link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  3.3.1 (p. 67,23 )
[1] Inter haec Høtherus defectam ducibus Daniam Hiarwarthumque celeres perempti rolvonis poenas dedisse cognoscens, quod vix spe complecti posset, casu sibi collatum dicebat. [2] Nam et Rolvonem, quem, quod ab eius patre suum interfectum meminisset, vita spoliare debuerit, aliena opera supplicium luisse, et sibi potiendae Daniae copiam insperato rerum beneficio patuisse. [3] Quippe regnum eius avito sibi iure competere, si rite maiorum stemmata revolvantur. [4] Inde Sialandiae portum Isoram ingenti classis numero occupat, imminentis fortunae beneficio usurus. [5] Ubi rex ab occurrente sibi Danorum populo constitutus, paulo post Athisli fratris, quem Suetis praeesse iusserat, excessu cognito, Sueticum Danico imperium sociat. [6] Ceterum Athislum mors ignominiosa consumpsit. [7] Dum enim Rolvonis inferias per summam animi hilaritatem convivio celebraret, potione avidius sumpta subito fine sordidae intemperantiae poenas pependit. [8] Ita dum alienum fatum impensioribus laetitiae modis excolit, proprium irrumpere coegit.

Dan  3.3.2 (p. 67,37 )
[1] Balderus quoque classe Sialandiam petens, cum et armis celeber et maiestate conspicuus haberetur, Høthero Suetiam tenente, quicquid super regni fastigio postulabat, promptisimis Danorum suffragiis impetravit. [2] Tam ancipiti censura maiorum nostrorum sententia fluctuata est. [3] Huic Høtherus a Suetia regressus infestum intulit bellum. [4] Acerrimum imperii cupidis de rerum summa certamen incesserat. [5] Eidem Høtheri fuga finem imposuit. [6] Qui cum in Iutiam concessisset, vicum, in quo manendi usum habuit, nomime suo nuncupandum curavit.

Dan  3.3.3 (p. 68,6 )
[1] Ubi hibernis peractis, solitarius incomitatusque Suetiam repetit. [2] Ibi magnatibus accersitis, ob infelices rerum cursus, quibus ipsum Balderus bis victor afflixerat, lucis ac vitae pigere se dixit. [3] Deinde, consalutatis omnibus, difficilia aditu loca devio calle sectatus expertes humani cultus indagines perlustrabat. [4] Fit enim, ut, quibus insolabilis animi dolor inciderit, obscuros externosque secessus quasi quoddam pellendae tristitiae remedium captent nec magnitudinem maeroris inter humanos queant tolerare convictus. [5] Adeo plerumque amica est aegritudini solitudo. [6] Praecipue enim illuvies ac squalor delectant, quos adversa animi valetudo concusserit. [7] Consueverat autem in editi montis vertice consulenti populo scita depromere. [8] Quamobrem venientes occultantis se regis inertiam causabantur, absentiaque eius gravissimis omnium querelis lacerata est.

Dan  3.3.4 (p. 68,18 )
[1] At Høtherus extrema locorum devia pervagatus insuetumque mortalibus nemus emensus ignotis forte virginibus habitatum reperit specum. [2] Easdem esse constabat, quae eum insecabili veste quondam donaverant. [3] A quibus cur eo locorum venerit, interrogatus infaustos belli declarat eventus. [4] Itaque fide earum damnata, gestarum infeliciter rerum fortunam tristesque casus deflere coepit, secus sibi cessisse questus quam ab ipsis promissum acceperit. [5] At nymphae eum, quamquam raro victor exstiterit, aequam tamen hostibus cladem ingessisse dicebant nec minoris stragis auctorem fuisse quam complicem. [6] Ceterum in expedito victoriae gratiam fore, si inusitatae cuiusdam suavitatis edulium augendis Balderi viribus excogitatum praeripere potuisset. [7] Nihil enim factu difficile futurum, dummodo hosti in augmentum roboris destinato potiretur obsonio.

Dan  3.3.5 (p. 68,30 )
[1] Ex quarum dictis Høtherus promptissimam inferendi Baldero belli fiduciam mente praesumpsit, quamquam deos armis incessere terrenis arduum nisibus videretur. [2] Fuere quoque ex suis, qui illum tuto bellum cum superis commissurum negarent. [3] At illi infinitus animi calor respectum maiestatis ademerat. [4] Apud fortes enim non semper impetum ratio subruit aut consilio temeritas succumbit. [5] Vel fortasse meminerat Høtherus excellentissimis viris incertissimam exstare potentiam, exiguamque glaebam ingentes arietare currus.

Dan  3.3.6 (p. 68,37 )
[1] Contra Balderus, Danis in arma contractis, Høtherum acie excipit. [2] Ingenti utrimque clade gesta ac fere pari partium strage edita, nox proelium solvit. [3] Cuius tertio ferme pervigilio Høtherus clam cunctis res hostium exploraturus egreditur. [4] Somnum quippe eius profecta ab imminenti discrimine cura discusserat. [5] Ita plerumque ingens animi motus quieti corporis adversatur, nec alterius requiem unius inquietudo patitur. [6] Igitur in hostium castra perveniens tres nymphas arcanae dapis gerulas Balderi castris excessisse cognoscit. [7] Quas cursim insequens (nam earum fugam roscida prodidere vestigia) tandem tecta, quibus assueverant, subit. [8] Igitur ab his, quisnam esset, rogatus citharoedum se dixit; nec experimentum professioni dissonum fuit. [9] Oblatam namque chelyn inflexis ad musam nervis compositisque plectro fidibus moderatus gratum auribus melos promptissima modulatione fundebat. [10] Ceterum tres illis colubrae fuere, quarum tabo solidativae confectionis epulum Baldero temperare solebant. [11] Iamque anguium aperto ore multa pulmento sanies influebat. [12] Sed et nympharum quaedam humanitatis studio Høtherum epulo compertivisset, ni trium maxima vetuisset, fraudem Baldero fieri protestans, si ipsius hostem corporei roboris incrementis auxissent. [13] Ille se non Høtherum, sed Høtheri comitem dicebat. [14] <---> Eaedem namque nymphae accurati nitoris cingulum potentemque victoriae zonam clementi benignitate ei largitae sunt.

Dan  3.3.7 (p. 69,16 )
[1] Qui cum pristinum iter remetiendo calle, quo venerat, repedaret, obvii sibi Balderi latus hausit eumque seminecem prostravit. [2] Quo militibus nuntiato, totis Høtheri castris alacer exsultantium clamor insonuit, Danis Balderi fortunam publico maerore prosequentibus. [3] Qui cum indubitatum sibi fatum imminere sentiret, dolore vulneris accensus die postera proelium renovat. [4] Quo fervente, lectica se in aciem deferri iussit, ne intra tabernaculum obscura morte defungi videretur. [5] Postera nocte eidem Proserpina per quietem astare perspecta post triduum se eius complexu usuram denuntiat. [6] Nec inane somnii praesagium fuit; nam Balderum elapso triduo nimius vulneris cruciatus absumpsit. [7] Cuius corpus exercitus regio funere elatum facto colle condendum curavit.

Dan  3.3.8 (p. 69,27 )
[1] Hunc quidam nostri temporis viri, quorum praecipuus Haraldus erat, vigente veteris sepulturae fama, spe reperiendae pecuniae noctu adorti repentino coeptum horrore liquerunt. [2] Ex ipso namque perrupti montis cacumine subita torrentis vis magno aquarum strepitu prorumpere videbatur, cuius rapidior moles incitatissimo lapsu subiectis infusa campis, quicquid offendebat, involveret. [3] Ad cuius impetum deturbati fossores abiectis ligonibus variam carpsere fugam, irruentis aquae verticibus implicandos se rati, si coeptum diutius exsequi niterentur. [4] Ita a diis loci illius praesidibus incussus subito metus iuvenum animos avaritia abstractos ad salutis curam convertit neglectoque cupiditatis proposito vitae studiosos esse docuit. [5] Huius autem scaturiginis speciem adumbratam, non veram fuisse constat, nec ab imis terrae visceribus genitam, sed praestigiosa quadam administratione productam, cum in arido liquidos manare fontes natura non sinat. [6] Omnes hunc posteri collem, ad quos fractionis eius fama transierat, intentatum liquere. [7] Quamobrem, an quicquam opum contineat, parum compertum, cum nemo opacam eius crepidinem, obstante periculi metu, post Haraldum tentare praesumpserit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek