link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.2.1 (p. 331,31 )
[1] Olavus, cum bis paene lustrum regnando condidisset, inter continuas rei familiaris angustias nihil regali magnificentiae dignum exsequi poterat. [2] Sed et finitimi, acto paupertatis eius contemptu, famelicum ferro incessere ruboris loco duxerunt, rati inediam armis obrui non oportere neque divinitus afflictum humanitus premi aut caelestium vindictam mortalium viribus exaggerari. [3] Cui enim invidiosum exsisteret regnum, contemptissima tot annis inopia profligatum?

Dan  12.2.2 (p. 332,3 )
[1] Cum rex divinum natalem celebrans, pane in domo non suppetente, ieiunos circumquaque penates aspiceret, erubescenda mensarum inopia magnopere confusus, obducto manibus capite suffusoque lacrimis vultu, per summam animi aegritudinem temporis difficultatem gemitu prosecutus est. [2] Sane tantulam dapem tot convivis apponi deflevit, contemptissimam famem honoratissimae lucis ignominiam iudicans. [3] Qui mihi alienam specie, suam re vera deplorasse videtur inopiam. [4] Deinde, supplicatione habita, superna contuitus, auctorem omnium Deum, ut, si quid irae adversus populum concepisset, suo, non eius periculo satiaret, oravit, infelicissimum patriae statum difficillimum temporis habitum aestimans. [5] Quippe tam inops epularum convivium, quo famem instruere potius quam pellere videretur, principum oculis subicere erubescebat.

Dan  12.2.3 (p. 332,14 )
[1] Nec difficiles numinis aures habuit. [2] Siquidem celerem fati viam obtinuit sibique mortem, salutem patriae, si qua modo parricidis virtus inest, pia prece conscivit ingenuoque vivendi pudore maximae cladis poenam avertit. [3] Itaque memoriae eius speciosius deposita vita quam gesta ascribi potest, qui fatum patriae finiendi spiritus causam habuit. [4] Porro quantum caritatis erga suos cordi insitum haberet, aperuit, cum et eorum mala proprio capite luere vellet et commune periculum ad se solum redundare deposceret. [5] Nempe quia suam pro civium salute devovit, pii animi titulo fraudandus non est. [6] Fortuna siquidem famem cum auctore suo pari funere extulit inediamque satietate mutavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek