link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  4.8.1 (p. 101,3 )
[1] Cui Frotho succedit cognomento Vegetus, qui ipsam cognominis speciem corporis animique firmitate testatus, denis Norvagiae ducibus bello consumptis, insulam, quae ex eo postmodum nomen obtinuit, ipsum postremo regem invasurus accessit. [2] Frogerus hic erat gemina admodum sorte conspicuus, quod non minus armis quam opibus illustris regiam ditionem athletico decoraret officio tantumque gymnicis palmis quantum dignitatis ornamentis polleret. [3] Hic, ut quidam ferunt, Othino patre natus a diis immortalibus beneficium praestare rogatis muneris loco obtinuit non ab alio vinci quam, qui certaminis tempore subiectum pedibus eius pulverem manu convellere potuisset. [4] Quem Frotho tanta a superis firmitate donatum comperiens duelli postulatione sollicitat, deorum indulgentiam fallacia tentaturus. [5] Primum igitur imperitiae simulatione dimicationis ab ipso documentum efflagitat, cuius eum usu experientiaque callere sciat.

Dan  4.8.2 (p. 101,16 )
[1] Ille hostem professioni suae non solum cedere, sed etiam supplicare gavisus, sapere eum asseruit, senili industriae iuvenilem animum subiciendo, quod ei facies cicatricibus vacua fronsque nullis armorum vestigiis exarata tenuem huius rei notitiam exstare testetur. [2] Ita e diverso bina quadratae formae spatia cubitalibus figurata lateribus humi denotat, a locorum usu documenti initium editurus. [3] Quibus descriptis, assignatam uterque sibi partem complectitur. [4] Tum Frogerum Frotho arma secum ac locum permutare iubet. [5] Nec difficilis admissio fuit: Frogerum siquidem hostilium nitor concitabat armorum, quod Frotho praeditum auro capulum loricamque pari specie radiantem, sed et cassidem in eundem modum eximio comptam fulgore gestaret. [6] Igitur Frotho, loco, quo Frogerus excesserat, pulvere correpto, omen sibi victoriae datum existimavit. [7] Nec augurio elusus continuo Frogerum occidit, tam parvulo vaframento maximam fortitudinis gloriam assecutus. [8] Quippe, quod nullius ante viribus licuit, astutia praestitit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek