link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  3.4.1 (p. 70,5 )
[1] At Othinus, quamquam deorum praecipuus haberetur, divinos tamen et haruspices ceterosque, quos exquisitis praescientiae studiis vigere compererat, super exsequenda filii ultione sollicitat. [2] Plerumque enim humanae opis indiga est imperfecta divinitas. [3] Cui Rostiophus Phinnicus alium filium ex Rinda Rutenorum regis filia suscitandum praedixit, qui fraternae cladis poenas exigere debebat; deos siquidem consortis sui ultionem orituri fratris officio destinasse. [4] Hoc audito, Othinus os pileo, ne vultu proderetur, obnubens praedictum regem stipendia meriturus accedit. [5] A quo magister militum effectus, recepto exercitu, pulcherrimam ex hostibus victoriam retulit. [6] Quem rex ob pugnam strenue editam in primum amicitiae gradum ascivit, haud parcius donis quam honoribus cultum. [7] Idem post parvulum temporis intervallum solus hostium acies in fugam propulit mirificaeque cladis auctor pariter ac nuntius rediit. [8] Admirationi omnibus erat, quod tanta de innumeris strages unius accipi viribus potuisset. [9] Quibus meritis fretus tacite regem amoris sui conscium facit. [10] Cuius benignissimo favore recreatus, dum a puella osculum peteret, alapam recepit.

Dan  3.4.2 (p. 70,21 )
[1] Nec eum aut contumeliae deformitas aut iniuriae dolor proposito depulit. [2] Postero siquidem anno, ne, quod avide orsus erat, ignominiose desereret, peregrina veste sumpta, regis contubernium repetit. [3] Neque enim facile ab occurrentibus dignosci poterat, cum veras oris notas falsus squalor respergeret, veterem habitum nova furaretur illuvies. [4] Rofterum se vocitari fabriliumque rerum officio callere perhibuit. [5] Itaque multiplices rerum formas speciosissimis aeris lineamentis complexus adeo professionem artificio commendavit, ut, recepto a rege magno ponderis auro, matronarum ornamenta procudere iuberetur. [6] Igitur complura feminei cultus insignia fabricatus tandem armillam ceteris operosius expolitam annulosque complures pari studio decusatos puellae praebuit.

Dan  3.4.3 (p. 70,32 )
[1] Sed nullis flecti meritis indignatio potest. [2] Quem Rinda basium sibi porrigere cupientem colapho percussit. [3] Minus enim acceptantur dona, quae praestat invisus, sane gratiora sunt, quae ab amicis porriguntur. [4] Adeo interdum ex offerente oblati pretium pendet. [5] Non dubitavit enim pervicacis animi puella, quin subdolus senex libidinis aditum ficta liberalitate captaret. [6] Praeterea acre eidem atque intractabile ingenium fuit. [7] Siquidem dolum obsequio instrui donorumque studio flagitii votum subesse cognovit. [8] Quam pater plurimum obiurgare, quod nuptias detrectaret, aggressus est. [9] Illa senile perosa connubium teneris puellarum annis praeproperos aptos complexus negabat, ab infirmioris aetatis excusatione respuendarum nuptiarum subsidium mutuata.

Dan  3.4.4 (p. 71,4 )
[1] At Othinus nihil amantium studiis perseverantiae robore efficacius expertus, quamquam geminae repulsae ignominia affectus fuisset, tertio regem, priori specie confusa, perfectissimam rei militaris industriam professus accessit. [2] Eundem in hanc curam non voluptas modo, sed etiam demendae ignominiae cupido perduxerat. [3] Ita praestigiarum peritis versili vultu varios habitus prae se ferendi promptissima quondam potestas incesserat. [4] Quippe praeter naturalem corporis speciem cuiuslibet aetatis statum simulare callebant. [5] Igitur senex iucundum professionis suae spectaculum editurus inter promptissimos insolentius obequitare solebat. [6] Nec eo quidem officii genere puellae rigor inflecti potuit. [7] Vix siquidem animus sincere in gratiam redit, cum quo vehemens semel odium gessit. [8] Quam cum discessurus osculo petere vellet, ita ab ea propulsus est, ut mentum terrae nutabundus impingeret. [9] Quam protinus cortice carminibus adnotato contingens lymphanti similem reddidit, receptam toties iniuriam modesto ultionis genere insecutus.

