link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  3.5.1 (p. 73,33 )
[1] Igitur Curetes ac Sueones, perinde ac Hotheri morte tributariae sortis onere liberati, Daniam, quam annuis vectigalium obsequiis amplecti solebant, armis aggredi animum induxerunt. [2] Ea res Sclavis quoque defectionis audaciam ministravit aliosque complures ex obsequentibus hostes effecit. [3] Cuius iniuriae propulsandae gratia Roricus contractam in arma patriam, recensitis maiorum operibus, ad capessendam virtutem impenso hortationis genere concitabat. [4] At barbari, ne bellum absque duce committerent, capite opus esse cernentes, creato sibi rege, ceteris militiae viribus ostensis, obscuriore loco binos armatorum manipulos condunt. [5] Nec Roricum insidiae fefellere. [6] Qui cum classem suam vadosi cuiusdam gurgitis artis faucibus inhaerere conspiceret, arenis, quibus insidebat, abstractam profundo adegit, ne limosis inflicta paludibus diversa ab hostibus parte peteretur. [7] Praeterea latebras sociis interdiu captandas constituit, quibus insistentes ex improviso navium suarum irruptoribus insultarent, fore posse praefatus, ut in auctorum caput propriae fraudis eventus recideret. [8] Barbari vero, qui insidiis addicti fuerant, Danicae circumspectionis ignari, irruptione temere edita, omnes oppressi sunt. [9] Reliqua Sclavorum manus, ignorata sociorum strage, super Rorici mora multa anceps admiratione pendebat. [10] Quem inter aegras mentium fluctuationes diutule exspectatum, cum praestolatio in dies molestior fieret, classe tandem petendum ducebat.

Dan  3.5.2 (p. 74,15 )
[1] Erat autem inter eos vir corporis habitu insignis, officio magus. [2] Qui prospectis Danorum turmis: 'Ut paucorum impendio,' inquit, 'complurium pericula redimantur, publicam stragem privato discrimine praecurrere liceat. [3] Ego vero in hanc confligendi legem non deero, si cui vestrum mutuus decernendi mecum ausus incesserit. [4] In primis autem praetaxata a me condicione utendum postulo, cuius talem sane formulam texui: Si vicero, vectigalium nobis concedatur immunitas; si vincar, pristina vobis tributa solvantur. [5] Aut enim hodie patriam servitutis iugo victor exuam aut victus involvam. [6] In utramque fortunam praedem me vademque recipite.'

Dan  3.5.3 (p. 74,24 )
[1] Quod audiens Danorum quidam, animi quam corporis viribus robustior, percontari Roricum coepit, quid ei praemii foret, qui pugna provocantem exciperet. [2] At Roricus, cum senas forte armillas haberet ita mutuis nexibus involutas, ut ab invicem sequestrari nequirent, nodorum inextricabiliter serie cohaerente, easdem certamen audenti in praemium pollicetur. [3] At iuvenis parum fortunae certus: 'Si,' inquit, 'Rorice, rem prospere gessero, tua vincentis mercedem liberalitas aestimet, tu palmam arbiter metiaris; sin propositum mihi parum ex sententia cesserit, quid victo praemii dabis, quem aut saeva mors aut ignominia gravis involvet? [4] Has imbecillitas habere comites consuevit, haec superatorum stipendia sunt, quos quid nisi extremum dedecus manet? [5] Quaenam solvenda merces, quae gratia referenda, cui fortitudinis pretium abest? [6] Quis impotentem Martis hedera redimivit, praemiis victricibus decoravit? [7] Virtuti, non ignaviae, palma tribuitur. Gloria infelicitas caret. [8] Illam quippe triumphus laudis, hanc aut finis iners aut vita deformis insequitur. [9] Ego vero, qui quorsum duelli fortuna vergat ambigo, praemium audacter expetere non praesumo, quod an iure mihi debeatur ignoro. [10] Neque enim incerto victoriae certum victoris praemium occupare conceditur. [11] Supersedeo de trophaeo dubius coronae constanter meritum flagitare. [12] Recuso lucrum, quod mihi mortis aeque ac vitae stipendium esse poterit. [13] Stoliditatis est immaturo fructui manus inicere eumque decerpere velle, quem necdum quis satis sibi debitum noverit. [14] Haec manus aut palmam mihi praestabit aut finem.'

Dan  3.5.4 (p. 75,4 )
[1] Haec fatus gladio barbarum ferit, fortuna minus quam ingenio promptus. [2] Ab eo siquidem repercussus primi ictus magnitudine exanimatus est. [3] Quo triste Danis spectaculum dante, victorem socium Sclavi ingenti donatum pompa magnificis excepere tripudiis. [4] Idem die postera, sive recentis victoriae successu elatus sive alterius adipiscendae cupidine accensus, hostes comminus aditos pristinae provocationis verbis lacessere institit. [5] Fortissimum namque Danorum a se prostratum ratus, nemini illorum secum ulterius ex provocatione dimicandi spiritum superesse credebat. [6] Unius quoque pugilis occasu totius se exercitus vires labefactasse confisus, nihil, ad quod posteriores sui conatus intenderent, exsecutione difficile arbitrabatur. [7] Nihil enim successu magis insolentiam nutrit, nec ullum prosperitate efficacius superbiae incitamentum est.

Dan  3.5.5 (p. 75,16 )
[1] Dolebat itaque Roricus unius viri petulantia publicam labefactari virtutem illustresque victoriis Danos non modo a quondam victis insolenter excipi, verum etiam ignominiose contemni; praeterea neminem ita animo promptum aut manu strenuum in tanto militum numero reperiri, cui salutem suam pro patria devovendi cupido suppeteret. [2] Tam probrosam Danicae cunctationis infamiam prima Ubbonis magnanimitas repulit. [3] Praestabat etenim corpore, incantandi artibus pollens. [4] Huic quoque de industria certaminis praemium perquirenti rex armillas spopondit. [5] Tum ille: 'Quam', inquit, 'promisso fidem deferam, cum ipse pignus in manibus habeas nec sub aliena munus custodia deponas? [6] Praesto sit, cui pignoris depositum credas, ne promissum retractandi fas sit. [7] Accendit enim pugilum animos irrevocabilis praemii certitudo.' [8] Quod eum profecto per ludibrium dixisse constabat, quem in propulsandam patriae contumeliam sola virtus armaverat.

Dan  3.5.6 (p. 75,29 )
[1] Quem Roricus auri cupidine captum ratus, ne praeter regiam consuetudinem revocaturus donum aut promissum rescissurus videretur, ut erat in navigio collocatus, armillas ingenti excussas iactu petitori porrigere statuit. [2] Sed conatum eius fefellit interstitii magnitudo. [3] Armillae enim languido ac parum vegeto motu citra destinatum locum collapsae fluctibus interceptae sunt, unde Rorico Slyngebond inolevit agnomen. [4] Quae res Ubboni magno virtutis indicio fuit. [5] Neque enim eum obrutae mercedis damnum audaci mentis proposito exuit, ne virtutem avaritiae stipendiis obnoxiam fecisse videretur. [6] Igitur avide petito certamine se potius honestati intentum quam quaestui deditum pecuniae cupiditati fortitudinem praetulisse monstrabat, fiduciam sui non in pretio, sed magnanimitate repositam ostensurus. [7] Nec mora circulatur campus, milite circus stipatur, concurrunt pugiles, fit fragor, fremit spectatrix turba votorum suffragiis discors. [8] Excandescunt igitur athletae animis et mutuis in vulneribus ruentes eundem lucis ac pugnae exitum sortiuntur, credo procurante fortuna, ne alter alterius exitio gloriam voluptatemque perciperet. [9] Quae res Rorico rebellium animos conciliavit tributaque restituit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek