link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  9.5.1 (p. 262,26 )
[1] Quem casum Ivarus, dum forte ludos inspectaret, accepit. [2] Sed nihilo minus vultum in eodem habitu continens solitoque nulla ex parte infractior non solum nuntiatam parentis cladem doloris dissimulatione suppressit, sed ne strepitum quidem exoriri passus, attonitum rumore populum theatro discedere vetuit. [3] Itaque neque oris hilaritatem deposuit, ne cessato ludo scaenam interrumperet, neque oculos a publico plausu ad privatam maestitiam deflexit, ne ex summo tripudio repente in ultimum prolapsus maerorem potius calamitosi filii quam iocabundi ducis partes egisse videretur.

Dan  9.5.2 (p. 263,1 )
[1] Siwardus vero, eodem nuntio accepto, propior paternae caritati quam privatae passioni, hastile, quod forte in manu habebat, altius pedi stupefactus immersit, tristitiae salebra corpoream neglegente molestiam. [2] Ut enim animi vulnus patientius ferre posset, corporis partem gravius afficere studuit. [3] Quo facto simul fortitudinem maeroremque detexit, fortunam suam inter calamitosum filium constantemque ducem partitus.

Dan  9.5.3 (p. 263,7 )
[1] At Biornus, inter tesserarum iactus delato ad se paternae mortis nuntio, tanta vi correptum manu calculum pressit, ut tabulae quoque cruorem digitis extortum infunderet; ubi nimirum fortunae iactum ipsa, quam versabat, alea leviorem esse didicit. [2] Quod audiens Hella hunc trium parentis obitum fortiori animi robore sustinuisse iudicavit, qui nihil pietatis funeri praestitisset, ideoque sibi Ivari suspectissimam haberi virtutem.

Dan  9.5.4 (p. 263,13 )
[1] Ivarus vero, petitis Angliae partibus, cum classem suam conserendi cum hoste belli impotentem animadverteret, astum audaciae praeferens Hellam acumine tentat, spatium arvi, quantum equino tergore complecti potuisset, in sequestrae pacis pignus expostulans. [2] Et facile quidem, quod petiit, impetravit. [3] Rex enim parvo preces stare autumans, a tanto hoste exiguum soli magnae rei loco expeti gratulatus est, ratus perquam breve tergus paululum ruris occupaturum. [4] At Ivarus, corio in exiles admodum corrigias scissim extracto, habilem exaedificandae urbi agrum implicuit. [5] Igitur Hella, prodigalitatis paenitentia succedente, magnitudinem corii sera aestimatione collegit, divisam cuticulam rectius quam incolumem mensus. [6] Quam enim exiguum soli cincturam credidit, amplissima iugera latius occupantem aspexit. [7] Ivarus vero conditae urbi abunde suffecturos obsidioni commeatus invexit, ab inedia perinde atque hoste defensam haberi cupiens.

Dan  9.5.5 (p. 263,26 )
[1] Interea Siwardus ac Biornus cum quadringentarum navium classe supervenientes bellum regi manifesta provocatione significant. [2] Idque statuto tempore exsecuti, comprehensi ipsius dorsum plaga aquilam figurante affici iubent, saevissimum hostem atrocissimi alitis signo profligare gaudentes. [3] Nec vulnus impressisse contenti, laceratam salivere carnem. [4] Taliter perempto Hella, Biornus ac Siwardus regna sua reduces expetivere; Ivarus Angliam biennio tenuit.

Dan  9.5.6 (p. 263,32 )
[1] Interea Dani, perseverantissima bellum factione complexi, Siwardo cuidam atque Erico, regia gente creatis, publicam detulere tyrannidem. [2] Quos Regneri filii communiter mille septingentarum navium classe apud Sleswicum adorti, semestri delevere pugna. [3] Colles indicio manent, nec minus is, apud quem belligeratum est, sinus Siwardi funere inclaruit. [4] Iamque praeter Regneri filios regius propemodum interierat sanguis. [5] Exinde Biorno atque Erico domum reversis, Ivarus atque Siwardus, quo tenaciores rebellibus frenos imponerent, in Dania resederunt, Agnerum Angliae praeferentes. [6] Qui repulsa provocatus Anglorum, opitulante Siwardo, contemptricem sui provinciam incolis vacuefaciendo, tenacia situ iugera cultore carere quam insolentem alere maluit, pinguissimaque insulae rura taeterrima vastitate perfundens desertae quam superbae regioni imperitare satius autumavit. [7] Post haec Ericum apud Suetiam Osteni cuiusdam malignitate sublatum ulcisci cupiens, dum alienae vindictae artius incumbit, suum hosti sanguinem erogavit, dumque caesi fratris poenas avidius expetit, proprium fraternae caritati funus impendit.

Dan  9.5.7 (p. 264,11 )
[1] Itaque Siwardus summis totius Danicae contionis suffragiis paternum apprehendit imperium. [2] Hic autem post editas late strages domestica claritate contentus, toga quam armis illustris haberi maluit, omissoque castrorum cultu ex acerrimo tyranno exactissimum pacis custodem agere coepit, tantum decoris in otio atque vacatione constituens, quantum ante in victoriarum frequentia repositum autumabat. [3] Adeo autem studiorum eius mutationem fortuna favorabiliter prosecuta est, ut, sicut ipse neminem, ita nec ipsum quisquam hostiliter laceraret.

Dan  9.5.8 (p. 264,19 )
[1] Idem fato functus Ericum admodum infantulum naturae magis quam regni aut pacis heredem habuit. [2] Quippe ericus, Haraldi frater, tenerrimam eius aetatulam spernens, irrupta cum seditiosis patria, regium occupavit insigne nec erubuit, lacessita legitimi ducis infantia, adulterinam arripere potestatem, hoc se regno indigniorem comprobans, quod imbellem eo spoliare sustinuit. [3] Igitur illum sceptro, se ipsum virtutibus exuit, et dum armis incunabula appetit, omni pectus virilitate nudavit. [4] Neque enim, ubi cupiditas ambitioque flagravit, consanguinea caritas sedem habuit. [5] Sed hanc inhumanitatem supernae ultionis ira pensavit. [6] Inter ipsum namque ac Guthormum, Haraldi filium, subito tanta clade confectum est bellum, ut, eorum utroque cum innumeris aliis interempto, regia Danorum stirps atrocissimis exhausta caedibus ad unicum superioris Siwardi filium redigeretur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek