Dan
10.15.1 (p. 287,19 )
[1] Ceterum quo promptius habilem
expeditamque clientelam contraheret, splendidis militiam tirociniis auxit,
amplissima fortibus stipendia proponendo, non tam numero quam robore
militum venerabilius imperii sui decus futurum existimans.
[2] Itaque militaris alacritas, cuius maxime praemiis honos alitur,
certatim in eius contubernium defluebat.
[3] Cuius munificentiae gratia Ulvonem quendam e Suetia accersitum, dolis
magis quam viribus insignem, in militarem ordinem allici contigit.
[4] Cuius quoniam incidenter mentionem egi, ortum summatim disseram.
Dan
10.15.2 (p. 287,27 )
[1] Cuiusdam patrisfamilias in agro Suetico
filiam, liberalis formae, cum ancillulis lusum egressam, eximiae
granditatis ursus, deturbatis comitibus, complexus rapuit exceptamque
unguibus prae se leniter ferens ad notam nemoris latebram deportavit.
[2] Cuius egregios artus novo genere cupiditatis aggressus, amplectendi
magis quam absumendi studium egit petitamque laniatui praedam in usum
nefariae libidinis vertit.
[3] Continuo enim ex raptore amator effectus, famem concubitu solvit
ardoremque gulae Veneris satietate pensavit.
[4] Quoque eam indulgentius aleret, crebris incursationibus vicinum acrius
incessebat armentum nec nisi lautioribus ante vesci solitam sparsis
sanguine dapibus assuefecit.
[5] Adeo enim captivae species efferatam raptoris saevitiam fregit, ut,
quem sanguinis sui cupidum extimescebat, amoris avidum experiretur
pastumque ab eo perciperet, cui se fore protinus alimoniae metuebat.
[6] Quo non penetrat aut quid non excavat amor? cuius ductu etiam apud
efferatam beluarum rabiem gulae irritamentum libidinis imperio cedit.
Dan
10.15.3 (p. 288,4 )
[1] Tandem gregis possessor, exhausti
pecoris inopia provocatus, observatione adhibita, circumventam canibus
beluam cursu ac clamore vehementius urgere perstitit fugacemque sectatus eo
forte loci, quo puella servabatur, accessit.
[2] Siquidem domicilium eius, inviis paludibus clausum, perplexa ramorum
series continenti frondium umbraculo texerat.
[3] Ubi mox fera a retiariis circumventa ac venabulis occupata confoditur.
Dan
10.15.4 (p. 288,10 )
[1] Ut ergo duplicis materiae benigna
artifex natura nuptiarum deformitatem seminis aptitudine coloraret,
generationis monstrum usitato partu edidit silvestremque sanguinem humani
corporis lineamentis excepit.
[2] Nato itaque filio paternum a necessariis nomen imponitur.
[3] Qui tandem, agnita suae veritate propaginis, a patris interfectoribus
funesta supplicia exegit.
[4] Cuius filius Thrugillus, cognomine Sprakeleg, nullo probitatis vestigio
a paternae virtutis imitatione defecit.
[5] A quo Ulfo genitus originem ingenio declaravit, avitum animo sanguinem
repraesentans.