Dan
14.16.1 (p. 395,37 )
[1] Igitur Sueno, desperatis malorum
remediis, a piraticis periculis propulsandis ad cives usque cavendos curam
retorsit, renovatisque suspicionibus, waldemarum occupare animum intendit,
tamquam, altero sibi onustorum sublato, facilius reliquum aggressurus.
[2] Quod insidiis quam bello commodius gerendum ratus, perinde ac coniugis
dotem exquisiturus ad socerum iter instaurat interque delectos comites
Waldemarum profectionis sequacem asciscit, quia domi eum tuto relicturus
non videbatur, in carcerem Conrado servandum tradere cupiens.
[3] Quem dolum Waldemarus, amicorum sibi complurium litteris indicatum,
venienti Sleswicum regi, memoratis, quae pro eo fideliter ac strenue
gesserat, cum exprobratione perfidiae palam obiecit.
[4] Neganti in eum a se crudeliter esse consultum susceptos apices,
abscisis indicum vocabulis, ostendit.
[5] Meminisse deinde monet, ut praecipuam ei bellicorum manum
conciliaverit, ut corpore adverso diras pro eo plagas acceperit, ut secum
maiorem semper victoriae partem traxerit, egregiisque meritis suis gratiae
loco dolum ac fallaciam erogari conqueritur.
[6] Comitatum nihilo minus pollicetur, praefatus sciturum eum, peracta
fraude, nequitiam sibi, non astum, effectui fuisse.
Dan
14.16.2 (p. 396,14 )
[1] Contra Sueno suspicionem levare summa
dissimulatione tentabat; neque enim ad deponendam perfidiam tantae fidei
meritis adduci poterat.
[2] Irrevocabili itaque propositi pertinacia Stadium advectus, a praesule
Bremorum Hartwico domo suscipitur.
[3] A quo cum ulterioris viae ducem exposceret, non impetrato, Waldemarum,
quem ei perfamiliarem sciebat, preces iterare compellit.
[4] Quo pontifex clam vocato regii consilii commentum aperit, confessus se
de industria negare, quod ei perniciosum adverteret.
[5] Ut autem regi satisfacere videretur, dissimulata potestate, ductum ab
Henrico, quod potentia ac dignitate praestaret, commonet expetendum, verum
has preces suo Suenonisque et Waldemari nuntio committendas.
[6] Quibus Henricus auditis, cum et regis dolum calleret et Waldemaro
consulere vellet, quod a socero commodius accipere posset, frustra Suenonem
a se flagitare respondit.
[7] Abductum deinde Waldemari legatum, quam noxia mittenti precetur,
edocet, ipsumque, ni redeat, apud Conradum extrema passurum denuntiat.
Dan
14.16.3 (p. 396,28 )
[1] Igitur Suenonis nuntius, collegarum
utroque dimisso, Conradum accedens, nuntiat suspectos regem habere
propinquos, quos, pridem inimicitias exercentes, connubii recentis
affinitas concordes effecerit.
[2] E quibus unum ei fraudulenter accitum in comitatum cessisse, quem apud
ipsum novarum rerum metu vinctum haberi cupiat.
[3] Praeterea procedendi gratia profectionis ei debere praestari ductorem.
[4] Quaerente Conrado, quo pacto regem aemulus comitaretur, cessio,
hostesne an commilitones fidem eius secutum asseruit.
[5] Tunc Conradus, Suenonis consilium exsecratus, dedecere senem se inquit,
quod iuvenis fugisset, admittere.
[6] Nempe deforme vetulo esse de integritatis duce perfidiae fautorem
evadere notamque, quam eatenus caverit, sub ultimum tempus sibi
consciscere.
[7] Malle igitur se generum filiamque cum nepote ex ea suscepto cruci
suffixos videre quam fidei et sinceritatis opinionem, tot annis servatam,
extremae aetatis infamia corrumpere alienaeque fraudis propositum
impiissimi favoris prosequi nutrimento.
[8] Tum demum affuturum se subsidiaque laturum, si gener, omissa fraude,
palam, quos metuat, impetat.
[9] Ad huius vocis nuntium Sueno rubore perfusus, ulterioris viae tutatore
negato, in regnum revertit.
Dan
14.16.4 (p. 397,5 )
[1] Brevi morarum processu, Kanuto et
Waldemaro Wibergi moram habentibus, occulto traiectu in Fioniam e Sialandia
accessit, confisus inopinatos prendi posse.
[2] Detecto dolo, mandat utrique allocutum se eos, non occupatum venisse;
suspiciones deponant, quas falso conceperint.
[3] Illi, indiciis dolum praecurrentibus, eius de se propositum speculati
nihilque iam bonae spei ex regis promisso capientes, Iutorum suffragiis
regium sibi nomen consciscunt.
[4] Tunc rex apud Othenas (nam eo forte loci deverterat), contractis in
regiam militibus, nunc singulos, nunc universos artius percontari coepit,
qua fide praesens bellum ingredi vellent.
[5] Respondentibus alacriter, non contentus simplicitate promissi,
sacramenti fidem efflagitat.
Dan
14.16.5 (p. 397,15 )
[1] Illatis sacris, Suno, sive vetusta
Waldemari caritate sive privato iniuriarum dolore permotus, regia solus
excedit.
[2] Emissi, qui eum revocarent, causam tam subitae egressionis efflagitant.
[3] Rogatus regredi, ob paternae villae ereptionem conqueritur. Rex
restitutionem promittit.
[4] Suno, seram hanc iustitiam inquiens, in adversis usurum se negat, quo
in prosperis fraudatus fuerit.
[5] Quamobrem potioris partis amplexu solitariam transitionem non veritus,
ab iniurioso sibi rege salutari consilio descivit.
[6] Itaque iustum defectionis titulum secutus, Waldemarum avitae
paternaeque familiaritatis respectu transfugio petivit.
Dan
14.16.6 (p. 397,23 )
[1] Cumque Sueno, roborata suorum fide, in
Sialandiam rediisset, consequenter ab aemulis Iutorum classem mutuatis
impetitur.
[2] Qui, tunc forte Roskildiae situs, Eskillum saepe dictum antistitem
praesidiaque Scanorum accersit.
[3] Quibus praesentatis, Petrum, cui pater Thorstanus erat, omnium
consiliorum suorum arbitrum, qualiter rebus consulendum esset, interrogat.
[4] Is consultantem olim regem, qualiter tuto regnare posset, iussisse
fertur, ut aut equestrem plebeiumque ordinem, quo se tutius adversum
aemulos gereret, beneficiis impensioribus coleret, aut ab iis saltem ad
propinquos placendi studium transferret eosque, sola contentus specie, re
vera reges exsistere pateretur.
[5] Si neutrum egisset, haud dubium, quin brevem regni usum habiturus
esset, edocuit.
Dan
14.16.7 (p. 397,33 )
[1] Rex vero, neque salubritatem consilii
neque sapientiam responsi debita animi sententia prosecutus, utilissimos
monitus deliramentorum loco habuit.
[2] Enimvero offusum iracundia animum salutaris aestimatio subire nequivit.
[3] Concepti itaque furoris impatiens, quoad unum sibi scutum suppeteret,
id se Petro oppositurum iuravit.
[4] Tum Petrus: 'meum semper', inquit, 'pro te clipeum gessi, sed vereor,
ne cito cunctis scutorum tuorum copiis opus habiturus sis.'
[5] Quod rex avare dictum existimans percontatur, num adhuc satur esset.
[6] Respondit saturum se, sed vereri, ne satietatem parum salubris digeries
sequeretur.
[7] Tunc quoque, quid facto opus esset, rogatus, in Scaniam migrandum
edocet; tutiores illic vires, in Sialandia pauciores amicos quam hostes
esse.
[8] Praeterea Iutos haud facile insecuturos, Fotensis adhuc pugnae memoria
trepidos.
[9] sin autem in Scaniam praevenerint, gentis adversum eum auxilia
contracturos, quam si petere supersedisset, ad aemulos defecturam non
dubitaret.
[10] Quem Sueno secus aestimaturum inquit, nisi Waldemarum, cuius
concubinarii filii paedagogum ageret, penatibus suis parsurum speraret.
[11] Aliorum vero bonis, si patriam hosti cessissent, nullum peculiaris
amicitiae beneficium praesidio futurum.
Dan
14.16.8 (p. 398,13 )
[1] Ita alieno consilio spreto, proprium
amplexatus, Roskyldiae hostem opperiri constituit.
[2] Rarescentibus alimentis, regios vicos complures comparandi sumptus
gratia venditabat.
[3] Tandem multi ruris absumpto pretio, cum exercitum nimiis impensis
onerosum dimissurus videretur, Eskillus, defectionem providens, artem
excogitavit, qua periculum ad fructum converteret.
[4] Primum enim ampla defectionis praemia ab adversariis occulte
paciscitur.
[5] Mox cum conterraneis regem accedens, alimentorum inopiam queritur;
dimittat, precatur, quos pascere nequeat, praesertim pietatis ac
necessitudinis iura violaturos, si in cives ac propinquos ex adverso
contractos pugnatum issent.
[6] His dictis tamquam defectionis ratione reddita, cum cohorte Scanica
regia excedit, subiungente Suenone dignum eum, qui defectionis poenas
capite lueret.
[7] Sed hunc regis furorem sanior arbitrorum sententia propulit, imminentis
belli auspicia scelere et sacrilegio prohibentium esse sumenda.
Dan
14.16.9 (p. 398,26 )
[1] Iamque rex, maiore exercitus parte
dilapsa, fugam meditabundus cum reliquiis copiarum Falstriam versus
contentius pergit, ignorantibus etiam arbitris, quo proposito tam remotas
ab urbe partes accederet.
[2] Quem ubi de fuga cogitare compertum milites habuere, ne sine proelio
vincerentur, orantes, victoriam, si redeat, spondent.
[3] Praeterea scire iubent eos sibi milites esse, qui crebro parva manu
ingentes hostium copias superaverint, neque paucitatem vereri debere, quam
toties in suis victricem aspexerit.
[4] Quin etiam ultimi dedecoris esse fortunam suam ante fugae quam bello
permittere eosque, qui vinci possent, ultro victores efficere, alieno metu
quam suis viribus fortiores.
[5] Monent deinde, ne ex strenuo rege timidus militum desertor evadat, ne
unius fugae dedecore tot victorias suas maculare sustineat.
[6] Cuius perseverantiam a proposito reflectere nequeuntes, amaris eum
conviciis insequuntur.
[7] Nec deformitatem ei peregrinationis exprobrasse contenti, etiam
contumeliae damnationem iunxerunt.
Dan
14.16.10 (p. 399,1 )
[1] Deinde mutua semet adhortatione
firmantes, bello hostibus occurrere statuunt; fore enim, ut eorum
multitudo, passim ac dissolute instandi cupiditate procurrens, sparsum
militiae genus sequendo facile a paucis intercipi posset.
[2] Praeterea arma sibi et equos suppetere, nihilque tot viris in unius
meticulosi ducis absentia nocuisse fortunam.
[3] Ita sibi fortitudinis robur ingenerantes, regii dedecoris notam
militari spiritu redimere gestiebant Diu itaque exspectato hoste nec viso,
Petrus solvendum agmen salutique consulendum admonuit, perquam stultum
affirmans proelium absque duce capessi.
[4] Quippe Iuti, suenonem de industria cessisse rati, insidiarum metu
tardius incedendum duxerunt.
[5] Tunc Sialandenses, quod indigenae essent, ceteros commilitonum ductu ac
commeatibus prosequebantur, nec cuiquam ex tanto grege perniciosus ad
patriam reditus exstitit.
[6] Sed eorum postmodum plerisque paci transitio fuit; nam et fides regibus
data et amicitia pariter obsequio quaesita.
[7] Ulf et Thorbiornus, spectatae in regem fidei, cum hoc veniae genus in
probris ducerent, domi suae comprehensi Suerconique regi in custodiam
traditi, exsilio capita quam hosti dedere maluerunt.
[8] Horum siquidem excellentis constantiae animus plus gloriae in vinculis
quam libertatis in defectione constituit.