link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.4.1 (p. 217,32 )
[1] Interea classis Danica, ventorum indulgentia aspirante, septem dierum continuam navigationem emensa, Calmarna oppidum subiit. [2] Mirareris late ventis velificatum mare, caelumque ex oculis intenta antennis lintea eripiebant. [3] Nam Sclavi ac Livi Saxonumque septem millia classem auxerant. [4] At per solidum proficiscentibus Scanienses, quod locorum periti essent, duces ac praevii destinantur.

Dan  8.4.2 (p. 218,5 )
[1] Igitur, ubi praestolantibus Suetis Danicus supervenit exercitus, Ringo suis, quoadusque Haraldus aciem centuriasset, patienter considere iussis non ante signa canere praecepit, quam regem propter aquilas curru compositum aspexissent, praefatus sperare se facile collabi aciem posse, quae caeci ductamine niteretur. [2] Praeterea Haraldum supremo aetatis tempore alieni imperii cupiditate correptum non minus mente captum quam luminibus fore nec opibus exsatiari posse, qui, si annos respiciat, tumulo paene contentus esse debeat. [3] Suetis itaque pro libertate, pro patria ac liberis dimicandi necessitatem incumbere, hostem temeritate atque insolentia suscepisse bellum. [4] Praeterea ex parte adversa perpaucos Danos esse, Saxones complures, aliasque effeminatas gentes in acie stare. [5] Ob quod cogitare debere Sueones Noricosque, quantum Germanos ac Sclavos Septentrionalis semper turba praestiterit. [6] Spernendam ergo aciem fore, quae potius lubrica hominum colluvione quam solido militum robore contexta videatur. [7] Nec parum ea oratione militum animos accendebat.

Dan  8.4.3 (p. 218,20 )
[1] At Bruno, Haraldi loco aciem statuere iussus, cuneo frontem molitur, Hetham vero in dextero latere locat, Haconem laevo praeficit, Wisnam aquiliferam facit. [2] Igitur Haraldus curru eminens quam potuit celsa voce beneficia sua iniuriis a Ringone rependi queritur. [3] Ab illo sibi bellum inferri, qui regnum suo munere adeptus fuerit. [4] Ita Ringonem nec senis misereri nec avunculo parcere propriosque motus cunctae necessitudinis aut beneficentiae respectui praeferre. [5] Iubet itaque meminisse Danos, ut exteris semper victoriis inclaruerint, ut finitimis imperare potius quam obsequi consueverint, hortaturque, ne tantae gloriae decus devictae gentis insolentia labefactari sustineant nec imperium, quod sibi iuventa florenti pepererant, senectute confecto demi permittant.

Dan  8.4.4 (p. 218,30 )
[1] Deinde, canentibus lituis, summa utrimque vi conseritur bellum. [2] Crederes repente terris ingruere caelum, silvas camposque subsidere, misceri omnia, antiquum rediisse chaos, divina pariter et humana tumultuosa tempestate confundi, cunctaque simul in perniciem trahi. [3] Nam ubi ad teli iactum perventum, intolerabilis armorum stridor incredibili cuncta fragore complevit. [4] Vapor vulnerum repentinam caelo nebulam intendebat, dies effusa telorum grandine tegebatur. [5] Nec parum in acie funditorum opera valuit. [6] At ubi pila manu aut tormentis excussa, comminus gladiis ferratisque clavis decernitur. [7] Tum vero plurimum sanguinis periclitatum est. [8] Igitur fessis manare sudor corporibus coepit, mucronumque crepitacula eminus exaudiebantur.

Dan  8.4.5 (p. 219,1 )
[1] Illic Starcatherus, qui belli huius seriem sermone patrio primus edidit, prior in acie dimicans Haraldi proceres Hun et Ella, Hort ac Burgha a se prostratos abscissamque Wisnae dexteram commemorat. [2] Ceterum Roa quendam cum duobus aliis, Gnepia et Garthar, a se in acie vulneratos occubuisse declarat. [3] Iisdem Scalki patrem, tacito nomine, applicat. [4] Idem fortissimum Danorum Haconem a se in terram prorutum seque ab eo ita mutuo vulneratum testatur, ut exsertum thorace pulmonem cervicemque medio tenus scissam, manum quoque uno truncam digito gerens excederet bello, diuque hiscens plaga nec cicatricis capax nec medelae habilis videretur.

Dan  8.4.6 (p. 219,10 )
[1] Eodem teste puella Weghbiorg in hostem dimicans Soti pugilem acie stravit. [2] Eandem athletarum caedibus imminentem Thorkillus Thelemarchiae ortus emisso per chordam spiculo traicit. [3] Tanta enim vi periti arcuum Gutones nervos intenderant, ut clipeos quoque iaculis transverberarent. [4] Nec alia efficacior caedis exstitit causa. [5] Loricas galeasque perinde ac inermia corpora sagittarum acumina penetrabant.

Dan  8.4.7 (p. 219,16 )
[1] Interea Ubbo Fresicus, promptissimus Haraldi miles ac prae aliis habitu corporis insignis, praeter undecim, quos in acie vulneraverat, viginti quinque delectorum pugilum interfecit. [2] Ii omnes Sueti sanguine fuere vel Gothi. [3] Deinde primam aggressus aciem consertissimos hostes insilit palantesque metu Sueones hac illac hasta gladioque dispellit. [4] Et iam paene res in fugam cesserat, cum Hadder, Rolder et Gretir, aemulatione virtutis athletam adorti, publicam perniciem privato redimere periculo statuerunt. [5] Verum comminus instare veriti spiculis procul agendum curabant, sicque crebrescentibus iaculis eminus Ubbo confoditur, nemine propius cum ipso manum conserere praesumente. [6] Centum quadraginta quattuor sagittae prius pectus proeliantis obsederant, quam, lapsis corporis viribus, solo poplitem daret. [7] Tum demum per Throndos eosque, qui Dala provinciam colunt, ingens a Danis clades accepta est. [8] Nam summa sagittariorum vi recruduit bellum, nec alia res nostris perniciosior fuit.

Dan  8.4.8 (p. 219,30 )
[1] At Haraldus, cum defectam lumine senectam ageret, triste suorum murmur exaudiens, intellexit superiorem hostibus arrisisse fortunam. [2] Igitur ut erat falcato curru vectus, Brunonem aurigae per insidias officio fungentem, qualem Ringo in centurianda acie tenorem habuerit, cognoscere iubet. [3] Qui, paulum soluto in risum vultu, corniculata illum acie proeliatum respondit. [4] Quo audito, rex trepidare animo coepit ac per summam admirationem percontari, quo Ringo talem ordinandi agminis doctrinam auctore contraxerit, maxime cum Othynus disciplinae huius traditor ac repertor exstiterit, nec ab ipso quispiam praeter se novum hoc rei bellicae documentum perceperit.

Dan  8.4.9 (p. 219,39 )
[1] Ad quod silente Brunone, subiit regem Othynum hunc esse, olimque familiare sibi numen impraesentiarum dandae vel subtrahendae opis gratia versiformi corporis habitu tegi. [2] Cui mox supplicare obnixius coepit, uti Danis, quibus ante clementer affuerit, supremam quoque victoriam tribuat complementumque beneficii origini exaequaret, eidem se prostratorum manes muneris loco dedicaturum pollicitus. [3] At Bruno, nihil obsecrantis precibus motus, repente excussum curru regem arietavit in terram ereptamque cadenti clavam in ipsius caput detorsit proprioque eum gestamine interfecit. [4] Iacebant circa currum regis innumera exstinctorum corpora, rotarumque fastigium congeries funesta vincebat. [5] Temonem quoque cadaverum cumulus exaequaverat. [6] Nam in acie Ringonis ad duodecim millia proceres exanimati sunt; at ex parte Haraldi praeter popularium stragem ad triginta millia proceres corruerunt.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek