver excepit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek