Dan
11.4.1 (p. 306,3 )
[1] Reversus Haraldus Norvagiam occupat eaque
potitus arma in Daniam transfert.
[2] Igitur Sueno, contractis Iutis, cupidius quam consideratius apud
Dyursam fluvium totam Norvagiensium manum aggressus, ut classe, ita bello
quoque inferior fuit, copiarum numero respondente fortuna.
[3] Siquidem tam infeliciter quam temere dimicavit.
[4] Maxima Iutorum pars ferri metu flumen insiluit praereptoque hostis
officio sua vi quam aliena consumi satius duxit.
[5] Itaque, quod ab hoste timebat, sibi ipsa conscivit, inque gemino fati
delectu unda quam armis perire maluit.
[6] Igitur dum alterum mortis genus timide declinavit, alterum cupide
comprehendit, dumque adversarium refugit, hostilem in se ipsa crudelitatem
exercuit, tamquam spiritum placidius aquis quam aeri redditura ac
violentiorem exitum ferro quam fluctibus expertura.
[7] Ita nescias, viriliter mortem an effeminate petiverint, incertumque,
utrum fati cupidis ignavia an virtus incesserit, quoniam tam vehemens animi
aestus, fortesne an timidi spiritus sui raptores exstiterint, ambiguae
existimationis esse fecit.
Dan
11.4.2 (p. 306,18 )
[1] Brevi post dux victi agminis Sueno,
Scaniae Syalandiaeque ac praeterea quarundam insularum viribus recreatus,
Niszam fluvium classe corripit eademque supervenienti Haraldo obviam in
altum procedit.
[2] Cumque Dani paucitatem suam hostilis frequentiae comparatione
pensassent, raritati consertione succurrendum rati, digesta in ordinem
navigia tenaculis sociare coeperunt, quatenus continenti nexu cohaerens
classis expeditius opi invicem ferendae iter sterneret, cunctisque hac
necessitate duratis tam fugae quam victoriae indissolubilis communio foret,
nec cuiquam a tanta collegii firmitate dilabendi fas esset.
[3] Adeo inbecillitatem necessitate roborandam duxerunt.