link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.8.0 (p. 315,5 )
[1] Veniam nunc ad Kanutum, Suenonis filium, qui propitiae fortunae beneficio summis naturae dotibus cumulatus, magno cum indolis experimento aetatem animo praecucurrit. [2] Quippe, contracta iuventute, myoparonum piratica monstra perdomuit, Sembicis atque Estonicis illustrem trophaeis adolescentiam egit novisque virium gradibus paterni roboris fundamenta transscendit. [3] Quae victoriae futurum eius dominium ominata est. [4] Pro amplificanda tuendaque patria iuges excubias gessit rerumque, quarum ob infirmam adhuc aetatem vix spectator esse potuit, auctor haberi praesumpsit. [5] Quin etiam iuvenile corpus continuo usu ad bella impigre conficienda armaque viriliter sustinenda firmabat, famaque eius bellica in tantum claritatis excessit, ut redivivum magni Kanuti spiritum fortunamque simul cum nominis videretur communione sortitus, adeo ut nullus eum paterni regni successione potiturum ambigeret. [6] Neque enim virtuti iam maturus honori intempestivus videbatur. [7] Sed nec liberalitatis species eius adolescentiae defuit. [8] Cuius fratrem Haraldum natu maiorem, obtusi admodum cordis, inter iuventae initia perpetuus inertiae sopor oppressum tenebat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek