link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  4.5.0 (p. 100,22 )
[1] Ita Saxoniae regnum ad Danos translatum post patrem Uffo regendum suscepit, utriusque imperii procurator effectus, qui ne unum quidem rite moderaturus credebatur. [2] Hic a compluribus Olavus est dictus atque ob animi moderationem Mansueti cognomine donatus. [3] Cuius sequentes actus vetustatis vitio sollemnem fefellere notitiam. [4] Sed credi potest gloriosos eorum processus exstitisse, quorum tam plena laudis principia fuerint. [5] Tam brevi factorum eius prosecutione animadverto, quod illustrium gentis nostrae virorum splendorem scriptorum penuria laudi memoriaeque subtraxerit. [6] Quod si patriam hanc fortuna Latino quondam sermone donasset, innumera Danicorum operum volumina tererentur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek