link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.21.1 (p. 412,37 )
[1] Per eadem tempora, Ascero Roskyldensium antistite decedente, super subrogando pontifice plebis a clero suffragia dissidebant. [2] Eadem etiam tempestate, dividua Roskyldensis populi coniuratione, cum mutuis caedibus civitas exundaret, advenis partim caesis partim urbe eiectis, non contenta indigenarum sodalitas alienigenae coniurationis partes protrivisse, etiam in eum, qui regium numisma administrabat, non tantum aedes eius solo aequando, sed etiam bona omnia diripiendo vesaniam suae consternationis exercuit. [3] Tunc rex, ob maiestatis suae contemptum acrius civitati infensus, cum ad excidium eius magna provincialium manu niteretur, missis ad se deprecandum legatis, ne armis, quae pro patria ferre debuerat, adversum patriam uteretur, incolumitatem urbi, suscepta pecuniae pactione, donavit.

Dan  14.21.2 (p. 413,10 )
[1] Quam continuo placida mente ingressus, Trinitatis aedi inservientium penates intravit, eorum de creando pontifice suffragia suo prosecuturus assensu. [2] Quamquam autem ei in ecclesia a maioribus condita ac dotata iuris aliquid competere videretur, nihil se tamen adversum eam aut illicita affectatione aut insolita consuetudine praesumpturum dicebat; sacris siquidem legibus cautum nosse, ne clerus peculiare eligendi ius regali imperio obnoxium habeat. [3] Itaque praesentiam suam haudquaquam impedimento futuram, quo minus electoribus libera suffragiorum arbitria maneant. [4] Tunc clerus, religiosam eius iustitiam summis gratiarum actionibus prosecutus, concilio excessit, delectum curiosius habiturus. [5] Cumque tres spectatae opinionis viros, quibus quartus ob virtutem Absalon adiciebatur, circumspexissent, ut ex eorum numero potissimus assumeretur, Waldemarus tacita singulorum suffragia in unius tabulae segregata volumina referri iussit, sinceriorem electionis habitum ratus, si uniuscuiusque voluntas ante manu quam lingua proderetur. [6] Evenitque, ut, omnium scripto in unam coeunte sententiam, honoris culmen Absaloni decerneretur.

Dan  14.21.3 (p. 413,25 )
[1] Qui mox antistes creatus non minus piratam se quam pontificem gessit, parvi aestimans intus religionem tueri, si foris eam periclitari pateretur. [2] Neque enim minus sacrorum attinet cultui publicae religionis hostes repellere quam caerimoniarum tutelae vacare. [3] Itaque pontificalibus tectis maiore ex parte solo aequatis, quo patriam firmioribus vallaret excubiis, maritimam assidue stationem peragens, habitationis usum interdum a silvis frondibusque mutuari solebat. [4] Cuius tam humilis mansio convulsos patriae penates erexit. [5] Eloquentiae quoque eius praesidia Sialandenses salutaria senserunt; nam domesticas contiones ad vim et rixam usque litigiosas moderatione sua ad pacatiorem habitum perduxit, tantaque facundiae eius ornamenta fuere, ut eos semet stoliditatis damnare cogeret, qui eum inertem elinguemque crediderant. [6] Nec pensi duxit duratos gelu fluctus hibernis sulcare navigiis, ne ullum anni tempus salutaribus vacaret excubiis aut insignis eius erga patriam pietas necessitati cedere videretur. [7] Itaque non minus patriae parentem quam pontificem egit, militiae et religionis sociato fulgore conspicuus.

Dan  14.21.4 (p. 413,40 )
[1] Prima illi pridie, quam Palmarum sollemne instaret, apud Borslundam vicum adversum Sclavos congressio exstitit. [2] Nuntiata namque eorum irruptione, clientela dumtaxat sua, quae decem et octo militum numerum explebat, instructus, adversum quattuor et viginti navium copias, ut periculoso, ita felici certamine dimicavit. [3] Compluribus siquidem adversae partis equitum fusis, pedites ferme omnes oppressit. [4] Nec in tanto discrimine quempiam ex suis praeter unum amisit, pontificatum et militiam pulcherrima victoria auspicatus. [5] Paucos ex hostibus, arma spoliaque fugae liberius ineundae gratia per ignaviam abiectantes, iuncta campis silva servavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek