Dan
10.8.1 (p. 276,1 )
[1] Post haec Haraldus totam regni classem
exserens, ne parvo apparatu magnae molis pondus aggrederetur, iunctis
hominum boumque copiis inusitatae magnitudinis saxum, Iutico litore
repertum, quo matris tumulum insigniret, abstrahi iussit.
Dan
10.8.2 (p. 276,5 )
[1] Interea, qui cum Suenone classi
praeerant, Haraldi imperium, tum quia divino cultui favorem tribuerat, tum
quia inusitatis plebem oneribus adigebat, perosi, quendam compositum et
subornatum, qui Suenonem, an arma adversus patrem sumere regnoque potiri
vellet, callide percontaretur, inducunt.
[2] Quo mandato Sueno ad regnum parricidio petendum adductus, percontanti
grates habuit libenterque se patriae dignatione usurum respondit.
[3] Quo accepto, maiores, explorata eius cupiditate, rem securius
amplectentes, occultis animorum commentis audacter evidentiam praebuerunt.
[4] Enimvero, quod clandestinis motibus texuerant, apertius exsecuti,
continuo regem eum publica acclamatione decernunt.
Dan
10.8.3 (p. 276,15 )
[1] Inter haec Haraldus, circa tractum
lapidis occupatus, quendam suorum e classe supervenientem artius percontari
coepit, an tantam alias molem mortali manu tentatam conspexerit.
[2] Ille se maioris ponderis ductum humanis viribus effectum recenter
oculis subiecisse commemorat.
[3] Quod rege crebris percontationibus prosequente: 'Nuper', inquit, 'cum
Dania tibi subduceretur, intereram; ipse, uter onerosior tractus
exstiterit, penses.'
[4] Ita Haraldus, dum alieno iudicio coepti gloriam quaerit, erepti regni
nuntium accepit.
[5] Paenituit tunc regem pecudalibus iugis humanas alligasse cervices; nam
cum, omisso vehendae molis proposito, tractum saxi in belli apparatum
convertere voluisset, gravissimum militis supercilium expertus est.
[6] Exercitus namque, tam probrosi officii contumelia lacessitus, pro quo
iugum tulerat, arma capere recusavit.
[7] Neque enim maiestatis imperio aut prece adduci potuit, ut eius capiti
incolumitatem quaereret, qui omnium cervices erubescenda iussione
damnasset.
[8] Nonnulli tamen popularis sententiae expertes inter publicae
consternationis procellas consueta se erga regem caritate gesserunt.
[9] Quibus adiutoribus usus, dum filii conatus armis elidere nititur,
acrius sanguinis sui viribus oppugnatur.
[10] Siquidem bello a Suenone victus, fugam suam Sialandiae credidit
contractisque ex ea viribus rursum consimilem fortunae habitum navali ex
certamine retulit.
[11] Iamque domesticis exuto copiis externa manus imploranda restabat.
[12] Igitur relicta patria, Iulinum Danicis armis refertum, utpote
fidissimum militiae suae gremium, exsilio petivit.
Dan
10.8.4 (p. 276,36 )
[1] Interea Sueno, nondum paterno odio
pietatem violasse contentus, conciliandae sibi plebis gratia, effusis
impietatis habenis, delendorum sacrorum curam animo pertinacius sumpsit,
omnique divinitatis cultu patria eiecto, victimarios templis, aris
libamenta restituit.
[2] Quem rursum pater mixtis Danorum Sclavorumque copiis apud Helgenes
litus aggressus, diem proelio tam fugae quam victoriae alienus extraxit.
[3] In quo defatigati exercitus nectendae pacis gratia posteram lucem
colloquio tribuunt, cum forte Haraldus creandae compositionis fiducia
licentius evagatus in angustiores nemoris partes concessit.
[4] Ubi cum exinaniendi ventris gratia arbustis insideret, a Tokone
iniuriarum suarum ultionem sitiente sagitta vulnus excepit, indeque saucius
a suis Iulinum relatus celerem vitae exitum habuit.
[5] Corpus eius, Roskildiam missum, apud sacrarium nuper ab ipso conditum
sollemnem sepulturae locum recepit.
[6] Ingrata enim olim bonorum suorum patria, piissimi ducis opera sera
animadversione complectens, quod minus vitae eius praestiterat, funeri
plenius deferendum putavit, omnibusque humanitatis nervis exsequiarum
cultui insistens, cuius spiritum superbe oderat, clementer cineres
amplexata est.