Dan  3.4.5 (p. 71,18 )
[1] Adhuc tamen propositum exsequi non cunctatus (quippe spem eius fiducia maiestatis inflaverat), puellari veste sumpta, quarto regem viator indefessus petivit. [2] A quo receptus non modo sedulum se, sed etiam importunum exhibuit. [3] Qui quod muliebriter propemodum cultus esset, a plerisque femina credebatur. [4] Ceterum se vocabulo Wecham, arte medicam testabatur; professionem quoque promptissimis commendabat officiis. [5] Tandem in reginae famulitium ascitus puellae pedissequam egit. [6] Cuius etiam pedum sordes serotinis horis abluere solebat; licebat quoque lympham pedibus ministranti suras ac superiores femorum partes contingere. [7] At quoniam vario fortuna passu graditur, quod arte promptum non erat, in expedito casus constituit.

Dan  3.4.6 (p. 71,28 )
[1] Accidit enim puellam corporis firmitate defectam, circumspectis morbi remediis, in salutis praesidium manus, quas ante damnaverat, advocare, quemque semper fastidio habuerat, servatorem asciscere. [2] Qui curiosius cuncta doloris indicia perscrutatus, ut morbo quam primum occurreretur, medicata potione utendum asseruit; ceterum eius temperamenti tantam acerbitatem fore, ut, nisi puella vinculis se continendam dedisset, curationis vim perferre non posset. [3] Ab intimis enim fibris morbi propulsandam esse materiam.

Dan  3.4.7 (p. 71,35 )
[1] Quo pater audito filiam vincire non distulit iniectamque toro ad omnia, quae medicus admovisset, patientiam praestare iussit. [2] Fallebat illum feminei species cultus, quo senex ad obumbrandam artis suae pervicaciam utebatur; quae res medicamenti speciem ad stupri licentiam transtulit. [3] Medicus namque, Veneris occasione sumpta, mutato curationis officio, prius ad exercendae libidinis quam pellendae febris negotium procurrit, adversa puellae valetudineqr usus, cuius inimicam sibi incolumitatem expertus fuerat.

Dan  3.4.8 (p. 72,6 )
[1] Aliam quoque ea de re opinionem subtexere non pigebit: aiunt enim quidam, quod, cum rex laborantem amore medicum tanto animi et corporis impendio nihil profecisse cognosceret, ne bene meritum debita mercede fraudaret, clandestino filiae concubitu potiri permiserit. [2] Adeo interdum paterna in prolem grassatur impietas, cum naturae clementiam violenta corrumpit affectio. [3] Quem errorem, edito filiae partu, plena ruboris paenitentia insecutus est.

Dan  3.4.9 (p. 72,13 )
[1] At dii, quibus praecipua apud Byzantium sedes habebatur, Othinum variis maiestatis detrimentis divinitatis gloriam maculasse cernentes collegio suo submovendum duxerunt. [2] Nec solum primatu eiectum, sed etiam domestico honore cultuque spoliatum proscribendum curabant, satius existimantes probrosi antistitis potentiam subrui quam publicae religionis habitum profanari, ne vel ipsi alieno crimine implicati insontes nocentis nomine punirentur. [3] Videbant enim apud eos, quos ad deferendos sibi divinitatis honores illexerant, vulgato maioris dei ludibrio, obsequium contemptu, religionem rubore mutari, sacra pro sacrilegio duci, statas sollemnesque caerimonias puerilium deliramentorum loco censeri. [4] Mors prae oculis, metus in animis erat, et in omnium caput unius culpam recidere putares.

Dan  3.4.10 (p. 72,24 )
[1] Hunc itaque, ne publicam religionem exsulare cogeret, exsilio multantes Ollerum quendam non solum in regni, sed etiam in divinitatis infulas subrogavere, tamquam deos ac reges creare in aequo positum foret. [2] Quem licet perfunctorie flaminem creavissent, integro regum honore donabant, ne alieni officii procurator, sed legitimus dignitatis adverteretur esse successor. [3] Et ne quid amplitudinis deesset, Othini quoque ei nomen imponunt, vocabuli favore invidiam novitatis exclusuri.

Dan  3.4.11 (p. 72,31 )
[1] Quo denis ferme annis divini senatus magistratum gerente, tandem Othinus diis atrocitatem exsilii miserantibus satis iam graves poenas dedisse visus squaloris deformitatem pristino fulgoris habitu permutavit. [2] Iam enim superioris infamiae notam medii temporis intervallum exederat. [3] Exstitere tamen, qui ipsum recuperandae dignitatis aditu indignum censerent, quod scaenicis artibus et muliebris officii susceptione taeterrimum divini nominis opprobrium edidisset. [4] Sunt qui asserant eum quosdam deorum adulando, quosdam praemiis permulcendo amissae maiestatis fortunam pecunia emercatum fuisse et ad honores, quibus iam pridem defunctus fuerat, ingentis summae pretio reditum comparasse. [5] Quos si quanti emerit rogas, illos consule, qui quanti divinitas veneat didicerunt; mihi minus constare fateor.

Dan  3.4.12 (p. 73,3 )
[1] Igitur Ollerus ab Othino Byzantio pulsus in Suetiam concessit, ubi veluti novo quodam orbe opinionis suae monumenta restaurare connisus a Danis interfectus est. [2] Fama est, illum adeo praestigiarum usu calluisse, ut ad traicienda maria osse, quod diris carminibus obsignavisset, navigii loco uteretur nec eo segnius quam remigio praeiecta aquarum obstacula superaret.

Dan  3.4.13 (p. 73,8 )
[1] At Othinus, recuperatis divinitatis insignibus, tanto opinionis fulgore cunctis terrarum partibus enitebat, ut eum perinde ac redditum mundo lumen omnes gentes amplecterentur, nec ullus orbis locus exstaret, qui numinis eius potentiae non pareret. [2] Qui cum filium Boum, quem ex Rinda sustulerat, bellici laboris studiosum cognosceret, accersitum fraternae cladis memorem esse iubet, potius a Balderi interfectoribus ultionem exacturum quam armis innoxios oppressurum, quod aptior ac salubrior pugna competeret, ubi pium belli locum iusta vindictae licentia tribuisset.

Dan  3.4.14 (p. 73,16 )
[1] Interea Gevarus Gunnonis satrapae sui dolo nuntiatur oppressus. [2] Cuius cladem Hotherus acerrimis ultionis viribus insecuturus interceptum Gunnonem atque ardenti pyrae iniectum cremavit, quod ipse Gevarum ante per insidias occupatum nocturno vivum igni consumpserat. [3] Taliter educatoris manibus parentando, filios demum Herlecum Gericumque Norvagiae praetulit.

Dan  3.4.15 (p. 73,21 )
[1] Post haec, vocatis in contionem maioribus, bello, quo Boum excipere debeat, periturum se refert idque non dubiis coniecturae modis, sed veris vatum praedictionibus expertum. [2] Orat proinde, filium suum Roricum regno praeficiant, ne ius hoc ad externas ignotasque familias improborum censura transfunderet, plus voluptatis se ex filii successione quam amaritudinis ex propinqua morte percepturum testatus. [3] Quo ocius impetrato, pugna cum Boo congressus occiditur. [4] Nec iucunda Boo victoria exstitit; quippe tam graviter affectus acie excessit, ut scuto exceptus atque a peditibus vicissim subeuntibus domum relatus postridie vulnerum dolore consumeretur. [5] Cuius corpus magnifico funeris apparatu Rutenus tumulavit exercitus, nomine eius insignem exstruens collem, ne tanti iuvenis monumenta a posterorum memoria citius dilaberentur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek