link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.30.1 (p. 449,29 )
[1] Postea rex, orientalium Sclavorum sibi virium fiducia rebellantium defectionem expertus, cum Henrico Saxoniae satrapa belli societate condicta, quo firmius amicitiae necterentur, filiam eius ex coniuge postmodum repudiata susceptam adhuc incunabulis utentem filio Kanuto primum aetatis annum agenti sponsam ascivit. [2] Itaque Henrico terrestri apparatu exercitum instruente, ipse in classem collatus, cum apud Rugiam pervenisset, auxilia ab incolis, amicitiam suam dubia fide secutis, per Absalonem contrahenda curavit. [3] Deinde, ne Henrico tardius occurreret eumque promisso fraudaret, ad Penum fluvium ocissime navigationis cursum direxit.

Dan  14.30.2 (p. 449,38 )
[1] Absalon, quamquam adhuc Rugianorum pactio paucorum obsidum pignore niteretur, eorum contionem ingressus atque inter ipsos honoratissimo sedendi loco receptus, cum legationis mandata proferret eamque Danicae vocis ignaris per interpretem explicaret, accidit, ut quidam e Rugianis adolescens Sclavico ingenio Dani militis equum, pro quo se pretium numeraturum fingebat, veluti incessus eius experiendi causa conscendens, fugam tentaret. [2] Quod cum Absalon ad se perlatum in contione proponeret, universa populi multitudo, magnum fidei suae crimen unius hominis perfidia allatum iudicans, similem furori impetum confessa dissiluit auctoremque fraudis raptim insequi properavit.

Dan  14.30.3 (p. 450,8 )
[1] Igitur Absalonis comitibus ad metum et stuporem usque subitum vulgi concursum mirantibus, pauci, qui adolescentem affinitate tangebant, plus privata caritate quam publico rubore permoti, supplices Absalonis genibus advolvuntur, equi restitutionem polliciti, si modo per eum ab incepto contio revocetur. [2] Quorum Absalon permixtas precibus lacrimas miseratus, missis, qui plebem pacarent, tumultum compescuit, consternationem sedavit, equoque protinus reddito, militem suum stultitiae damnavit, quod per inertiam et stoliditatem raptori se circumveniendum dedisset. [3] Deinde gentis rege Tetiszlavo classis supplementum pollicito, regem subsequi maturavit.

Dan  14.30.4 (p. 450,17 )
[1] Interea Henricus Holsatiorum principem Adolfum cum Henrico Razaburgensi praefectumque Suerini oppidi Guncellinum, quod nuper a Saxonibus in potestatem redactum ius et formam civitatis acceperat, nec non Regnaldum quendam, parum origine liberum operibusque quam genere clariorem, cum insigni copiarum parte praemittit, expeditum sibi transitum paraturos. [2] Quorum ingressum Sclavi cum partim fama, partim experimento cognovissent, cum parte hostium confligere quam universos aggredi maluerunt, multum ex eorum robore, si praevios oppressissent, defluxurum credentes. [3] Cumque summa cura ac flagrantissimo studio ad eos opprimendos contenderent, daemonem horrendae formae superne verticibus imminentem videre. [4] Quo monstro tamquam divinitus dati ducis adventu firmati, sumptis victoriae auspiciis, ex improviso hostium se castris immergunt eosque imparatos confodiunt.

Dan  14.30.5 (p. 450,30 )
[1] Adolfus et Regnaldus, in ipso castrorum aditu interfecti, neglectae militaris prudentiae poenas sanguine persolverunt. [2] Quibus prima caede prostratis, Guncellinus et Henricus, mediis irruentium globis elapsi, correptis aquilis, ad se fugientium sociorum reliquias contraxere ac demum hostes praedae incubantes audacter adorti fugam victoria mutavere. [3] Ita Saxones, quamquam improvidi bellum tentassent, maiorem cladem gesserint an acceperint, virtute dubium reliquere.

Dan  14.30.6 (p. 450,37 )
[1] Quo accepto, Henricus, suorum caedibus, ut par erat, permotus, exigendae vindictae studio ad obsidionem Deminae urbis, quantacumque potuit celeritate, contendit. [2] Quam postquam ultro ab incolis obustam comperit, ut universa ipsius munimenta subrueret, reliquias moenium solo exaequari praecepit. [3] Et quoniam in homines grassari non licuit, tamquam a rebus mutis supplicium exacturus, urbem Cozcovam, simili incolarum trepidatione desertam, cremandam curavit. [4] Walogastini quoque, finitimarum urbium, quarum excidio terrebantur, exemplum secuti, clandestino traiectu fluminis cum uxoribus ac liberis municipium deserunt, penates dumtaxat rebus vacuos hostili saevitiae relicturi. [5] Quorum urbem rex nullo negotio interceptam militibus ac stipendiis instruit eamque Wethemanno piratae curandam committit. [6] Oznenses quoque, plus ex aliarum urbium fortuna timoris quam ex suis moenibus fiduciae capientes, ut sibi vicinarum civitatum, quarum formidinem sequebantur, exemplo consulerent, urbem, ne ab hostibus coli posset, desertam incendunt, penates suos igni quam hosti relinquere praeoptantes.

Dan  14.30.7 (p. 451,13 )
[1] tunc rex, ponte, qui medium amnem secare videbatur, abrupto sublatisque ceteris navigationis obstaculis, ad Stolpam vicum processit, ubi et ducem postmodum obvium habuit. [2] Igitur, ne Walogastum, eodem exemplo desertum quo captum, post discessum suum hostibus redderetur, praesertim Danos, si eo fruerentur, sempiternum Sclaviae imperium habituros existimans, Absalonem, Burisium Suenonemque, tunc Arusii pontificatu insignem, eius municipes efficere statuit, quibus et filium Christophorum sociavit, quo plus a ceteris in auxilio suo fiduciae reponeretur. [3] Qui cum amicos et necessarios in muneris consortionem asciscere iuberentur, Sialandensibus dumtaxat Absaloni praesidii societatem spondentibus, reliquis ob imminentis periculi magnitudinem nec animus ad resistendum nec comites suppetebant, quamquam tota classis et alimenta sua cum iis communicare et vicinas segetes publico officio in eorum horrea comportare decreverat; quippe fruges, messore exercitu, residuorum usibus addici iubebatur.

Dan  14.30.8 (p. 451,27 )
[1] Ita rex consilii cassus, cum neque pugnandi copia neque pactio ulla ab hostibus fieret, vafro ingenio excogitavit, qualiter eos ad alterutrum horum praestandum impelleret. [2] Siquidem Absaloni tacitis mandatis praecepit, ut palos in amne defixos ceteraque navigationis impedimenta magna remigum cura sublegeret, veluti toti classi transitum paraturus. [3] Ita demum fluvio obstaculis vacuefacto, cum progressam classem angustior alveus excepisset, complures a Sclavis utrique ripae inequitantibus comminus sauciabantur. [4] Quam hostilis audaciae petulantiam Petrus Elivi filius animi virtute non sustinens, protinus cum remigibus nave desiluit hostesque strenue propulsatos ripa cedere coegit. [5] Tandem comitum ignavia desertus, sociorum navigationem fato suo incolumem praestitit.

Dan  14.30.9 (p. 451,38 )
[1] Itaque rex non solum expertem metus progressum habuit, sed etiam Henricum cum toto exercitu consertis artius navigiis tamquam ponte traiecit. [2] Quo agnito, Sclavi, reliquarum urbium excidium formidantes, praecurrendi periculi studio pacis, quam ante contempserant, Waldemaro obsides offerebant, quos se Henrico nullo pacto daturos dicebant. [3] At rex, sine militiae socio cum hostibus pacisci fraudulentum existimans, per Thorbernum Henrico, quae ab hostibus offerentur, enuntiat. [4] Quo se condicionibus ab eo factis libenter usurum asseverante, pactum cum hostibus habuit, ut, Walogasti dominio trifariam diviso, pars una Tetiszlavo, reliqua Kazimaro, tertia Nucleti filio Prizlavo vindicaretur, piratisque praedam Danicam appetere solitis Peni fluminis ostia clauderentur, Henrico quoque munitionum, quas apud Sclaviam obtinuisset, incolumis possessio permaneret. [5] Post cuius discessum comites Kazimari, exterorum societatem acrius perosi, sed viribus agere non ausi, Rugianos assiduis furtis vexatos ac per latrocinia ad paupertatem et inediam usque redactos communi urbe excedere compulerunt. [6] Piraticae quoque licentiam tribuere modisque compluribus ictum foedus rupere.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek