link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.5.1 (p. 335,17 )
[1] Interea, defuncto Egino, Ascerus, clarissimo inter Iutos loco natus, Lundense sacerdotium sumpsit. [2] Forte autem Hamburgensis antistes ob inanes et falsas suspiciones Ericum exsecratione multandum censuerat. [3] Quod veritus rex appellatione sententiam praecucurrit Romamque e vestigio petivit; ubi, causae suae examine diligentius habito, pontificis accusationem potenter repulit cunctisque defensionis partibus actore superior rediit.

Dan  12.5.2 (p. 335,23 )
[1] Nec contentus efficacissimum causae dictionis suae propugnatorem egisse, adversariae partis odio penetralium sacrorum decus externo sacerdotio subiectum habere passus non est. [2] Quamobrem Romam regressus tum se, tum etiam patriam ac domestica sacra Saxonica praelatione liberari petivit, ne religionis ratione exteris admodum obsequi cogeretur aut eius disciplinam ab alienigenis petere necesse haberet. [3] Nec difficilem curiae consensum habuit. [4] Quae ne clarissimum virum repulsa afficeret, tum dignitatis, tum etiam fatigationis eius intuitu mota, petitioni annuit seque regnum ipsius summi sacerdotii insignibus adornaturam spopondit atque ea promissorum spe regem a se exhilaratum dimisit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek