link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  13.7.1 (p. 355,36 )
[1] Cuius caede comperta, Skyalmonis filii, quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat, petitum illico regem, ut ipsum in Roskyldensium monumentorum area tumulari patiatur, exorant. [2] Ille loci copiam negare, civitatem tanti mali aspectu exasperandam dicere eosque, a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam adversum invisam Magni praesentiam acrius destricturos. [3] Quapropter exsequias potius seditiosum pugnae strepitum quam pium humanitatis obsequium habituras. [4] Hic mihi pavorem specie, re vera odium exhibuisse videtur curasseque, ne specioso occisi funere taetrior interfectori labes accresceret. [5] Reversi, qui regi supplicaverant, miserandum amici corpus tenui funere Ryngstadium extulerunt. [6] Nec divina laborantibus beneficentia defuit; siquidem locum, in quo, pausantibus gerulis, funebris eius lectus constiterat, repentino fontis ortu signavit. [7] Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit.

Dan  13.7.2 (p. 356,11 )
[1] Facinoris fama promiscuum patriae lamentum excivit omniumque penates plangore complevit. [2] Populus enim, cum calamitosum de nece eius nuntium accepisset, protinus conviviorum, quae ea tempestate gerebantur, hilaritate deposita, morem tempori impensum maerore mutavit, inque eo lamentando uterque sexus unius gemebundi amici vocem habuit. [3] Cuius funus publico luctu elatum, quantus eius amor omnium animis insitus esset, indicio fuit. [4] Itaque, cuius vitam patria caritatis officiis excoluerat, morti quoque testes grati animi lacrimas erogabat, ut Kanutum eiulatibus, ita raptorem spiritus eius validissimis exsecrationibus insecuta.

Dan  13.7.3 (p. 356,20 )
[1] Magnus vero, ob impiae caedis eventum profuso in gaudium animo, Roskyldiam repetit regnumque quasi sublato iam aemulo spei firmitate complexus, erubescendam facinoris fortunam tripudio prosequi deforme non duxit. [2] Quin etiam sanctissimis Kanuti vulneribus, quibus plenas paenitentiae lacrimas debuerat, voluptate ex facinore concepta, per ludibrium insultare sustinuit. [3] Ne autem sanguis caelo terraque egregie meriti propagine vacuus interiret, heredem Deus exstincto subiecit. [4] Nam octava post haec luce Ingiburga Kanuti coniunx conceptum ex eo marem enixa proditur, cui materni avi nomen inditur.

Dan  13.7.4 (p. 356,28 )
[1] Tunc Haquinus, quem superius Sunniva ortum significavi, cumque eo Petrus, matre Botilda natus, et filii Skyalmonis, facinoris atrocitatem gravi querelarum contextu prosecuti, indignam amici necem in popularium ubique conciliis deplorabant, adversum iniquissimum percussoris actum vulgi iram erigere cupiendo. [2] Quin etiam tunicam eius crebris foraminibus absumptam omnium oculis in contione subiciebant. [3] Nec parum luctuosam eorum actionem lacerae vestis irritamentum adiuvit. [4] Quippe compluribus ingentem ultionis cupiditatem tam foedae lacerationis spectaculum ingeneravit. [5] Sed et sanctitas Kanuti, crebris signorum indiciis prodita ac divinis vulgata miraculis, incredibili cladis eius conquestoribus adminiculo fuit. [6] Haraldus quoque interdum declaratam apud Ryngstadium contionem maiore regni quam ultionis affectatione petivit ibique tristissimam fraternae necis querelam peregit. [7] Ericus vero, insularum a Kanuto praefectura donatus, sola vindictae meditatione sollicitus aestuabat.

Dan  13.7.5 (p. 357,6 )
[1] At Nicolaus, popularis inimicitiae metu periculosum contionis aditum suspicatus suamque vel filii copiam multitudinis viribus offerre non ausus, Lundensium antistitis Asceri consilium advocat. [2] Quo edoctus, Magno Roskyldiae relicto, Ryngstadium petit, sperans se per absentiam filii pacatiorem plebis frequentiam reperturum. [3] Verum quia habendam in collibus contionem tuto petiturus non videbatur, in oppido acquiescere quam incertam populi fidem discrimine suo tentare maluit.

Dan  13.7.6 (p. 357,13 )
[1] Cumque Kanuti fratres fatum eius apud contionem pari fuissent querimonia prosecuti, populus, lacrimosa eorum actione permotus, tam innocui sanguinis carnificem publica damnatione multavit sententiamque suam adversum tam pii spiritus oppressorem destrinxit. [2] In regem vero, pristina adhuc fortuna venerabilem, tamquam de eius incertus consensu severius consulere passus non est, ne noxam et innocentiam in aequo ponere videretur. [3] Itaque patriae parentem, honoris pariter eius atque aetatis aestimatione verecundius habita, ab hoc animadversionis genere immunem reliquit. [4] Orta tandem de regis absentia mentione, subitis consternationis furiis incitatus, laxato contionis ordine, intra suos eum penates opprimere gestiebat, praefatus iuste regem ab his adiri, quod prior ipse petere noluisset, praesertim cum praesentiam suam contioni, quae per eam vigere debuerat, in vicinia constitutus negasset.

Dan  13.7.7 (p. 357,25 )
[1] Quod cum rex ex his, quos ad cognoscendas contionis voces direxerat, accepisset, Ascerum emittit, qui reverentiam et nobilitati suae et sacerdotio debitam irae vulgi irrumpentis opponeret. [2] Ille plebis in occursum contendens, conspecto Erico, dexteram habenis eius, equo delapsus, inseruit. [3] Quem diu ac multum, ut iram temere conceptam remitteret, precatus, pro Magni facinore decretam lege correctionem, pro patris eius innocentia statutam defensionis iustitiam promittebat. [4] Quin etiam, detracto pilleo, consternatae multitudini capitis sui maiestatem obiecit. [5] Tantum autem eius apud Ericum precatio valuit, ut regi non modo salus, sed etiam in proximo petendae contionis licentia deferretur. [6] Quamquam enim populus ardentissimo studio in Kanuti ultionem ferretur, auctoritatem tamen antistitis, quae inter Danos amplissima erat, ante oculos proponens, plus eius precibus quam suis sententiis indulgendum putavit. [7] Itaque rex, contione sine filio petita, non aliter defensionem sibi conciliare permissus est, quam ut se Magni praesentiam vitaturum eumque domo ac patria excessurum nec ante receptam a populo veniam reversurum iuraret.

Dan  13.7.8 (p. 358,1 )
[1] Ceterum ne vulgi iram exasperaret, dividuum cum eo concilium habuit, internuntiis partium mandata gestantibus. [2] Arbitri siquidem regis facultatem exsilii, quod Magnus apud Gothiam, cuius rex esset, agere poterat, intuentes, condicione utendum monebant, futurum rati, ut interim in omnium animis odii eius habitus exolesceret ipseque prolixioris absentiae beneficio mitiorem patriae sententiam reperiret. [3] Populum quippe exsilii eius miseratione movendum iramque, quam sceleri inflixerat, paenitentiae remissurum sperabant. [4] Ita pacato popularium motu, rex Iutiam, Magnus Gothiam, exsilii speciem praebiturus, petivit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek