link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.58.0 (p. 519,29 )
[1] Ea tempestate Romani schismatis controversia, astipulante Caesare Frederico pertinacissimo Germanorum errore compluribus annorum curriculis alita, veri pontificis Alexandri pedibus proculcata succubuit, dividuumque ecclesiae statum catholicae concordiae vinculum colligavit. [2] Quo in tempore regis Lundensiumque nec non Absalonis legati, Roma regressi, laeto patriam nuntio compleverunt. [3] Qui tametsi diversas atque contrarias res petitione complexi viderentur, ea tamen Romani pontificis industria sunt excepti, ut pars utraque sibi pro votis consultum gauderet. [4] Nam et Absaloni Lundensem pontificatum assumere iussum et Roskildensem administrare permissum. [5] Ita geminum ecclesiae regimen in eius ius dicionemque concessit, alterum praecepto, alterum indulgentia sortientis. [6] O novam et inauditam curiae munificentiam! [7] Recusanti pallium ingestum est, insigneque, quod petentibus aegre praestari solet, repugnanti violenter imprimitur. [8] Dignos humeros, quibus tam praeclarum onus imponeretur! [9] Veniens siquidem Romanorum legatus Galandus, Lundensi clero Roskildiam evocato, praesentem Absalonem non solum litterarum recitatione, quae eum electioni parere iubebant, sed etiam anathematis comminatione, quo se adversum eum, si repugnare perseverasset, usurum dicebat, electoribus assentiri fidemque oboeditionis sollemniter ab iisdem recipere coegit. [10] Quem postmodum Lundensi in templo pallio, quod attulerat, muneratus, die postero Ripensium electum Homerum religioso eius ministerio pontificem consecrari conspexit. [11] Ita legatione sincerissime atque integerrime gesta, hibernis exactis Romam revertit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek