link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.15.1 (p. 328,33 )
[1] At populus perempto rege exsultans, quod scelus deflere debuerat, insultatione prosequi voluptatis loco reputabat. [2] Qui cum parricidio pietatis causam praetexeret idque tyrannicidii nomine coloraret, militem suum Deus mercede fraudari non passus, arcanam sanctissimi viri innocentiam manifestis publicavit indiciis eximioque vitae eius splendori etiam clara mortis ornamenta concessit. [3] Sane ad coarguendam parricidarum malitiam perempti merita miraculosis prodidit argumentis ignotamque vulgo virtutem mirifico rerum fulgore detexit. [4] Quorum plebs admiratione perculsa, virtutis invidiam egit conspicuamque signorum experientiam diu nequicquam infuscare tentavit. [5] Veteris namque invidiae fremitu ac pristini odii viribus pertinacius excandescens adduci non poterat, ut divinis honoribus coleret, quem ob scelus a se interfectum putaret, rem caelitus declaratam humanis argumentis abnegare conando. [6] Quamquam enim damnatos a se mores caelesti iudicio comprobatos videret, ad dissimulandam tamen occultandamque miraculorum fidem iustam caedis causam fingebat, firmamque facti tuitionem retinens, sententiae suae perseverantissima propugnatrix exsistere non erubuit. [7] Nec vita regem spoliasse contenta, etiam fati laudibus exuere conabatur, cuius lucem exstinxerat, famam quoque sepelire connisa.

Dan  11.15.2 (p. 329,15 )
[1] Sed humanis tenebris divinus splendor involvi non poterat. [2] Quippe miraculorum nitor dubietatis caliginem clara rerum luce pellebat. [3] Nam sanctitatis eius medela varias imbecillitatum affectiones remediorum salubritate prosecuta est. [4] Cumque obtrectantium livor crebrescentibus signis virtuti cedere cogeretur nec fidem ulterius frustrari quivisset, in facti tamen defensione persistens, sanctitati quidem assensit, sed eam non tam ex praeteritae vitae meritis quam ultimi temporis paenitentia profectam astruxit. [5] Ita et iustam facto causam praetexuit et vita cassum honore donavit. [6] Siquidem digne regem perisse, sed pium lacrimis evasisse dicebat, intentionem eius avaritiae quam religioni propiorem existimans. [7] Cuius erroris non parvas postmodum poenas pependit.

Dan  11.15.3 (p. 329,25 )
[1] Sed et posteri, paternam redolentes invidiam, sanctitatis eius formam non moribus, sed lacrimis imputant praesentique incredulitate praeterito sese errori implicant neque adduci possunt, ut ipsius beatitudinem, deposito odio, sincere aestiment. [2] Verum sacra eius, oppidulo orta, toto paene terrarum orbe fulserunt, cultusque ipsius, primum a civibus exceptus, paulatim in commune prorepsit. [3] Cuius tam vitae quam miraculorum virtutem, privatim Othoniensibus venerandam, publica etiam religio consecravit. [4] Sed et caelestem eius spiritum ad hoc usque tempus felix signorum fortuna prosequitur. [5] Hinc est, quod Kanutus, divini iam animi immortalitate potitus, ut terrestribus patriam patroniciis attollere studuit, ita caelestibus protegere non desistit, ideoque sanctitas eius, gloriae et celebritatis fructu opulentissima, splendidum in fastis locum obtinet. [6] Quin etiam salutares effectus suos quotidianis administrat indiciis malitiamque patriae beneficiis pensat. [7] Nam virtutum eius insignibus omnis aetas Danica gloriabitur. [8] Talibus illustrationis radiis sanctorum fatis claritas erogatur, cum caelesti beneficio mortalis livor opponitur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek