link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  7.11.1 (p. 209,15 )
[1] Iisdem temporibus Olonem Sywardi filium, Haraldi sorore editum, in Daniam e Norvagiae finibus conspiciendi avunculi cupido perduxit. [2] Quem quia primum in Haraldi clientela habitum, post bellum vero Sueticum Danicarum rerum imperio potitum constat, proposito paulisper attinet, quae de eius operibus memoriae sunt prodita, recensere. [3] Igitur Olo, tertium aetatis lustrum apud patrem emensus, quantum animi corporisque dotibus inclaruerit, incredibile reddidit. [4] Praeterea adeo visu efferus erat, ut quod alii armis, ipse oculis in hoste ageret ac fortissimum quemque vibrante luminum acritate terreret.

Dan  7.11.2 (p. 209,24 )
[1] Cui cum nuntio delatum esset, Gunnonem, Thelemarchiae ducem, cum filio Grimone nemus Ethascog, quod et fruticibus praedensum et vallibus quam maxime opacum erat, per latrocinium obsidere, facinoris indignatione commotus, cum cane et equo parabilem a patre armaturam deposcit, iuventam damnans, quae debitum virtuti tempus inertia dilabi pateretur. [2] Quibus impetratis, praedictam silvam artissime speculatus, hominis vestigia nivi altius impressa cognoscit; quippe latronis incessum pruina gressu violata prodiderat. [3] Qua duce usus, superato montis clivo, praecipuae granditatis amnem offendit. [4] Quo pristinam humani vestigii speciem auferente, traiectu utendum constituit. [5] Verum ipsa aquae moles, rapidiore lapsu praecipites agens undas, difficultate transitum negare videbatur; siquidem occultis cautibus frequens omnem alvei tractum spumeo quodam volumine turbidabat.

Dan  7.11.3 (p. 209,36 )
[1] Sed ex animo Olonis periculi metum festinationis cupido detraxerat. [2] Igitur ubi domitus virtute timor contemptumque temeritate periculum, nihil, quod animo libitum foret, actu difficile ratus, stridulos equo vertices superavit. [3] Quos emensus in angustias paludibus undiquesecus ambitas incidit, quarum interna facile peti praeiecti aggeris obstaculum non sinebat; trans quem levato equo, frequens stabulis repagulum animadvertit. [4] Unde egesto equorum grege, suum inducere cupiens, a Tokone quodam (servus hic Gunnonis erat), adeo advenam insolevisse dolente, acrius impetitus, oppugnantem solo clipei frustrabatur obiectu. [5] Quem ferro opprimere deforme existimans, apprehensum artuatimque confractum tecto, quo praeceps excesserat, transversum iniecit. [6] Qua ignominia Gunno ac Grimo ocius incitati, diversis elapsi posticis pariter in Olonem cum contemptu aetatis eius ac virium ruunt. [7] A quo letaliter vulnerati cum corporis admodum viribus deficerentur, Grimo, supremi vix spiritus potens ac toto paene vigore defunctus, carmen hoc extremo vocis singultu contexuit:

Dan  7.11.4 (p. 210,13 )
                     [1] Simus nempe licet corpore debiles,
                     elapsusque cruor robur obhauserit,
                     cum nunc elicitus vulnere spiritus
                     vix sensim lacero pectore palpitet,
                     discrimen, moneo, temporis ultimi
                     per nos intrepidis clareat ausibus,
                     ne conflictum aliquis fortius editum
                     pugnatumve magis dixerit uspiam,
                     et certamen atrox arma gerentibus,
                     cum per busta caro fessa quieverit,
                     famae conciliet praemia perpetis.
                     [2] Prima hostis scapulas sectio comprimat,
                     et ferrum feminas abripiat manus,
                     ut, cum nos Stygius Pluto receperit,
                     Olonem quoque par exitus occupet,
                     et commune tribus funus inhorreat,
                     una trium cineres urnaque contegat.

Dan  7.11.5 (p. 210,30 )
[1] Hactenus Grimo. [2] Cuius invictum pater spiritum aemulatus, ut fortissimam filii vocem mutua adhortatione prosequeretur, sic coepit:
                     [3] Quamquam, defectis ad summum sanguine venis,
                     exstet in occiduo corpore vita brevis,
                     taliter extremae vigeat contentio pugnae,
                     ut laudem nostri non sinat esse brevem.
                     [4] Ergo humeros hostis et brachia framea primum
                     impetat, ut manuum debilitetur opus.
                     [5] Sic commune tribus dabitur post fata sepulcrum,
                     et socios cineres par tribus urna teget.

Dan  7.11.6 (p. 210,40 )
[1] His dictis, ambo genibus nixi (nam fati propinquitas vires hauserat) comminus cum Olone confligere summopere niti, ut perituri mortem hostem aequare possent; floccipendere fatum, dummodo eum, a quo occidebantur, socio amplecterentur occasu. [2] E quibus Olo alterum ferro, alterum cane consumpsit. [3] Sed ne ipse quidem incruentam gessit victoriam, cum hactenus integer tum demum adverso vulnus corpore suscepisset. [4] Qui sedulo a cane perlinctus, recuperata corporis firmitate, mox ad vulgandam victoriae suae fidem ipsa latronum cadavera patibulis ingesta latius inspectanda constituit. [5] Ceterum castro potitus, quicquid inibi praedae reperit, clandestinae custodiae traditum futuris usibus asservavit.

Dan  7.11.7 (p. 211,9 )
[1] Ea tempestate Scati et Hialli fratrum insolens luxus eo petulantiae prorepsit, ut excellentis formae virgines parentibus ereptas concubitu violarent. [2] Quo evenit, ut Esam quoque, Olavi Wermorum reguli filiam, raptui destinantes, patri mandarent, si illam externae libidini famulari nollet, per se aliumve quempiam pro tuenda prole decerneret. [3] Quod cum Olo nuntio comperisset, oblata pugnae facultate gavisus, Olavi penates, agrestium cultum mutuatus, accedit. [4] Ubi cum inter extremos discubitu frueretur, maerentem regis familiam conspicatus, eius filio de industria propius accersito, quid ita ceteri luctuosa facie essent, inquirit. [5] Quo sororis suae pudicitiam, ni cuiuspiam defensio ocius intercederet, proxime per acerrimos pugiles profanandam dicente, percontatur rursum, quid praemii recepturus foret, qui salutem suam pro virgine devoveret. [6] Super quo Olavus per filium interrogatus filiam propugnatori cessuram respondit. [7] Quae vox praecipuam Oloni subeundi discriminis cupidinem attulit.

Dan  7.11.8 (p. 211,23 )
[1] Consuerat autem virgo hospitum vultus propius accedendo quam curiosissime, praelato lumine, contemplari, quo certius susceptorum mores cultumque perspiceret. [2] Eandem quoque creditum ex notis atque lineamentis oris conspectorum perpendisse prosapiam solaque visus sagacitate cuiuslibet sanguinis habitum discrevisse. [3] Quae cum Olonem scrutabundis aggressa luminibus constitisset, inusitato oculorum eius horrore perstricta paene exanimis concidit. [4] At ubi sensim redditus vigor spiritusque liberius meare coeperat, rursum iuvenem conspicari conata, lapso repente corpore, ceu mente capta procubuit. [5] Tertio quoque dum clausam deiectamque aciem attollere nititur, non modo oculorum motu, ceterum etiam pedum regimine defecta subito lapsu decidit. [6] Adeo vigorem stupor hebetat. [7] Quo viso Olavus, cur toties casum corpore praebuisset, interrogat. [8] Qua se truculento hospitis visu perculsam testante eundemque et regibus ortum et, si raptorum vota refelleret, suis perquam dignum amplexibus asserente, rogatur a cunctis Olo (nam os pilleo obnuptum habebat) discusso velamine cognoscendas capitis notas praebere.

Dan  7.11.9 (p. 212,1 )
[1] Tum ille, cunctis maerorem deponere animumque procul a dolore habere iussis, detecta fronte, avidius omnium in se oculos eximiae pulchritudinis admiratione deflexit. [2] Flava caesarie nitentique capillitio erat. [3] Ceterum pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris artius obstringendas curabat. [4] Cerneres repente, animis spe meliorum erectis, tripudiare convivas, dissultare aulicos, summamque aegritudinem effusa mentium hilaritate convelli. [5] Igitur spe metum levante, altera convivii facies, nec quicquam initio par aut persimile fuit; ita benignum unius hospitis promissum communem omnium formidinem propulsabat.

Dan  7.11.10 (p. 212,10 )
[1] Inter haec Hiallus et Scatus cum decem vernaculis supervenientes, tamquam puellam ilico sublaturi, tumultuoso cuncta clamore miscebant, regem, ni filiam in expedito sisteret, evocantes in pugnam. [2] Quorum debacchationem protinus Olo sponsione certaminis excipit, condicione adiecta, ne quis furtim tergum dimicantis incesseret, sed adversis tantum pugna congressibus staret. [3] Deinde gladio, Løgthi dicto, solus, duodecim prostratis, maius adolescente opus edidit. [4] Ceterum pugnae locum insula dabat stagni medium tenens, unde non longe vicus abest, qui cladis huiuscemodi monumentum, Hialli et Scati fratrum vocabula coniunctim referens, praebet.

Dan  7.11.11 (p. 212,19 )
[1] Igitur puella sibi in praemium victoriae data, cum filium ex ea sustulisset Omundum, repetendi patris licentiam a socero nactus, postquam patriam a Thorone regulo per Tostonem Victimarium et Liotarum Monstro cognomine praeditum oppugnari cognovit, ad conserendam cum iis manum, solo satellite muliebriter culto contentus, perrexit. [2] Cumque non longe Thoronis aedibus abesset, suum comitisque ferrum cavatis baculis condendum curavit. [3] At ubi regiam subiit, verum oris habitum adulterina specie supprimens, obtritum annis hominem simulabat. [4] Apud Sywardum vero se egentium regem fuisse filiique eius Olonis odio pertinacius actum exsulare dicebat. [5] Quem mox aulicorum plerique regis nomine consalutantes, genibus nixi manus ei per ludibrium offerre coeperunt. [6] Quibus ille, quod ioco gesserant, ratum habere iussis, ferro, quod baculis inclusum gestabant, erepto, regem invadit. [7] Itaque pars Olonem iuvare, iocum pro serio ducere nec fidem per ludibrium praestitam violare, complures, voti vanitate rescissa, a Thoronis partibus stare. [8] Igitur anceps intestinumque proelium oritur. [9] Denique Thorone non minus suorum quam hospitis armis oppresso, Liotarus letaliter saucius victorem Olonem, tam ingenio vividum quam acrem operibus iudicans, Vegeti cognomento donavit, eiusdem fraudis exemplo, qua circa Thoronem usus fuerat, periturum vaticinans; indubitanter quippe domesticis occasurum insidiis. [10] Et cum dicto repente exanimatus est. [11] Itaque suprema morientis vox futurum victoris exitum augurii sagacitate complexa dignoscitur.

Dan  7.11.12 (p. 213,4 )
[1] His gestis, Olo non prius se patri restituit, quam pacem eius penatibus reportavit. [2] A quo recepta pelagi dominatione, septuaginta maritimos reges nauticarum virium certamine consumpsit. [3] Inter quos Birvillus et Huirvillus, Thorvillus quoque, Nef et Onef, Redwarthus, Randus atque Brandus praecipui noscebantur. [4] Cuius rei fama ac titulo pugiles, quorum omne fortitudini studium inhiabat, accensos, ad firmandam secum societatem frequentes adduxit. [5] Quin etiam effrenati ingenii iuvenes, claritatis cupidine concitatos, stipatores ascivit. [6] Inter quos Starcatherum, summa dignatione susceptum, familiarius quam utilius colebat. [7] His viribus instructus ita finitimorum regum petulantiam opinionis suae magnitudine castigavit, ut iisdem gerendorum invicem bellorum manus, curam audaciamque detraheret.

Dan  7.11.13 (p. 213,15 )
[1] Post haec ad Haraldum profectus ab ipsoque maritima praelatione donatus, tandem Ringoni in commilitium delegatur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek