link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.12.1 (p. 213,17 )
[1] Eodem tempore Bruno quidam omnium Haraldi consiliorum unice particeps ac conscius habebatur. [2] Huic ipse et Ringo, quoties secretiore nuntio opus habebant, mandata credere consueverant. [3] Quem familiaritatis gradum educationis et crepundiorum consortione adeptus fuerat. [4] Quo fluminis cuiusdam aquis inter assiduos profectionum labores absumpto, Othinus, eius nomine et habitu subornatus, insidiosae legationis cura artissimam regum concordiam labefactavit, Tantaque inimicitias serentis fallacia fuit, ut amicitia ac necessitudine vinctis mutuum odii rigorem ingeneraret, quod absque bello satiari non posse videretur. [5] Primum apud eos tacita adolevere dissidia, donec, vulgatis utrimque studiis, arcanus in publicum livor erumperet. [6] Denuntiatis itaque inimicitiis, colligendis belli instrumentis septem anni cessere.

Dan  7.12.2 (p. 213,29 )
[1] Sunt, qui Haraldum non livoris impulsu aut regni aemulatione, sed industrio quodam spontaneoque conatu clandestinas exitii causas quaesivisse testantur. [2] Cum enim ob senectam severitatemque civibus etiam onustus exsisteret, ferrum morbi cruciatibus anteponens, spiritum in acie quam lectulo deponere praeoptavit, consentaneum praeteritae vitae operibus exitum habiturus. [3] Itaque, quo mortem suam clariorem efficeret inferosque comitatior peteret, complures fati consortes asciscere gestiebat, futurae cladis materiam ultronea belli instructione molitus. [4] His ergo de causis tam propriae quam alienae necis aviditate correptus, ut par utrobique strages incideret, pares utrimque copias instauravit, aliquanto fortius Ringoni robur applicans, quem victorem superesse maluerat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek