link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.19.1 (p. 407,5 )
[1] Igitur Waldemarus, tribus dumtaxat comitibus fretus, non per abdita nemorum aut inacessa paludum, sed per tenues admodum saltus errabat, tutiora ratus loca, quae minus hosti suspecta fuissent. [2] Hesbernus quoque cum aliquot procul in planitiem mittitur, qui se patentioribus interdum campis, Waldemarum simulaturus, ostenderet. [3] Complures quoque duce eo variis in locis multitudinem suam regiae transitionis simulatione conspiciendam praebebant. [4] Cumque demum Iutiam accedi placuisset, familiaris ei faber navigium, quo in eam traiceretur, reficere iussus, metuens, ne Suenoni poenas daret, operam suam sub specie coactionis extorquendam perdocuit. [5] Igitur Hesbernus, officinam eius agrestium frequentia completam ingressus, imprimis eum fictae precis commento sollicitat. [6] Refectionem abnuenti inicit manus nexumque deducit; abstractus artificium praebuit. [7] Itaque sub iniuriae simulatione et amico utiliter paruit et apud Suenonem sibi impunitatem salubriter conciliavit.

Dan  14.19.2 (p. 407,19 )
[1] Tunc armamentis commeatibusque per Hesbernum exhibitis, Waldemarus noctu suis navigationem orsus, coorta subito tempestate, inusitatam maris saevitiam expertus est. [2] Ipsis quoque militibus, immanium undarum aspergine perlutis, tantum algoris incessit, ut, singulis corporis partibus hebetatis, ne velum quidem ad navigationis commodum circumferre potuerint. [3] Praeterea tanta nimbi vis antennam impulit, ut inter undas effracta decideret; nec minus imbrium quam fluctuum moles navigium onerabat. [4] Gubernator omnia freto permittens, abiecto regimine, quo proram deflecteret, ignarus, solum venti imperium exspectabat. [5] Aer quoque, crebris internitentium fulminum ignibus micans, ingenti nubium fragore concrepuit. [6] Tandem per summam nimborum rabiem insulae cuidam errore navigationis appulsi, detractum undis navigium, quod ancora retentare nequiret, circumstantium arborum ramis in foros detortis, quo minus lapsum collideretur, tenacius astrinxerunt. [7] Eadem nox Sclavos ad Hallandiam mille quingentarum navium classe appulsos naufragio obruit. [8] E quibus quotquot vivi in litus evaserant, ferro periclitati sunt.

Dan  14.19.3 (p. 407,35 )
[1] Diluculo Waldemarus, administrato per Hesbernum viatico, militibus abunde firmatis, secundo mari in Iutiam pervenit. [2] Wibergum progressus Suenonisque dolum pro contione causatus, omnium animos ad maestitiam lacrimosa fortunae suae narratione deflexit. [3] Cuius assertioni non minus miserationis quam fidei vulneris praesentia conciliavit. [4] Itaque nescias, miserior plaga an felicior fuerit.

Dan  14.19.4 (p. 408,1 )
[1] At Sueno, fugae eius opinione accepta, refectis navibus, quas ante quassaverat, expeditionem in Iutiam parat. [2] Tunc mater Absalonis et soror egregium virilis industriae facinus edidere: siquidem, ut regis transitum morarentur, navigia, quibus traicere destinabat, nocturno tempore dissecanda curarunt. [3] Quorum Sueno refectioni diutius immoratus, cum redintegratis omnibus in Fioniam pervenisset, Waldemarus, ocius aemulo occurrendum existimans, primis eum lutiae liminibus prohibere constituit. [4] Quo cognito, in Sialandiam se contulit, eiusque et Scaniae populo per edictum contracto, privatis armis publica miscet auxilia.

Dan  14.19.5 (p. 408,10 )
[1] Interea Waldemarus, incertum belli suspicatus eventum, repetito Wibergo, nuptias agit, tum ut eos facilius sibi, qui Kanuto militaverant, ascisceret, tum ne pulcherrimae sponsae castitatem hostibus forte delibandam servaret. [2] Deinde expeditione coire iussa, Randrusium petit, Sialandiam, quod Suenoni receptaculo esset, armis attentare constituens. [3] Ex Suenonis quoque militia complures, ob immane eum scelus perosi, Waldemaro se iungunt, tanti facinoris reatum auxiliorum fomentis prosequi nefas ducentes.

Dan  14.19.6 (p. 408,17 )
[1] At Sueno, qui bellum inferre quam excipere speciosius duceret, magnitudinem animi sui intra unius insulae fines concludere nequiens, navigiis e Fionia Sialandiaque petitis ad Iutiam appulit, iisdemque intra Dyursae fluminis alveum recipi iussis, cum promptissimis equitum sub dubia oppidanorum fide Wibergum concessit. [2] Quod cum Waldemarus per transfugarum quendam expertus fuisset, auxiliaribus qua poterat celeritate contractis, ad exturbandam hostium classem Saxonem et Iurisium cum navalibus copiis mittit. [3] Quorum auctoritatibus moti Sialandenses, navigatione reflexa, plus propinquorum monitis quam regis imperio tribuendum putarunt eiusque desertores quam horum hostes exsistere maluerunt. [4] Verum Fionienses, apud quos plus regis quam privatorum respectus valuit, spreti monitus poenas vapulando luere, pulsatique dedere fugam, quam sospites abnuerant. [5] Nec quicquam Sueno malorum aegrius tulit.

Dan  14.19.7 (p. 408,30 )
[1] Post haec Hesbernus, hostium consilia cognoscere iussus, cum prope Wibergum susceptae speculationis gratia pervenisset, Suenonis Randrusium petentis obvium contemplatur exercitum. [2] Igitur, ne res diligentius quam fortius explorare videretur, praecedentium quosdam effusius obequitantes hasta validius appetitos militari virtute prostravit. [3] Quorum equos potitus comitum ope per devium abstrahendos curavit. [4] Tunc Suenoniani, propinquas hostium copias arbitrantes, armatura propere sumpta lectissimisque equorum conscensis, bello se praeparant. [5] At postquam inaequalia loca permensis prospectum planities dedit, solum contuentes Hesbernum, post eum promptissimos dirigunt. [6] Quibus ille, volucri fisus equo, tanto semet intervallo surripuit, ut interdum quieti descendendo consuleret. [7] Cumque insecutores frustra se eius occupationi inhiasse conspicerent, alloquium ipsius sub fidei promissione eminus vociferando deposcunt. [8] Negat eorum se colloquia suspecturum Hesbernus, quod lubrica fide serotinis esse temporibus consueverint, facetissime iis perfidiam, quam recenter Roskyldiae patrarant, obiectans. [9] Ex quibus Petrum dumtaxat cognomine Thenia antiquae societatis fiducia, accepta fide, propius accedere passus, cum super Waldemaro pluribus rogaretur, reliqui, inter se equis de industria concurrentes, insidias ei sub exercitationis simulatione tendebant.

Dan  14.19.8 (p. 409,9 )
[1] Tunc Petrum Hesbernus, quid animi sociis esset, advertere postulat. [2] Ille, fidem suam commilitonum perfidia quassandam veritus, obversa hasta, confixurum se, qui in Hesbernum irruisset, exclamat. [3] Quorum fraudem Hesbernus per angustos deverticuli recessus praepropere pontis cuiusdam transitu praecucurrit intentasque lateri hastas cuspidis suae frustrabatur obiectu. [4] Cumque eos identidem dignis perfidiae conviciis affecisset, procul inde discedens, obvios forte commilitones de hostium insecutione edoctos propinquis viae fruticibus occultavit ac protinus ipse equo desiluit.

Dan  14.19.9 (p. 409,17 )
[1] Qui vero in eius captionem intenderant, nondum hac spe deposita, cursum dirigere perseverabant. [2] Quibus ille procul conspectis, equum insilit eiusque latera crebris de industria verberibus attundendo ficto cursum labore confecit. [3] Igitur insequentes, conceptam intercipiendi eius spem maiori conamine prosequentes, acrius equos urgere coeperunt, haud dubie ab hostibus capiendi, nisi insidiantium quidam, exspectationis impatiens, per nimiam occursandi cupidinem ocius latebris erupisset. [4] Itaque ex unius procursu datum sibi insidiarum indicium existimantes, ad socios impigre relabebantur, aliena impatientia quam sua providentia feliciores. [5] Ita Hesbernus, nisi sociorum imprudentia vetuisset, calliditate perfidiam ultus fuisset.

Dan  14.19.10 (p. 409,27 )
[1] per quem Waldemarus hostes imminere comperiens, nondum se committendi belli viribus abundare confisus, iunctum vico pontem, ne iis pervius foret, partim discindi iubet. [2] Itaque et tutum militi munimentum et opportunum contrahendis viribus spatium ab amne mutuatus est. [3] Cumque nec Suenoni transeundi facultas nec Waldemaro obviandi voluntas suppeteret, promptissimi tamen iuvenum, reliquiis pontis praeter imperium occupatis, iaculis missilibusque certantes, magna fortitudinis experimenta dedere. [4] Quippe quia congressionem locus negabat, ad aliquanto mitius pugnae genus iuvenilium animorum lascivia decurrebat.

Dan  14.19.11 (p. 409,36 )
[1] Waldemarus tandem gerendi fiduciam belli quotidianis copiarum incrementis adeptus, amne alias superato, hostem appetere statuit. [2] Nocte vero, quam belli insecutus est dies, frenatos stare equos pastuque penitus arceri praecepit, ne satietate graves hebetes forent. [3] At Sueno, castris sata complexus, ex ipsa agrorum ubertate abunde equos refici iubet, ignarus stomachi sarcinam cursui impedimento futuram. [4] Cumque Waldemarus, exercitu in aciem digesto, procederet, cohortem armis signisque fulgentem e latere conspicatur. [5] Quam primo hostilem ratus, ex speculatoribus cognoscit socios esse, quos metuat. [6] Quibus in aciem receptis, fidentius in hostem tendebat. [7] Adeo quippe copiis creverat, ut ne a decima quidem exercitus parte signorum ordines prospici potuissent. [8] Tunc, quibus a Suenone commissa speculatio fuerat, reversi, immodicas hostium vires edocent: fatigandam ante multitudinem quam sustinendam esse; fore enim, ut multum ex eius numero copiisque dies detraheret.

Dan  14.19.12 (p. 410,9 )
[1] Cuius consilii salubritatem, Suenoni admodum gratam, Achonis cuiusdam Christiarno procreati temeritas repulit. [2] Siquidem aut pugnaturum regem aut a militibus deserendum esse dicebat, quippe qui ita sibi consulere nolint, ut rem familiarem proprio spiritu cariorem hosti impune potiendam relinquere cupiant. [3] Ad haec memorem esse iubet, quoties exigua manu ingens victoriae decus acceperit. [4] Itaque si animos suorum, non numerum metiri velit, plus fiduciae ex eorum paucitate quam metus ex hostium multitudine concipiendum fore. [5] Praeterea aciem contemni potius quam metui debere, quam non militum robur, sed vulgus inerme instruxerit. [6] Hac exhortatione regem salutari consilio depulsum pernicioso parere coegit.

Dan  14.19.13 (p. 410,19 )
[1] Ex parte Waldemari iuventus, ferrugineis succincta tunicis, dextrum aciei latus confecerat. [2] Quam Suenonici ob eximiam ferri similitudinem vario loricarum genere excultam rati, in eam cohortem exercitus sui cuneum destrinxerunt. [3] At ubi specie deceptos se vident, ab his ad regiam phalangem insultum transferunt. [4] Illud quoque memoratu dignum, quod Waldemari exercitum tam crebri corvorum greges intervolasse produntur, ut complures se erectis militum hastis feriendos obicerent. [5] Medius acies interequitabat cantor, qui parricidalem Suenonis perfidiam famoso carmine prosequendo Waldemari milites per summam vindictae exhortationem in bellum accenderet.

Dan  14.19.14 (p. 410,28 )
[1] Congressuris saepes frugum ambitrix obstabat, quam, neutro equitatu propter palorum eminentia acumina transscendere praesumente, Waldemari pedites disicere aggressi, pugnae principium ediderunt. [2] Qua Suenonici levi negotio victi, aegre fugam moliebantur. [3] Quippe equi, nocturno adhuc pabulo onusti, perseveranter cursum intendere non valebant, quod saturitatis moles citam iis lassitudinem ingerebat. [4] Primipilus, delapsus equo, in hostem conversus sparsosque fuga socios ad pugnam capessendam hortatus, tandem, circumspectis nusquam auxiliis, signum humi defixum sinistra complexus, dextra propius accedentes obtruncat. [5] Ad ultimum, memorabili pugna edita, circumfusae multitudinis viribus lacessitus obruitur.

Dan  14.19.15 (p. 410,38 )
[1] Sueno, cum paucis ad palustria forte fuga perveniens, cum luto desidente equi vestigia mergerentur, pedes iter arripere conabatur. [2] Sed ne sic quidem caeno onus ferente, etiam arma deposuit. [3] Postremo, quamquam suorum humeris anniteretur, suprema victus lassitudine, comitibus aufugere iussis, in arboris unus radice consedit. [4] Adeo quippe eum vires defecerant, ut ne gradum quidem alieno subnixum adminiculo proferre potuerit. [5] A quo quidam suorum per ignaviam discedere omni fato tristius ratus, ab agrestibus indagandae praedae gratia supervenientibus ante pedes regis appetitus occubuit. [6] A quibus et Sueno captus, cum, quis esset, interrogaretur, regis scribam profitebatur. [7] Agnitus tandem equoque ob reverentiam maiestatis impositus, sive metus sive spei instinctu, Waldemaro se praesentari poscebat. [8] Haec orantis caput agrestium quidam, subito advolans, securi praecidit. [9] Corpus eius, nullis funeris impensis honoratum, ignobili sepulturae popularium cura mandavit.

Dan  14.19.16 (p. 411,13 )
[1] Ulvonem bello captum Wibergique custodiae traditum, Hesberno dumtaxat, quo minus puniretur, obstante, capitali supplico Kanuti milites affecere, sanguine eius ducis ducis sui manibus parentandum putantes. [2] Prensus quoque Thetlevus, cum ad eculeum abstraheretur, primo culpam apud captores excusare pergebat; postremo, cum sine effectu preces esse cognosceret, adeo effeminate se gessit, ut virum exuere visus ne lacrimis quidem abstineret aut planctu muliebremque animum virili corpore clausum confiteretur. [3] Itaque prius dedecore, deinde morte multatus, geminam interfecti a se principis manibus poenam persolvit.

Dan  14.19.17 (p. 411,22 )
[1] Magnus vero, posterioris Erici ex pelice filius, qui et ipse Suenoniani nominis acrior quam iustior defensor exstiterat, cum captus ultima se passurum arbitraretur, supra vota propitiam victoris clementiam expertus est. [2] Quem Waldemarus sibi a captoribus praesentatum sub respectu cognationis non spiritu modo, sed etiam honoris ac potestatis incrementis donavit, cumque abunde esset impunitatem tribuisse, etiam liberalitatem adiecit, ne destrictum ultorem agendo plus irae quam necessitudini indulsisse videretur. [3] Itaque, tametsi iniuriae supplicium deberetur, propinquitati salus tributa est. [4] Igitur non minus in adversario affinitatem quam in fautoribus fidem atque obsequium veneratus, hostem amicis praemio aequavit. [5] Burysium etiam, ut sanguine sibi, ita animo obsequioque coniunctum, quod optima ipsius opera adversum Suenonem usus fuerat, tum opibus, tum etiam honoribus prosecutus est. [6] Cuius fratrem Kanutum pari munificentia ad praefecturae fastigium recenter evexerat.

Dan  14.19.18 (p. 411,35 )
[1] Tum vero, qui Kanuticae militiae comites fuerant, nondum hostium cladibus contenti, communiter regem adeunt, ut eos, qui Suenoni interficiendi Kanuti consilium dederant, proscriptione persequeretur, orantes. [2] Inter ceteros autem Thorberni poenam cupidius expetebant, quamquam is, cum apud Randrusii pontem dimicaretur, praesentibus, quorum consilio Kanuti caedes commissa fuerat, huic se perfidiae affinem negabat, auctores eius acerrime devovens. [3] At rex, metuens, ne, si tot gentis suae nobiles exsilio multaret, Kanutum Barysiumque dubia fide suspectos proscriptorum adversum se armis instrueret, veniam sontibus quam aemulis opem afferre maluit. [4] Ad ultimum instantium perseverantia victus, ne a Kanuti interfectoribus remissius ultionem exigere videretur, proscripturum se, quos iussissent, promisit nec alio pacto patriae redditurum, quam si eorum precibus revocarentur, quorum sententiis exsilio adacti fuissent. [5] Sciebat enim facilem humani animi ab odio ad gratiam deflexum exsistere ac plerumque mortales affectus cum ipsa ipsa rerum varietate consentire. [6] Nihil enim in his tam asperum reperiri, quod tempus aut casus lenire non possit. [7] Ceteris eiusdem gregis, ut iisdem potius bonis militibus uteretur quam in eos animadverteret, exoratus, ignovit tantoque se iis amicitia propiorem exhibuit, quanto ipsos ab illius parricidalis commentia remotiores agnovit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek