Dan
14.46.1 (p. 496,11 )
[1] Interea, Henrico duce apud Bavaros
agente, universi Saxonum satrapae gerendi cum Danis belli cupiditate, quod
minimo conficiendum negotio arbitrabantur, insignem viribus exercitum
applicabant.
[2] Qui in itinere a profugis occurrentibus accipiunt Danos non rustica aut
ignobili armatura, sed operoso ac militari instrumento bella gerere solere
tantaeque in Christianos clementiae esse, ut fugientes colaphis quam armis
insectari maluerint.
[3] Nam aciem suam, cum ab iis capi interficique posset, equis, non spiritu
spoliatam; auctorem vero victoriae solum Sialandensium antistitem
exstitisse. Id mirum satrapis visum.
[4] Quorum unus Guncellinus, cui bellicae virtutis experientia apud
Henricum ducem familiaritatis palmam creaverat, de re praesenti a ceteris
consultus, Absaloni in maritimis occurrendum monebat, quod cum unius
insulae manu dimicare magni non sit.
[5] Interrogatus ab iisdem rursum, an cum ipso rege manum tuto conserere
possent, ne id quidem Henrico duci sine periculo audendum respondit.
[6] Quo dicto cunctantibus cunctis Danicaeque virtutis impetum
formidantibus, viam se tutioris consilii repperisse subiunxit.
[7] Nam cum universae Danorum vires maritima expeditione confluxerint, si
interim Sleswicensium partes hostiliter peterentur, plus dispendii Danos,
quam foris inferant, domi esse passuros.
Dan
14.46.2 (p. 496,29 )
[1] Quo audito, Bernardus Razaburgensis in
eam provinciam arma se translaturum negabat, quam per regem beneficii iure
possideat.
[2] Sed neque Sleswicensium portas, tametsi rex extrinsecus agat, adeo
usque defensoribus carere, ut plane hosti patere videantur; nam earum
custodiam sexaginta Danorum millibus esse mandatam.
[3] Quod audiens Henricus, qui Saxoniae primatum vicario nomine
administrabat, bellum a se Danis temere parari protestatus est, qui pacis
patriaeque caritate flagrantes propulsandae magis quam irrogandae iniuriae
gratia adversum insolentissimos servos taeterrimosque latrones Martem
induant.
[4] Quos cum innocentes incessere nefas habeatur, Tartareas sedes mereri,
qui tam iustae gentis cruore manus suas contaminare praesumerent.
[5] His monitis decretum remittendae expeditionis obtinuit, cunctis tam
indignum militiae genus detrectandum censentibus.
Dan
14.46.3 (p. 497,3 )
[1] Igitur Guncellinus, qui bellicae
virtutis operibus apud Henricum excellentem familiaritatis locum meruerat,
cum sententiam suam sociorum arbitrio damnatam animadverteret, pacificandum
cum nostris ratus, Sunonem poposcit, eoque compositionis partes plenius
exhibente, usque ad Henrici ducis e Bavaria reditum belli dilationem
obtinuit.