link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.16.1 (p. 142,4 )
[1] Inter haec matrona quaedam magicae rei perita, plus spei in arte sua quam metus in regis saevitia reponens, filium petendae furtim praedae cupiditate sollicitat, impunitatem promittens, quod Frotho fato propemodum confinis exstaret, occiduo corpore aegras senilis animae reliquias trahens. [2] Quo materno hortatui periculi magnitudinem opponente, melius eum sperare iubet, aut maritimam bovem fetum edituram aut alium quempiam casum ultioni repugnaturum affirmans. [3] Qua voce solutum metu filium hortamento obsequi coegit.

Dan  5.16.2 (p. 142,12 )
[1] Quo facto Frotho perinde ac contumelia lacessitus ad diripiendos matronae penates maximo impetu studioque contendit, praemissis, qui eam cum liberis comprehensam adducerent. [2] Quod praesciens femina, ludificatis praestigio hostibus, femineam speciem equina permutandam curavit. [3] Accedente vero Frothone, maritimae bovis figuram complexa pastum in litore vagabunda petere videbatur; filios quoque tamquam minores corpore vitulos adumbrabat. [4] Cuius monstri rex admiratione captus circuiri ipsos reditumque iis ad undas negari iubet. [5] Denique vehiculo, quo ob annosi corporis invaletudinem utebatur, excedens humi mirabundus consedit. [6] At mater, quae maioris beluae speciem sumpserat, praetento cornu regem adorta alterum eius latus confodit. [7] Quo vulnere exanimatus indebitum tantae maiestati exitum habuit. [8] Cuius mortem milites ultione prosequi gestientes, petita iaculis portenta configunt. [9] Quibus interemptis, animadvertunt humana cadavera ferinis capitibus praedita. [10] Ea res maxime praestigium detexit.

Dan  5.16.3 (p. 142,26 )
[1] Hic Frothonis toto orbe clarissimi regis excessus fuit. [2] Huius, egestis visceribus, salitum corpus triennio proceres asservandum curabant, provinciarum defectionem vulgato regis exitu formidantes mortemque eius ob hoc maxime clam exteris esse cupientes, ut vitae simulatione propagati iam pridem imperii terminos tuerentur pristinaque ducis auctoritate subnixi consuetam a subiectis pensionem elicerent. [3] Deportabatur itaque ab iis exanimum corpus, ut iam non funebri lecto, sed regali vehiculo gestari videretur, tamquam invalido seni nec satis virium compoti id muneris a milite deberetur. [4] Tantum magnificentiae etiam exstincto ab amicis tributum est. [5] At ubi putidos artus extrema corripuit sanies nec tabes reprimi poterat, secus Weram Sialandiae pontem regio funere tumulavere corpus, affirmantes Frothonem eo loci mortis ac busti copiam exoptasse, ubi regni eius praestantissima haberetur provincia.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek