Dan
12.8.1 (p. 340,1 )
[1] A discessu vero Erici biennium
intercessit, antequam Dania certum mortis eius nuntium accepisset.
[2] Igitur Sueno, natu ab Erico secundus, tantopere regnum aetatis fiducia
affectabat, ut nequaquam communem patriae sententiam duceret exspectandam,
vocataque Wibergum contione, publici delectus arbitrium unius provinciae
iudicio praecurrere non extimesceret.
[3] Et fortassis morum suorum obscuritatem perspicaciori censurae
committere verebatur ideoque fastigium paucitatis consensu rapere quam
fortunam suam incerto multitudinis decreto subicere maluit partiumque
suffragiis occupare, quod universorum erat sententia tribuendum.
[4] Sed dum citato equitatu cursum ad Wibergicae contionis locum dirigit,
corporis firmitate defectus, quo lenius commodiusque ferretur, carpento se
excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo
triduum exegisset.
[5] Neque enim nervorum hebetudo aut membrorum tarditas festinabundae
mentis cursum reflectere potuit.
[6] Sed ob morbi magnitudinem huius quoque usum perosus, ministris
properare iussis, lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex a
populo salutatus spiritum in contione deponeret; enimvero insopibilis
ambitionis calor imbecillitate corporis superari non potuit.
[7] Sed dum adversae valetudinis immemor supra vires contionem appetit, non
regno fatum, sed fato regni titulum praecucurrit.
Dan
12.8.2 (p. 340,20 )
[1] Restabat igitur, ut circa Nicolaum
Ubbonemque delectus perageretur.
[2] Nam Haraldus summa sibi popularium odia iniquissima regni
administratione pepererat.
[3] Quippe, procuratione in calumniam versa, tam foede se tamque deformiter
gesserat, ut, abiecto iustitiae cultu, rapinis ac latrociniis taeterrimam
in subiectos potentiam exerceret plebemque omni iniuriae genere fatigaret.
[4] Quo evenit, ut cuncti sordidissimam eius dominationem perosi nequaquam
regnum oppressori deferendum putarent, indignum rati iniurias suas
obsequiis, angustias honore rependi.
[5] Cunctis ergo Isoram coeuntibus, cum ob aetatem Ubboni summa
decerneretur, Nicolaus solus, qui id aegre laturus putabatur, maximo favore
contionis suffragia comprobabat, quod Suenonis filii pro aetatis habitu
regni inter se successionem servare consueverint, semperque minorem maior
honoris huius heredem habuerit.
Dan
12.8.3 (p. 340,32 )
[1] Ubbo vero, parum sollertiae fisus,
veluti socordiae conscientia tanto oneri humeros suos subicere recusavit,
vegetioris ingenii fratrem eo munere dignissimum asseverans.
[2] Enimvero animi sui inbecillitatem proprio quam alieno iudicio metiri
prudentius duxit.
[3] Sed mihi quidem vitandae praesumptionis gratia humilius quam verius de
virtute sua sensisse videtur, cui melius respuendo regnum quam amplectendo
consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatum sibi fraternae prudentiae
cedere non erubuit.
[4] Et quidem Dani, parum iusta aestimatione tam modestam eius verecundiam
prosecuti ignarique prudentem virum fugiendi oneris rationem inertiae
simulatione quaesisse, quem perseverantia superare debuerant, neglegentia
praeterire sustinuerunt.
[5] Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret, qui se
intra privatum fortunae habitum continere quam dignitatis incrementa cura
ac sollicitudine quaerere praeoptavit?