link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.44.1 (p. 490,40 )
[1] Eo tempore princeps Rugiae Tetysclavus cum Iarimaro fratre superveniens, gratiis Absaloni actis, tum ei, tum ceterae classi suffecturos excubiis commeatus benignissime praestitit iisque inter navigia dividendis industrios ex nostris viros praefici postulavit. [2] Sed Iutis allata passim et sine distributione rapientibus, Absalon hac munificentia ulterius uti noluit, excepto quod halec e captura sibi deferri constituit, ne obsequium iniuria rependeretur. [3] Inde domum repetiturus apud insulam Phymam sequacem Iutorum classem dimittit. [4] Quorum incautior pars, dum australia Fioniae latera praetervehitur, apud urbem a Kanuto Priszlavi filio conditam piratis obviis, terrestri sibi fuga consuluit navesque suas metu deserere pudori non duxit.

Dan  14.44.2 (p. 491,9 )
[1] Qua fama accensus Absalon, contracta ocius classe, magno scrutandi studio loca, quae maxime piratis familiaria noverat, indagabat. [2] Igitur opacos insularum anfractus et abstrusos maris angulos assidua navigatione rimatus, miseras captarum navium reliquias tristiaque praedae vestigia repperit. [3] Quarum inventu ultionis avidior redditus, divisa classe separatim lustrationis officium peragi iussit; ipse ad insulam Masnetam cum potiore Syalandensium classe concessit.

Dan  14.44.3 (p. 491,16 )
[1] Iamque praeviae navigationis excursu sociae classis conspectu excesserat, cum forte quidam in destinato consistens litore crebra pillei ventilatione colloquium eius expetere videbatur. [2] Quem magnae rei nuntium arbitratus, incognita ex eo cognoscendi cupidine, velo posito, terram cymba petivit agnitique eminus hominis fidem prima voce damnavit, quod egressae nuper a Sclavis piraticae parum eo praescius fuerat. [3] Is namque bissenas nummum libras annuatim mercedis loco pactus, quoties quattuor pluresve piratici myoparones Daniam petere statuissent, indicia ad Absalonem se delaturum promiserat. [4] Cuius non alia salvandi promissi ratio exstitit, quam quod ante pactionem secum initam piratas profectos asseruit. [5] Idem Absalonem, quorsum tenderet, percontatus, ut comperit domos repetere velle, tunc denique expeditionem ab eo solvi, cum inchoari debuerat, astruebat. [6] Iam quippe a Sclavis adversum Daniam ingentem classem esse contractam; quod ut cognitum sibi compertumque fore, ita ambiguum exstare, quasnam Daniae partes hoc paratu petere destinaverint.

Dan  14.44.4 (p. 491,30 )
[1] AEstuante Absalone et, quo se hostes effusuri essent, praediscere cupiente, explorationem promittit, praequisito, quo nuntium referre debeat. [2] Absalon promontorium Mønense designat rogatque tempus, quo obvium mittere debeat; ille diem sextus definit. [3] Nec diutule moratus abscedit priusque conspectum fefellerat, quam comes Absalonis classis appelleret. [4] Nostrorum siquidem praesentiam perosus, repente dilabi curae habuit, ne, re comperta, proditi civium consilii morte aut exsilio supplicia lueret.

Dan  14.44.5 (p. 491,37 )
[1] Nec Absalon tacite habuit; siquidem acceptum nuntium venienti sociorum classi, suppresso auctoris vocabulo, publicavit, praefatus tunc a se domos repeti, cum classem exseri satius foret. [2] Ignaris cunctis, quonam id auctore compertum haberet, tantamque eius praescientiam admirantibus, bifariam optione divisa deliberare eos iubet, aucta classe an contracto equitatu venturum hostem repellere mallent. [3] Quod si neutrum probent, vel litorum incolas, quo minus piratarum saevitiae pateant, propriis relictis, tutioribus recipi locis iubeant.

Dan  14.44.6 (p. 492,6 )
[1] Igitur magnates, concordi sententiarum voto neque incertam hostium appulsionem equitatu excipere promptum neque litorale vulgus ad interiora reicere speciosum ducentes, navaliter confligendum decernunt. [2] Igitur portubus augendae classis gratia repetitis, remiges, velata navigia dimittere iussi, passim ad petendos alterius expeditionis commeatus discurrere coeperunt. [3] Absalon ob nonnulla negotia Roskyldiam proficiscitur. [4] Quem inde revertentem hibernum subito frigus excepit, cuius tanta vis fuit, ut etiam aquas repente crustaret; cumque Syalandensium populares, contractis alimentis, onustos commeatibus currus navigia repetendo ductarent, tanta glacialis luti moles rotarum orbes implicuit, ut prorsus gyrare non possent. [5] Quippe pertinax gelu veluti glutino quodam lignis limum astrinxerat. [6] Quo evenit, ut curruum rectores, iisdem relictis, iumenta oneribus subderent ipsique pedestrium ductorum officia subirent; quorum ocreas gelatae sordium tabes, supra quam tibiae ferre poterant, onerabant. [7] Hos cum Absalon equo praeteriens miseratoriis verbis prosequeretur duraque pro patria perpeti praedicaret, responderunt maioris aerumnae esse captivum piraticis in transtris considere plusque se ex praesenti labore voluptatis quam amaritudinis capere.

Dan  14.44.7 (p. 492,23 )
[1] Igitur expeditionem orsus, cum prope Mønam venisset,obvium accipit, quem nuper ad eiusdem insulae promontorium novarum rerum ex Sclavo cognoscendarum causa transmiserat. [2] Illic accepit classem Sclavicam Sualdensi in portu morantem petendae Mønae propositum gerere, in australi ipsius litore equites, pedites in septentrionali edituram, navigia vero Kyalbyensis sinus anfractibus immissuram; quam idcirco copias spargendas duxisse, ne incolis ullus fugae locus admitteretur. [3] Quo comperto, optimum arbitratus est tranquillo navigationis genere Coztam petere nec prius ab ea devertere, quam classis hostica se ipsam ex consulto praedicti sinus angustiis infudisset; cui si inopinatae supervenire queat, reliquas hostium copias occupatu facillimas autumabat, quibus nullus absque navigiis reditus pateat.

Dan  14.44.8 (p. 492,34 )
[1] Sclavis segnius agentibus, dilationem miratus Falstriam petit ibique e tota classe bina navigia legit, quibus hostium actus speculari praecepit. [2] Horum alterum Sialandensibus, alterum Falstrensibus instruere iussum, statuo, ut, si eadem ab hoste capi contigisset, reliquae classis impensis redemptio taxaretur. [3] Quod audiens, qui a Sialandensibus in alterius navigii regimen ascitus fuerat, operam se daturum asseverabat, ne redemptionis beneficium captivitatis iniuria pacisci necesse habeat; quod non ignaviae causa officium detrectando, sed vigilantis industriae fiducia securitatem praesumendo astruxit.

Dan  14.44.9 (p. 493,1 )
[1] Verum Absalone Coztam regresso, Gnemerus quidam, convivio Falstrensibus praebito, navem, quae speculandi gratia ab iis expediri debuerat, epularum dulcedine retentabat; siquidem, humanitatis specie fraudem occultans, omnium sobrietatem eximio potionis onere fatigatam ad salutare Absalonis imperium exsequendum lentam nimis inhabilemque reddiderat. [2] Is Gnemerus, nimia Sclavorum familiaritate corruptus, nostrae gentis consilia latenter iis prodere consueverat; eodem quoque tempore Sialandensium classem corpore magis quam animo secutus fuerat. [3] Ad cuius penates Sclavi, iam portu Sualdensi petendae Falstriae proposito egressi, praemittunt, qui ipsum super Danorum negotiis secretius percontentur. [4] Tunc vero Gnemerus, ab Absalone in classem vocatus, patriae excubias specie, re vera insidias exhibebat. [5] Qua de re nuntii per eius domesticos certiores effecti, mature suis, quae acceperant, indicant.

Dan  14.44.10 (p. 493,13 )
[1] Ea res Sclavicae classis coeptum propositumque frustrata est. [2] Itaque, ceteris rebus omissis, ad sinum, quem Viridem vocant, appellere contenti fuere. [3] In cuius litore crucem religiosa ab incolis cura constructam excidere adorsi sunt, insigni stipitis ruina maiorem piraticae gloriam habituri. [4] Cuius sacrilegae temeritatis supplicia postmodum turpissima fuga tristissimoque naufragio pependerunt. [5] Falstrensibus quoque hesterno mero sauciis supervenissent, ni Sialandicus speculator, inter remos aegre delapsus, ebriis somnum clamore dempsisset.

Dan  14.44.11 (p. 493,20 )
[1] Per quem Absalon cognito hostium occursu, noctu Inguarum et Olavum, probatae sollertiae viros, levibus navigiis ex insula Boka ad speculandum eorum consilium dirigit. [2] Quibus profectis, eorundem reditum praestolari non passus, abscessum prosequi statuit, praecurrendos potius quam imitandos existimans, ne longa nuntii exspectatione cuncta tardius exsequeretur. [3] Meminerat siquidem moris esse Sclavis exercitum ducturis antelucanos amare procursus rebusque celeriter confectis festinis studere regressibus. [4] Quos ne tardius aggrederetur, remigium maturius instruit, una speculatoris ac ducis partes acturus.

Dan  14.44.12 (p. 493,28 )
[1] Quem Sclavi diluculo conspicati, adventanti cunctas navium suarum puppes opponunt, proris in altum aversis, perinde ac fugae, non proelio consulturi. [2] At ubi Sialandensium signum enituit, vehementi remorum conatu veram fugam intendunt, corpore viros, animo feminas exhibentes. [3] Nec aegre Absalon fugientibus institit; a quorum insecutione coorta subito tempestate prohibitus, Falstriam repetivit. [4] Tanta autem undarum colluvio fuit, ut navium quaevis in aliam iactaretur, nec collisioni levi opera succurri poterat, periculo omnes aeque pulsante, perissentque nostri, nisi tempestati cedere maturavissent.

Dan  14.44.13 (p. 493,37 )
[1] Igitur Sclavi, cum remigio adversum undarum saevitiam eluctari nequirent veloque sibi consulere vellent, tempestatis magnitudine eversis navigiis mergebantur. [2] Quorum periclitationis certissimum indicium crebra piraticarum navium fragmenta, regionis nostrae litoribus appulsa, dedere. [3] Bina ex iis navigia, remigum virtute a fluctibus defensa, in Iarimarum Rugiae principem inciderunt, qui postmodum alterum ex iis Absaloni praemii nomine transmisit, utriusque captionem ipsius negotio imputans. [4] Sollemnis hic dies Nicolai nomine erat, cuius auspiciis effectum est, ut Sclavorum exercitus ad hoc usque tempus Daniam hostiliter petere ausus non fuerit.

Dan  14.44.14 (p. 494,7 )
[1] Iamque nostros reditum intendentes (ut hieme fieri assolet) repentinum gelu conclusit, quod tantae violentiae erat, ut ipsam sinus, in quo pernoctabant, superficiem enata subito glacies occuparet. [2] Huic tanta soliditas inerat, ut spissitudinem eius unico ictu transverberare non posses. [3] Cumque eximia glaciei moles portu egressuris obsisteret, industria provisum est, ut unius navis praecessu ceterarum insecutio expediretur. [4] Sed nec una quaevis praeeundi officio diutule fungi poterat, quod partes carinarum extrinsecae glacialium crustularum acumine perinde ac ferri impressione exederentur. [5] Quamobrem praecessionis vices inter navigia aequo ordine dividi curatum est. [6] Ita demum, per maritimos anfractus navigatione protracta, in apertum pelagus perventum est indeque ad propria cuique remeatum. [7] Iamque Absalon, temporum supputatione habita, universas praesentis anni partes, ternis mensibus exceptis, piratico labore emensus fuerat.

Dan  14.44.15 (p. 494,20 )
[1] Postera aestate apud Eydoram inter Henricum et regem communium negotiorum agitatio, contractis utriusque provinciae principibus, habebatur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek